Caput IX. Quod electio boni soleat diversis modis accipi.
HUGO. Fateor, incipio vos jam non solum libenter sed et desideranter audire, et quia de istis jam dicta sufficiunt, vellem vos ad caetera quae me movent discutienda transire. RICH. Propone quod vis, et juxta quod vires suppeditant promptum habebis. HUGO. Sicut superius jam dixi, illa sententia quam de boni electione ponitis videtur mihi nimis violenter extorta, et illa similiter quam de regibus ponitis aliquantulum peregrina. Vultis ibi electionem boni esse, ex bonis optima excipere. Hinc consequenter ostendere nitimini quia Emmanuel noster secundum illam scientiam, quae per experientiam est, usque ad resurrectionem suam electionem boni non habuit, quoniam bonum immortalitatis, impassibilitatis, incorruptibilitatis, bonum coelestis et supermundanae jucunditatis quae sunt optima exterioris hominis bona eatenus per experientiam nescivit. RICH. Quid, juxta id quod videtur tibi, dicendum est esse electionem boni? HUGO. Certe non solum ex bonis optima excipere, verum etiam bona a malis secernere et acceptare. RICH. Nec non negamus juxta hanc acceptionem dici solere. Nam, juxta loquendi usum, solemus saepe verborum significationem modo extendere, modo restringere, vel alio quolibet modo variare. Sed inter haec diligentem lectorem oportet caute discutere, et ex adjunctis colligere quid, qualiter, et juxta quam acceptionem suis quibusque locis debeat exponere. Aliquid sane debet esse inter boni approbationem, et boni electionem. Illud namque est discretionis, istud deliberationis. Discretionis est bona a malis secernere, et illa approbare, ista reprobare. Deliberationis est, ex bonis quidem excipere ea quae meliora sunt, vel quae unicuique magis expediunt. Non ergo possumus jure reprehendi, si magis usi sumus proprietate verbi, quam licentia loquendi.
Chapter 38 of 78