Skip to the text

Caput XV. Quomodo concordet electio temporis cum qualitate personae adventantis.

RICH. Cum igitur praemiserit quod promissus puer Emmanuelis nomen accipiet, et quod malorum, et bonorum nostrorum experientiam capiet, et ejusmodi scientiam experiendo addiscet; cum haec, inquam, praemiserit, statim adnectit, quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam Achaz detestatur a facie duorum regum suorum. Ac si apertius propheta pronuntiet, et dicat: Promissa persona videte quanta, vel qualis sit, et tunc intelligetis quam congruo, quam necessario tempore venit. Attendite diligenter et considerate vehementer, danda persona quam sit sublimis, quam sit humilis, cujus sit potestatis, quantae compassionis. Cujus, quaeso, sublimitatis, quantae, inquam, potestatis persona in qua nobiscum Deus, persona cujus imperium super humerum ejus; persona, inquam, cujus imperium non in multis millibus subjectorum, non in multitudine innumerabili exercituum, sed totum super humerum proprium. Cujus itidem humilitatis, quantae, obsecro, compassionis, quae sublimitatis suae oblita, quae potestatis suae majestate dissimulata, butyrum et mel comedendo, propter nos ad participationem muscarum descendit, et tam malorum quam bonorum nostrorum experientiam sponte suscepit. Quid nobis facere non possit persona in qua Deus sit, imo persona quae Deus nobiscum sit? Quid pro nobis quod ad salutem nostram spectet facere nolit, qui ad passiones nostras ex sola compassione descendit? Ecce in his habes quanta, vel qualis persona haec sit, qui potestate praedita, et ad compassionem prona suis fidelibus prodesse, et efficaciter possit, et indubitanter velit. Videamus modo quomodo consonet, vel concordet electio temporis cum qualitate personae adventantis. Videamus ergo quando venerit. Eo certe tempore venit, quando maxime necessarium fuit. Eo tempore venit, quando in populo fidelium regale praesidium defecit. Venit, quando in populo Dei defecit utraque successio regum, juxta geminum quem praediximus modum, quando propter malitiam regnantium sublatum est ab eis sceptrum, et alienigenis et infidelibus datum. Quando ergo in plebe fidelium coepit omnino deficere humanum solatium atque praesidium, superabundavit divinum, ut ubi abundavit malitia, superabundaret et gratia. Causa ergo adventus promissae personae redditur, in eo quod dicitur, Quia antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra a facie duorum regum suorum. Ac si aperte diceretur: Idcirco futurum est ut detur nobis puer, qui juxta nomen suum sit nobiscum Deus, quia sub ejus adventu destituetur terra ab omni regali praesidio, utpote derelicta a facie duorum regum suorum.

Chapter 44 of 78