Skip to the text

Caput XVIII. Quomodo Jesus intelligitur non solum aetate, verum etiam sapientia profecisse.

HUGO. Sed illud de provectu sapientiae quod superius tetigistis, quasi a latere vellem a vobis quomodo intelligendum sit audire. Nam mihi videtur omnino aliter esse. RICH. Cum evangelista hoc dicat, negare quis audeat? Jesus, inquit, proficiebat sapientia, aetate, et gratia apud Deum et apud homines (Luc. II). HUGO. Sed dicunt ipsum profecisse secundum opinionem solam. RICH. Falsam, quaeso, an veram? HUGO. Ut mihi videtur, falsam. RICH. Nunquid et aetate proficiebat secundum solam opinionem? HUGO. Imo secundum veritatem. RICH. Bene. Placet ergo tibi ut dicatur in sapientia profecisse secundum falsitatem, et aetate quidem secundum veritatem? HUGO. Nollem de hac re disputare, sed simpliciter audire, et quid sentiendum sit ratione manifesta colligere. RICH. Dic prius utrum tibi placeat unam eamdemque dictionem in una et eadem positione, juxta historicum sensum ad diversas acceptiones accommodare. HUGO. Scio quid responderem, si quomodo aliter exponere invenirem. Sed nolo improbare illam quam interim teneo sententiam, donec meliorem et certiorem inveniam. RICH. Virtutum notitiam, et exercendi peritiam putas, obsecro, ad ipsam pertinere sapientiam? HUGO. Utique puto, imo pro certo habeo. Scio nihilominus animam Christi ab hora conceptionis suae omnium virtutum notitiam simul et efficaciam habuisse, et utriusque plenitudinem simul et semel accepisse. Unde nec credo per temporum intervalla ad sapientiam profecisse, vel proficere potuisse. RICH. Pro certo virtutum omnium efficaciam ab initio habuit, sed non omnium simul efficentiam exhibuit, sed juxta singularum congruentiam suo tempore dispensavit. Exercendi peritiam ab initio habuit, sed ad experientiae notionem per accessum temporis accrevit. Ab ipsa incarnatione per experientiam didicit, cujus humilitatis fuerit Dominum majestatis ad servilis formae susceptionem seipsum inclinare. Sub hora circumcidendi et baptizandi per experientiam didicit, cujus dignationis fuerit totius peccati immunem, de manibus peccatorum sacramenta salutis nostrae, sine ulla sui utilitate suscipere. Sub hora tentationis per experientiam didicit, cujus discretionis fuerit diabolicis suggestionibus non cedere, nec inter esuriendum appetitui deservire. Sub hora passionis per experientiam didicit, cujus perfectionis fuerit inter contumelias et terrores internam pacem, et animi tranquillitatem non amittere, et inter crucifigendum pro suis interfectoribus orare. Et ut breviter dicatur quid nobis inde videatur, quemadmodum secundum Apostolum ex his quae passus est didicit obedientiam (Hebr. V), juxta eumdem modum proficit ad scientiam, profecit ad sapientiam. HUGO. Pro illa quam proposui quaestione debent ista sufficere

Chapter 47 of 78