Caput XVII. Quod illum dicendi modum propheta elegit, qui ad occultandum sacramentum convenientior fuit.
HUGO. Secundum eam conceptionem quam ego de boni electione posui, haec vestra solutio sufficit. Sed secundum illam acceptionem quae a vobis in superiori tractatu posita est, nulla erit. RICH. Accipe ergo et aliam, quae secundum utramque sufficere possit. HUGO. Nec hanc quae secundum meam sententiam est reprobo, et illam quam proponitis audire exspecto. RICH. Uti alias jam diximus, oportuit ut oraculum suum propheta de hoc puero eo modo texeret, ut pro tempore lateret et puer iste quis esset, et cur vel quando veniret, et nihilominus hoc totum ex eadem Scriptura suo tempore cognosci et probari potuisset, ut modo mirabili in uno eodemque Scripturae loco inveniretur, et unde infidelitas excaecaretur, et fidelitas illuminaretur. Quaere ex hac Scriptura diligenter in cujus rei signum hic puer datus sit, et habes cur venerit. Attende quale nomen prophetia ei imposuerit, simul et perpende quia nuncupative nunquam sic dictus sit, et intelliges quis fuerit. Inquire attentius quando terra quam Achaz detestabatur a facie duorum regum suorum destituta sit, et invenies quomodo adventantis Emmanuelis tempus perpendi possit. Ut enim excaecandos lateret, ut illuminandis suo tempore innotesceret quod ad divinae culturae confirmationem promissus puer daretur, et in ejusmodi rei signum promitteretur, ad illud quod praemissum est, avellamus Judam ad nos: non est subjunctum, non avelletur, sicut nec avelletur a vobis, sed subjunctum est in quo utrumlibet subintelligi potest, scilicet non stabit, neque erit istud. Ut aeque excaecandos lateret, ut illuminandis innotesceret, quod qui promittebatur futurus esset et homo et Deus, non est dictum quod de Virgine conceptus et natus esset nobis cum Deus, sed quod vocaretur nobiscum Deus. Simili ratione ut tempus divini adventus propter pios praediceretur, et nihilominus tam impiis hominibus quam daemonibus absconderetur, non est dictum quod ante ejus adventum derelinquetur terra Israel a duobus generibus regum suorum, sed derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. Factum est autem ex hac verborum ambiguitate ut Judaei putent, usque hodie, Emmanuel promissum in signum liberationis de manibus Rasin atque Phacee. Hinc factum est ut a quibusdam putetur, usque hodie, idem esse Emmanuel qui filius Isaiae. Occultandi itaque sacramenti gratia et hoc est factum, ut non diceretur quia ante Emmanuelis ortum, vel conceptum, sed potius dictum est antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. Nam si illo modo potius quam isto dictum fuisset, procul dubio manifestum esset quod illius liberationis signum esse non posset, quae non solum ejus nativitatem, sed et conceptionem praecessisset. Illud itaque propheta ex divino instinctu dicendum elegit, quod quidem occultandi sacramenti gratia ad dicendum congruentius fuit, quod et ipsum quidem aeque verum fuit. Nam quod praecessit tempus conceptionis, absque dubio praecessit et tempus discretionis. HUGO. Video vos ad ea quae me movebant per omnia mihi satisfecisse, ut interim non habeam juxta historicum sensum quid ultra debeam quaerere.
Chapter 46 of 78