Skip to the text

Caput XIX. Quid in dictis duobus juxta allegoriam intelligere debeamus.

HUGO. Sed quoniam jam dictum est quid de duobus regibus sentiendum sit secundum historiam, superest ut dicatis quid de eis sentiri debeat etiam secundum allegoriam. RICH. Sicut in hominibus videmus, sic et in spiritibus malignis perpendere possumus, alios videlicet aliis praesidere, et qui in eis astutiores vel audaciores sunt, inferiorum officia disponere, et in eis quasi quaedam imperii jura exercere. Ejusmodi autem reges etiam in hominibus jus domini et principatus accipiunt, cum eis ad crimina et flagitia ex libero arbitrio consentiunt. Hinc est quod secundum Danielem alius dicitur princeps Persarum, alius vero princeps Graecorum (Dan. X).

Notandum autem de ejusmodi regibus, quod quando eis homines leviter atque libenter ad culpam consentiunt, quasi quodam aequitatis jure regnum in eis, et dominandi potestatem accipiunt. Quando vero nimia tentationum importunitate, et quasi violenta manu ad casum impellunt, tunc velut per invasionem in eis regnum arripiunt. Haec gemina ejusmodi regum differentia recte intelligitur in duobus illis regibus de quibus ad Achaz dicitur: Derelinquetur terra quam tu detestaris, a facie duorum regum suorum (Isa. VII). Nam sive carnales, sive spirituales reges cogites in illa terra quam rex Achaz detestabatur, alii juste, alii autem injuste regnum obtinuisse videbantur. Credimus autem quod et in illo priori tractatu locuti sumus, et ibi super eodem capitulo docuimus multos daemones in Christi passione fuisse captivatos, et ab hominum insectatione relegatos; nec tamen qualecunque, sicut nec omnes sed qui in eis erant ad malignandum efficaciores, et quales Scriptura voluit designare per reges, illos denique, per quos multorum salus impediri potuit, de quibus primitiva Ecclesia construenda fuit. Cum igitur ad id quod dictum est, derelinquetur terra a facie duorum regum suorum, praemissum sit, antequam puer sciat reprobare malum et eligere bonum, si boni electionem secundum eam assignationem quam nos determinavimus velis accipere, videbis omnia in eam sententiam quam ibi posuimus concurrere. HUGO. Video sane, nec vos oportet pro hac re ulterius laborare. Si enim ut vobis placet dicatur boni electio esse, optima quaeque ab inferioribus bonis secernere, et apprehendere, profecto liquebit quia Emmanuel noster juxta id quod puer fuit, ad hujus scientiae plenitudinem pro experiendi modo per resurrectionem et ascensionem profecit. Ante resurrectionem siquidem per experientiam novit quale bonum esset vita carnis mortalis atque passibilitas. Sed per experientiam non novit quae esset immortalitas et impassibilitas carnis. Ante ascensionem per experientiam didicit quae esset conversatio mundi, sed per experientiam non noverat quae esset conversatio coeli: prius experiendo didicerat quae esset cohabitatio hominum, postea experiendo novit quae esset cohabitatio angelorum. Quoniam ergo dictus puer optima exterioris hominis bona ante suam resurrectionem per experientiam non novit, si illa, uti videtur, daemonum captivatio sub ejus passione facta fuit, merito de eo Scriptura dicit: Quia antequam puer sciat reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris, a facie duorum regum suorum. Sed haec in superiori tractatu diffusius dicta sunt, inde repetat cui ista non sufficiunt. RICH. Ecce jam vides, ut credimus, sub quanto ambiguitatis profundo veritas tegitur, et quam difficile eruitur, nisi a quibus fide et simplicitate quaeritur. Sic certe debuit altitudo consilii divini et infidelibus abscondi, et fidelibus reservari, ut esset et unde fides exerceretur, et infidelitas excaecaretur.

Chapter 48 of 78