Caput XXVIII. Quod solum illud remansit in Virgine quod erat ad poenam; illud recessit, quod erat ad culpam.
Derelinquetur, inquit, terra a facie duorum regum suorum. Notandum valde quod dicitur: Derelinquetur terra, nec qualiscunque, sed qualem impietas detestatur. Nihil hic agitur de miserae hujus terrae nostrae innovatione, sed tantummodo de ejus liberatione. Libertas redditur, sed immortalitatis gloria non reformatur. Videtis certe quia illud remansit in Virgine quod erat ad poenam, illud recessit quod erat ad culpam. Vitiositas recessit, poenalitas remansit. Carnalitas tollitur, sed calamitas non amovetur. Quae, quaeso, est, quaeve justitia, ut remaneat poena ubi jam nulla est culpa? Et utique, si diligenter attendimus, inveniemus quia vitiositas ipsa nostrae est mortalitatis et passibilitatis effectus. Contra naturam itaque videtur, ut perdurans suo effectu privetur. Sed forte quaeris nosse quomodo vitiositas ipsa sit nostrae mortalitatis effectus. Certe ex inflicta mortalitate sensus hominis decrevit, exinde ignorantia. Certe ex contracta infirmitate appetitus carnis crevit, et inde concupiscentia. Nam quo interiores, et spirituales delicias homo peccando amisit, eo in inferiorum concupiscentias per appetitum carnis vehementius exarsit, et quanto infirmior fuit, tanto pluribus opus habuit, tam ad infirmitatem fovendam, quam ad sanitatem reparandam. Quod igitur remanente mortalitate et passibilitate in natura humana, vitium tam concupiscentiae quam ignorantiae recessit, videtur esse contra naturam. Quod recedente tam vitio concupiscentiae quam vitio ignorantiae mortalitas et passibilitas remansit, videtur esse contra justitiam. Quam mirum, quam stupendum, quod matrem suam quae ab omni vitio ad plenum purgata fuit, fons ipse pietatis filius ejus, sub jugo captivitatis nostrae laborare permisit! Econtra vero, quid, quaeso, miraculi, quid prodigii fuit quod terra maledictioni addicta, miseriis exposita, ab omni vitiorum exactione et inquietudine liberrima, plenam pro hac parte pacem obtinere potuit?
Chapter 57 of 78