Caput VIII. Unde perpendi possit in cujus rei signum datum non sit, vel quomodo sit illis datum a quibus nunquam est visum.
HUGO. Video certe generalem illam, ut diximus, promissionem reliqua incomparabiliter digniorem, et quanto digniorem, tanto dignationi divinae competentiorem. Sed vellem, si fieri posset, ex ipsa Scriptura habere, unde possem illum quem praefertis sensum, quia praeferendus esset conjicere. RICH. Justa satis nobis videtur haec tua postulatio: nam mos sacrae Scripturae est quod tacet in uno loco, saepe innuere ex alio. Ex signo ergo quod ad promissionis confirmationem proponitur, quod quaeris facile determinatur. Nam partus virginis qui post tot saecula futurus fuit, illius rei quae tunc temporis instabat signum esse non potuit. Alterius vero promissionis quae usque in finem saeculi durabit, idem virginis partus, tam idoneum tam certum signum fuit, ex quo esse et cognosci coepit, ut per mille jam, et eo amplius annos votis fidelium satisfecit, et usque in finem satisfacere poterit.
Nota et illud in verbis prophetae, quod et tibi sicut jam significasti, ut fieret placuit, quomodo sub verborum involucro altitudinem divini arcani abscondit. Eo siquidem modo oraculum suum texuit, ut et aliud intelligere possit cui promissio fit, et aliud ille qui promissionem facit. Nam cum regi Achaz detur intelligi posse ex verbis prophetae, quod dicti reges nullo modo possint regnum ejus evertere, vel ei alium regem substituere, Dominus tamen absque dubio promittit nulla persecutione, nullo tempore suos fideles posse avelli a sua fidelitate. Rex sane aspirabat, et sperabat liberationem de instanti persecutione a facie duorum regum, Dominus autem promittebat tam de instanti quam de futuro liberationem ab infidelitatis persecutionibus, tam hominum quam daemonum. Et vide quam miranda ratione cum Dominus utrumque facere proponeret, et illud quod ipse, et illud quod rex intendebat ad utrumque signum daret, si rex signum petere voluisset. Sed quia ex multa malitia signum petere noluit, ad illud solum Dominus signum quomodo et quando voluit exhibuit, quod principaliter intendit. HUGO. Quomodo, quaeso, dicimus signum illis a Domino datum, quibus fuerat promissum; signum, inquam, post tot saecula futurum, et ab illis quibus promittebatur nunquam videndum? RICH. Certe Abrahae Dominus terram Chananaeorum dandam in haereditatem promisit, quam tamen nunquam nisi in suis haeredibus accepit. Nemo tamen contendit eum promissam haereditatem non accepisse, vel Dominum in sua promissione defecisse. Accepit ergo Abraham terram promissam post annos fere quadringentos in suis haeredibus. Accepit domus David signum promissum post annos sexcentos in suis successoribus. Si tanta exspectatione digna fuit illa promissio, quanto magis ista multo majore, per quam homo Deus, et Deus factus est homo? Per illam homines facti sunt haeredes terrae Chananaeorum, per istam homines facti sunt cohaeredes angelorum. Per illam facti sunt filii Abrahae haeredes regni terreni, et transitorii, per istam facti sunt filii adoptionis haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. HUGO. Video vos per omnia ad interrogationes meas satisfacere, ut non occurrat super proposito capitulo quid amplius oporteat interrogare. RICH. Ut illud quod modo de dato a Domino signo locuti sumus, cum illis quae in superiori tractatu dicta sunt conferamus. Juxta hanc lectionem habemus quod plebs fidelis nullo modo, nullo tempore possit avelli a bono fidelitatis. Juxta illam lectionem tenemus quod iterum replantabitur in loco voluptatis et inconcusse radicabitur in bono felicitatis. Hinc habemus, quia bonum quod per Salvatoris gratiam post primum peccatum recuperavit, omnino amittere non possit. Inde tenemus, quia ad plenum recuperabit quidquid per malitiam seductoris amisit. Juxta hoc quod de dicto signo hic jam dictum est, securi sumus de stabilitate perceptae gratiae. Juxta id quod ibi de eodem signo dictum est, securi sumus de plenitudine, et perpetuitate percipiendae gloriae.
Chapter 37 of 78