Caput XIII. Quomodo defectus Israelitici regni praedicitur, vel qua ex causa ad alienigenam transfertur.
RICH. Notandum sane quale quid sit quod sermo propheticus futurum praedicat et sub qua occasione tales minas intentat. Eo utique tempore quo uterque rex, et ille videlicet qui de Israel, et ille qui de Juda erant, ad tam magnum et manifestum divinae religionis odium proruperant; eo, inquam, tempore futurum praedicitur quod utrique displiceat, quod utrique odiosum existat. Nam vera religio tam odiosa erat Israelitico regi ut contra fratres suos magis decertaret, sicut superius docuimus, pro eversione cultus divini quam pro dilatatione, vel locupletatione regni sui. Regi vero Juda, sicut superiori tractatu probatur, invenitur tam odiosa existere, ut mallet sub instantis periculi metu trepidare quam signum suae liberationis accipere, tam provide quam impie cavens ne illud a Domino fieret quod ad ejus gloriam accederet, et quod ad cultus ipsius confirmationem proficeret. Utroque igitur rege impie in Deum agente, merito futurum praedicitur, quod utrique absque dubio odiosum comprobatur. Nam regi Israel, et eis qui de Israel erant, erat utique odiosum quod in eis deficienda erat series regum secundum posteriorem modum. Et regi Juda, et eis qui de Juda erant erat abominandum, quod nec regem habere possent secundum priorem modum. Rege itaque Israel in regem Achaz impie saeviente, et rege Achaz signum suae liberationis impie respuente, utroque autem in Deum perverse agente, Israelitici regni defectus tam secundum legitimum, quam secundum adulterinum ordinem praedicitur, ut inde detur intelligi ex qua culpa regalis potestas ad alienigenam transferatur.
Chapter 42 of 78