Caput XXVII. Quod ante Emmanuelis conceptum liberata sit a gemina radice vitiorum omnium.
Terra utique mortalitatis et passibilitatis nostrae a facie duorum regum suorum derelinquitur, quando natura mortalis atque passibilis tam a vitio concupiscentiae, quam a vitio ignorantiae penitus emundatur. Hoc est utique quod beatae Mariae promittitur, cum ei ab angelo dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Legitur de discipulis Salvatoris, et testibus transfigurationis, quia: Nubes lucida obumbravit eos (Matth. VII). Si lucida fuit quae obumbravit discipulos Christi, quam lucida recte creditur quae obumbravit matrem Christi? Sed, si illud ejus umbraculum lucidum erat, ergo et lucem et umbram exhibebat. Lucem ad depellendam ignorantiam, umbram ad exstinguendam concupiscentiam. Mira illa obumbratio Spiritus sancti, quae sub uno momento detersit et exterminavit a Virgine tam ignorantiam boni, quam concupiscentiam mali. Quam integre in ea omnis concupiscentia exstincta fuerit, probat profecto quod cum virginitatis integritate postmodum concepit, et peperit! Quam profunde illuminata fuerit, probat quod illud tantae profunditatis sacramentum tam veraciter, tam velociter credidit, quod hujus mundi sapientibus vix tandem aliquando per tot et tanta miracula persuaderi potuit. Credenti itaque Virgini, sed modum quo id fieri oporteret quaerenti, recte respondetur, cum ab angelo dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ac si aperte dicatur ei: Ut ad tantum sacramentum efficiaris digna, et inveniaris idonea, virtus Altissimi obumbrabit tibi, tam ad omnem concupiscentiam exstinguendam quam ad illuminandam ignorantiam. Hoc est quod per Isaiam sub alio schemate promittitur, et futurum prophetatur, cum dicitur: Quia antequam puer sciat reprobare malum, et eligere bonum, et caetera (Isa. VII). Certe, ut superius jam diximus, puer iste ab ipsa hora, vel momento conceptionis suae, plenitudinem scientiae accepit, quae ipsi Verbo in unitate personae unita fuit. Tempus itaque conceptionis exprimitur in eo quod dicitur: Antequam sciat. Ac si apertius dicat: Antequam Emmanuel concipiatur in ejus matre, conditionis nostrae terra de qua Veritas oritur, a gemina peccatorum omnium radice liberabitur.
Chapter 56 of 78