Caput IV. Quomodo auctoritas libri Regum convincit quod partus virginis tollendi timoris gratia datus non sit.
RICH. Sed, si non vis acquiescere rationi, nunquid saltem acquiesces auctoritati? HUGO. Cur rationes vestras non receperim ex parte jam dixi: paratus iterum audire utrumnam possit quod proponitis, vel auctoritate probari. RICH. Ecce interim concedatur Deum tale signum dedisse quale judicabat ad tollendum timorem posse sufficere. Nunquid aestimandum est Deum in sua aestimatione aliquando decipi posse? Hugo. Absit! RICH. Ergo si tollendi timoris gratia signum dedit, timorem tulit. Si non tulit, ad tollendum timorem non dedit. HUGO. Nil hac allegatione verius, nihil omnino manifestius. RICH. Consulamus itaque super hac re librum Regum, ut intelligamus quid sit inde sentiendum. Refert ergo in haec verba liber Regum: Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Hierusalem ad praeliandum (IV Reg. XVI). Et iterum paucis interjectis: Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus et filius tuus ego sum, ascende et salvum me fac de manu regis Syriae, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me: et cum collegisset argentum et aurum quod inveniri poterat in domo Domini, et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera (ibid.) Certe si non timeret, tam humiliter auxilium in salutis suae praesidium non postulasset. Certe si non timeret in ejusmodi munera thesauros suos, thesauros domus Domini non exhauriret. Dic ergo si potes promissum illud signum quando fuerit datum. Si ante dationem, datio ipsa convincit quod timorem non tulerit; si post liberationem, quomodo timorem tollere potuit qui jam non fuit? An forte inter donationem et liberationem? Sed quis dicat eo tempore a Domino datum fuisse, quando et in vanum daret qui daret, et in vanum acciperet qui acciperet? HUGO. Nolo vos in hac allegatione amplius laborare. Video certe tam rationi quam auctoritati repugnare, vel quod de Emmanuele scribitur interpretari de filio Isaiae vel ipsum in ejusmodi signum, et quasi ad tollendum timorem datum fuisse. RICH. Ecce jam accepisti quomodo ratiocinatio magistri tui repugnat tam rationi quam auctoritati. Vis autem adhuc audire quomodo repugnat et sibi ipsi! HUGO. Nolite dicere magistri mei, sed Judaeorum. Nam ponit eam sane, non quasi suam, sed quasi illorum. RICH. Et hoc ipsum quaeratur ex ipsa, utrumnam sua sit, an aliena. HUGO. Ecce paratus sum audire quidnam sit illud quod velitis dicere. RICH. Veniant itaque magistri tui verba in medium. Proponit itaque in hunc modum.
Chapter 33 of 78