Caput II. Quod dicta prophetia non possit veraciter intelligi, nisi de sola beata Virgine Maria.
HUGO. Primo itaque illud adhuc animum pulsat, quod tollendi timoris gratia signum dandum erat, secundum quod Dominus per prophetam proposuerat. Ecce concedimus quod dicitis quia ex magna malitia descendit, quod rex signum petere noluit; unde et de caetero indignum fuit talem regem tollendi timoris gratia signum accipere, quia maluit, ut superius docuistis, sub instantis periculi trepidatione diutius laborare, quam illud fieri unde gloria Domini posset accrescere. Ecce, inquam, concedamus ista vera esse, non tamen consequens est Deum poenituisse promissionis suae. Saepe etenim ubi abundat malitia, superabundat et gratia. Ex superabundanti itaque gratia, etiam contra regis meritum promissum signum dare potuit, qua solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Partus autem virginalis, sicut enim ipsi conceditis, non potuit esse signum illius quae tunc desiderabatur liberationis. Quod ergo regi Acham tollendi timoris gratia proponitur, et domui David promittitur et exhibetur, ut signum esse possit ejus rei ob quam dandum fuit, recte intelligitur dictum de prophetissa, et nihilominus completum in beata virgine Maria, ne quis nos aestimet judaizare, et erroneos esse. Nam et id quod scriptum est: Os non comminuetis ex eo (Exod. XII; Joan. XIX), dictum utique est de paschali agno: nihilominus juxta evangelistam impletum est in Christo. RICH. Illud quaero audire ex te, utrumnam credas aliam aliquam praeter solam beatam virginem Mariam, virginem concepisse, virginem peperisse? HUGO. De alia certe nec credo factum, nec spero futurum. RICH. Non ergo recte intelligitur de prophetissa dictum: Ecce virgo concipiet et pariet filium. HUGO. Recte hoc dixeritis, si in Hebraeo hoc loco virginem legeretis. Sed utique jam audistis quod hoc loco legitur in Hebraeo, non idem sonat quod virgo. RICH. Quantum nobis videtur, quidquid in superiori tractatu vociferavimus, surdis auribus locuti sumus. Vociferabimus ergo certe adhuc majori, si oportuerit, clamore, si vel sic detur surditatem tuam rumpere. Dic illud, obsecro, unde animadvertis illam de qua loquimur prophetiam in beata virgine Maria completam? HUGO. Cum evangelista manifeste hoc dicat, quis nisi infidelis negare praesumat? Hoc autem totum, inquit evangelista, factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium (Matth. I). RICH. Quod per prophetam a Domino dictum, et in beata Virgine completum dixisti, vellem a te iteruri voce grandiori. HUGO. O quam justo Dei judicio surditatis notam incurristis, quam nobis quidem injuste satis impingere tentastis! Erigite itaque aures, et audite vociferantem si non potestis sermocinantem. Ecce virgo in utero habebit. RICH. Ego sane id exegi a te cum iteratione et vociferatione, non ad rumpendam surditatem nostram, sed tuam. Nunquidnam vel adhuc intelligentiae aure percepisti quae ipse iterato dixisti? Quid jam taces? Cur pro more non illico respondes? HUGO. Utque intumesco adversum meipsum prae ira et indignatione, quod recolo me ista toties legisse et audisse, et quod modo animadverto minime advertisse. Nam, sicut intellexi et credidi prophetiam illam in beata Dei Genitrice impletam, quoniam hoc evangelista denuntiat, sic debueram intellexisse et credidisse puerperam quam loquimur, virginem per prophetam a Domino dictam. Nam et hoc evangelista affirmat. RICH. Cum pro eo quod propheta dicit, concipiet, evangelista ponat in utero habebit, cur, quaeso, nemo evangelistam mendacii arguit, et in Hebraeo non sic scriptum contendit? HUGO. Quia utrobique est una eademque substantia, quamvis sint verba diversa. RICH. Similiter sane sentiendum est in eo quod alma ponitur in Hebraeo, et virgo in Latino. Hujus siquidem verbi expressionem, quod est alma, in una dictione Latinus sermo non habet, nunquam tamen de nupta, nunquam nisi de ea quae virgo est, dici solet. Vim ergo solam sententiae cogitavit, et exprimere voluit quomodo potuit, vel oportuit qui dixit: Ecce virgo concipiet, vel ecce virgo in utero habebit. HUGO. Ecce libenter accipio, ut alma non dicatur nisi de ea quae sit virgo; libenter in hoc defero evangelistae vel beato Hieronymo, maxime cum hoc satisfaciat pro Judaeo. Nam illud quidem quod solum juxta sententiam suam inventum est pro signo esse potuisse, puerperam videlicet suam in prima viri ad eam accessione concepisse; illud, inquam, non habet unde ostendat, nisi prophetam in verbis suis virginem designasse concedat. RICH. Bene facis illud inde maxime concedendo, quia satisfacit pro Judaeo. HUGO. Quantum mihi videtur, putatis vos aliquid effecisse; sed nolite gloriari praepropere. RICH. Audi ergo. Superius dixisti illam de qua loquimur prophetiam de prophetissa dictam, et nihilominus in beata Maria completam. Si itaque dicis hoc esse virginem concipere, gravidam fieri in prima ad eam viri accessione, et hoc prophetam sensisse, utique aut dicta prophetia in beata Virgine secundum hoc completa non erit; aut de prima viri accessione ad eam, et non de Spiritu sancto concepit; et in uno horum mendacem facis evangelistam qua utrumque dixit. Si autem fateris quod non nisi falso diffiteri potes; quoniam hoc sit virginem concipere et parere, sine virili scilicet semine concipiendo, in conceptu, et partu virginem perseverare; vel dicta prophetia de prophetissa intelligenda non erit; aut mendacem facis prophetam qui eam de suo semine concepisse describit. HUGO. Procul dubio ista debent sufficere Christiano, sed non satisfaciunt Judaeo, qui nec evangelistae testimonium pro auctoritate recipit, nec beatam Mariam sine virili semine concepisse consentit. RICH. Bene facis, mi frater, nunc sub Christianorum, nunc sub Judaeorum umbraculo subterfugii tui latibula quaerendo.
Chapter 31 of 78