Skip to the text

Caput XXII. Quomodo in butyro summa et intima suavitas intelligi possit, vel unde hic cibus Emmanueli nostro abundavit.

Illud quoque in butyro attendendum, quod nullus cibus est illo suavior ad vescendum. Panis, piscis et caeteri cibi ejusmodi prius masticantur ut postmodum trajiciantur. Butyrum vero nihil duritiae, nihil tenaciae habet, unde nec masticari oportet. Et sicut melle nihil est dulcius, sic butyro ad vescendum nihil suavius. Interroga gustum, et invenies quia illo nihil dulcius ad gustandum. Interroga tactum, et agnosces quia isto nihil suavius ad trajiciendum. Intellige ergo in melle summam dulcedinem, in butyro intimam suavitatem. Vis ergo scire quomodo Emmanuel noster ex quo homo esse coepit, et in eo quod homo fuit, intimae suavitatis butyrum ad copiam habuerit, vel quomodo ei hoc ipsum de lactis plenitudine abundaverit, attende itaque haec duo in lacte. Solet namque esse praecipui candoris, et eximii dulcoris. Sic utique, sic lac verae bonitatis, ut proprietatis suae qualitatem servet, haec duo habere solet et debet, candorem videlicet intimae munditiae, et dulcorem plenae benevolentiae. Candorem munditiae, apud semetipsum; dulcorem benevolentiae, erga proximum. Illud itaque Dominicum pectus nostri Emmanuelis, lacteum candorem habuit in integritate summae et intimae puritatis, lacteum dulcorem in plenitudine summae et intimae pietatis. Lacteum candorem in nobis modo minuit, modo tollit foeditas concupiscentiae: lacteum vero dulcorem minuit, vel tollit acerbitas malitiae. Emmanuel autem noster quia neutram sensit, sed nec sentire potuit, utriusque jugitatem in omni plenitudine servavit. Nos vero sine magna industria, sine multa violentia non possumus vel concupiscentiae resistere, ver malitiam repellere, et lactei liquoris integritatem incorruptam servare. Emmanueli autem suave et delectabile erat quidquid summa puritas, quidquid summa pietas exigebat. In regula ergo bonitatis, quod nobis est saepe durum atque difficile, illi omnino erat suave atque delectabile: et hoc illi erat summae suavitatis butyrum de verae bonitatis lacte colligere, et abundanter habere. Cum autem in nobis corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem, erit utique et nobis suave quidquid salubre et solum delectabile quod summe laudabile, et tunc dabitur nobis illius escae plena et sempiterna refectio, cujus assumptio atque perfruitio erit absque omni labore, et qualicunque fagitatione. Quod igitur accepturi sumus in vita futura, ille accepit in vita ista, quod nobis dabitur in consummatione, illi datum est ab hora conceptionis suae. Summae itaque suavitatis butyrum, cujus participationem exspectamus in nostra glorificatione, ipse accepit in ipso ingressu hujus mortalis vitae, nec nostro more ex parte, sed in omni plenitudine. Ecce jam de butyro audivimus, nunc de melle videamus.

Chapter 51 of 78