Skip to the text

Caput XXX. Quod dicta puerpera in omni dono quod acceperat videtur consummata, pariter et confirmata.

Notandum autem quia illud quod igne comburitur, ita consumitur, ut nihil materiae remaneat, unde vel ex parte reparari queat. Unde juxta hanc prophetiam intelligi datur, quod divinus amor in ea adeo convaluit, adeo eam ipsam in omni bono solidavit, ut de caetero spiritualis qualiscunque defectus in eam incidere omnino non posset, nec aliquid quod qualicunque excusationi subjaceret. Videtur itaque juxta hoc ab hora supervenientis Spiritus sancti, ab hora superobumbrantis virtutis Altissimi; videtur, inquam, beata Virgo Maria non solum in omni gratia consummata, verum etiam in omni bono et dono quod acceperat confirmata. Sed, ne quis existimet dictam prophetiam potius intelligendam de ipso utique Emmanuele quam de ejus matre, debet qui ejusmodi est diligenter attendere, quia scuta quae nunquam fuerunt, et nunquam futura sunt, comburi non possunt. Emmanuel itaque noster quid in se, quaeso, unquam habuit quod comburi oportuit vel potuit, qui ab hora conceptionis suae omnem plenitudinem accipiendo, in omni bono consummatus et confirmatus fuit? Dicta ergo prophetia intelligenda videtur de sola Virgine Maria. In ipsa sane ab omni vitiorum impugnatione terra miserae conditionis nostrae plenam pacem obtinuit, quantum ad ipsam terra qualem Achaz detestabilem habebat, a facie duorum regum suorum derelicta fuit.

Chapter 59 of 78