Nn. 194–247
Hucusque de revelatione publicd diximus, quse per se et direcSle ad utilitatem totius Ecclesice tendit; pauca de revelationibus privatis addenda sunt, quae non ad universam Ecclesiam, sed ad homines privatos diriguntur^ propter eorum vel aliorum utilitate??ty hcet indiredle in bonum totius Ecclesise cedere possint. Inquiremus : 1° num sint credibiles; 2° num credendae; 3° qualis au6loritas approbatis revelationibus accedat.
i'^ Revelationes privatcB possunt esse objecium fidei divince^ ei credi eddem virtute fidei qud credimus veritates publice revelatas. Ita communitercontra quosdam, praesertim Salmanticenses ', asserentes assensum eis praestitum non ex fide oriri, sed ex alio lumine vel prophetice vel discretionis spirituum.
(A) Au6tor ep. ad Hebrceos laudat fidem Noe, qui, Deo jubente, arcam exstruxerat, fidem Abrahae, qui " obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem ", fidem Sarae etc^, ct quia haec in principio tarda fuit in credendo, reprehenditur *, sicut et reprehensus est Zacharias ^, Atqui in his omnibus casibus assensus prsebebatur revelationibus privatim fa6lis; ergo tales revelationes possunt esse objedlum fidei vere divinae.
(B) Tridentinum^ declarat nonnisi ex speciali revelatione sciri posse quos Deus sibi elegerit, et conferendo hanc declarationem cum can. 15 : " Si quis dixerit hominem renatum... teneri ex fide ad credendum se certo esse in numero praedestinatorum ; A. S. ", colligitur mentem Tridentini esse hoc ex speciah seu privata revelatione credi posse.
(C) Id omne est obje<5tum fidei divinae quod propter solam Dei au(5loritatem creditur; atqui veritas privatim, aeque ac pubhce revelata, propter solam au6loritatem Dei revelantis creditur; ergo.
- 2° Revelationes privatcB^ quce certo constant, credi debent ab eis quibus fiunty aut ab eis propter quos fiunt et ad quos dirigunturj
- Cf. Suarez, dc Fide, disp. III, sect. 10; Salmantic, de Fide^ disp. I» n. 134 sq. ; Lugo, op. cit., disp. I, n. 225 sq.
DE FIDEl AGTU. 111
\mmo probabilius ab eis ad quos non diriguntur^ dummodo tamen sufficientibus argumentis proponantur. Etenim illud credere debemus quod certo scimus a Deo revelari, propter reverentiam Dei audloritati debitam; atqui, quando revelatio etiam privata nobis cum sufficientibus argumentis, v. p , miraculis, proponitur, certc scimus illud a Deo revelari; ergo.
Raro autem evenit ut privatae revelationes cum certitudine probari valeant. Ut de his judicium ferri possit, hsec praesertim attendantur.
(A) Ex parte materice, si res revelata cum sacris Litteris, apostolicis traditionibus, Ecclesige definitionibus aut bonis moribus nor consentit, manifesta est deceptio, nam, ut ait S. Paulus^ : '* Licel nos, aut angelus de caelo evangehzet vobis prseterquam quod evangeHzavimus vobis, anathema sit"; idem dic, si unanimi Patrum et theologorum aut communi Ecclesiae sensui opponitur; si vero sit contra communem theologorum sententiam, suspedla est et severe examinanda. Iterum si revelatio vel mala suadet, vel majus bonum impedit, vel bonis mala miscet, a Deo non est; si circa vana, inutilia et frivola versatur, valde suspedla est. Si revelationes sunt intei se contradidlorise, prout de fa(5lo sunt nonnullae circa passionem Christi, pro divinis haberi nequeunt, saltem omnes.
(B) Ex ^2iX.Q pe7'soncE^ si persona, cui fit revelatio, sit virtutibus, maxime humilitate et obedientia ornata, si a peccatis etiam levioribus abhorreat, si visiones non desideraverit, si sit sana mente et re6le judicandi facultate praedita, si imaginationi non nimis indulg^eat, si nullo morbo praesertim hysterico laboret, ejus testimonium accipi potest.
(C) Ex parte effe^uum, revelatio divina non erit, si ad aliquid indecens vel impudicum excitet, vel superbiam foveat, si animara inquietam reUnquat et ad mortificationem non inclinet, si revelationis subje(5tum de ea facile loquatur et glorietur : haec enim omnia spiritui Dei contraria sunt. Caveant igitur animarum diredtores ne cito revelationibus credant, et a piis feminis decipiantur!*
30 Quando Ecclesia privatas revelationes approbavit, v. g., revelationes B, Hildegardis^ S. BirgittcB^ S. Catharince Senensis, S. Teresice^ " sciendum est approbationem istam nihil ahud esse q\i2impermissionem ut edantur ad fideUum institutionem et utihtatem post maturum examen : siquidem hisce revelationibus tahter approbatis licet non debeatur nec possit adhiberi assensus fidei catho-
^ Regulas hic breviter indicatas evolutas invenies apud Benedict. XIV, de Canon. Sdnct.y 1. II, cap. 32; lib. III, cap. ult. ; Schram, Institut. theol. mysticaj part. II, cap. 4; Ribet, La Mystique divine^ c. XVI.
liccB^ debetur famen assensus fidei humance. juxta prudentise regulas, juxta quas nempe tales revelationes sunt probabiles et pie credibiles "'. Ex hac igitur approbatione concludi nequit illas revelationes geniiinas et veras esse, sed solum probabiles; possunt tamen pie et prudenter accipi et a fidelibus ad aedificationem legi, nec licet eas contemnere; non possunt autem in probationem alicujus theologicae thesis ut certum argumentum adduci.
lY. De objecto materiali fidei divino-catholicas.
Cum ad fidem catholicam non sufficiat revelatio divina, sed authentica Ecclesice definitio insuper requiratur, hujus notio fusius declaranda est; /<?.f/^<a: de propositionibus agemus q\x^fidei catholiccB plus minusve adversantur quatenus censuris theologicis ple6luntur.
- 1° Notio veritatis fidei catholicae^ Ut aliqua veritas sit obje6lum fidei catholicae, duae conditiones requiruntur et sufficiunt : ut sit a Deo formaliter revelata sensu supra explicato, et ab Ecclesi^ tanquam revelata proponatur sive solleinni sive ordinario et universali magisterio. Haec sunt enim verba C. Vaticani^ : " Porro fide divin^ et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesi^, sive sollemni judicio, sive ordinario et universali magisterio, tanquam divinitus revelata credenda proponuntur."
Jamvero sub nomine sollemnis judicii veniunt : (a) Definitiones ex cathedrd R. Pontificis, v. g., definitio dogmatica Pii IX de Immaculata Conceptione B. V. Marise; necnon definitiones dogmaticce Conc. oecumenicorum. Non tamen omnia quae inveniuntur in Pontificum aut Conciliorum decretis sunt de fide, sed solum ea quae explicite vel implicite declarantur a Deo revelata, dogmata fidei, in verbo Dei
- Ita Bened. XIV, op. cit. I. II, c. 32, n. 11. — Idem dicendum est de apparitionibus et revelationibus quse contigisse perhibentur in variis locis, v. g., Lourdesy La Salette; respondit enim S. R. C. 12 maii 1877, n. 3419, ad 2 : "Ejusmodi apparitiones seu revelationes neque approbatas neque damnatas ab" Apostolica Sede fuisse, sed tantum permissas tanquam pie credendas fide solum humana, juxta traditionem quam ferunt, idoneis etiam testimoniis ac monumentis confirmatam, " Quod iterum declaravit Pius X in encycl. Pascendi.
contenta, ab omnibus credenda etc, ut fusius explicatur in Tr. de Fontibus Revel. (n. 96$ sq.)
(b) Definitiones Conciliornm particularium dogmaticce^ quando sunt ab Ecclesi^ universali receptce, vel approbatce a S. Pontifice in formd sollemni, ut Conc. Arausicanum II adversus Semi-Pelagianos, etc. {De Font. Revel., n. 963.)
(c) Tandem symbola vel professiones fidei ab Ecclesid edita vel approbata ^.
- Sub nomine ordinarii et universalis magisterii veniunt : (a) PrcBdicatio moraliter unanimis Episcoporum^ quando aliquam do6lrinam de fide aut moribus tenendam clare proponunt. (^De Fontibus^ n. 977.)
(b) Praxis universalis Ecclesice cum dogmate connexa^ quando scilicet Ecclesia in su^ liturgia, aut publicl sacramentorum administratione, expresse docet aut manifeste supponit existentiam alicujus dogmatis; v. g., existentia angelorum custodum clare proponitur fidei nostrae per festum in eorum honorem institutum. {De Fontibus^ n. 978 sq.)
(c) Consensus moraliter unanimis Patrum et theologorum^ aut Episcoporum, per orbem dispersorum, quando loquuntur ut divinae traditionis testes, et asserunt tale vel tale dogma esse a Deo revelatum; v. g., juxta plurimos graves theologos, Assumptio B. V. M. in caelum jam esset de fide propter unanimem consensum £piscoporum ^.
(d) Definitio implicita, quae, juxtacommunem sententiam theologorum, existit pro omnibus veritatibus quae in Scripturd aut Traditione ita clare continentur, ut ab omnibus primo intuitu tanquam revelatce percipiantur, v. g., nativitas Christi in Bethlehem. Ratio est quia quando Ecclesia Scripturam et Traditionem nobis tanquam verbum Dei exhibet, implicite fidei nostrae proponit quae in eisdem clare et manifeste continentur. — Id tamen negant pauci theologi, tum propter difBcultatem pra6licam discernendi quid in Scriptura dilucide contineatur, tum quia Ecclesiae praedicatio, non Scriptura, est proxima fidei regula 3.
' De quibus agitur in Tr. de Fontibus Revel., n. 970 sq. * De Fontibtis Revel., n. 985 sq. Cf. Acta Concilii Vaticani, Postulata, D. VITI. — 3 Van Noort. De Fontibus ReveL. n. 207, n. 2.
- 2° De propositionibus fidei catholicae contrariis et de censuris theologicis'. Quando propositiones dire6le et immediate adversantur fidei catholicse, dicuntur hcereti' ccs; si indire6le tantum plus minusve ab e^ defle<5lunt, aliis notis seu censuris inuruntur : de quibus pauca attingemus.
(A) Censurarum notio. (a) Duplex distinguitur censura : ecclesiastica, quse personas dire6le afficit^, et theologicay quae dire6le ad doSlrinas refertur, et communiter definitur : judiciuniy seu sententia^ qud nota prava et maligna cuidam inuritur do6lrince tanquam fidei aliquo modo nocivce.
(b) Censura autem theologica dividitur in do6lrinalem et judicialem : prior a theologis fertur, et solum vim habet judicii a peritis prolati; hoc munus olim sacrae Universitatum facultates, sub dire6tione magisterii ecclesiastici, exercuerunt, et quidem utiHssime contra novos serpentes erroress. Prohibetur autem ne privati theologi opinionibus, quae libere in scholis propugnantur, ullam inurant censuram; nam, ut merito ait Suarez 4, " tales censurae sine dele6lu prolatae scandalum generant, et injuriosae sunt, quia et infamiam inurunt, et interdum inducunt alia incommoda et detrimenta ".
Posterior a legitim^ au6loritate fertur, quae, si de censur^ universali et infallibili agitur, non competit nisi Romano Pontifici ex cathedrd loquenti et generali Concilio. Sed insuper S. Pontifex potest, etiam quando non loquitur ex cathedrd, damnare propositiones, et his censuris debetur assensus internus prudentialis, ut declarayimus in Tr. de Ecclesid^ n. 858 sq. Quodetiam praestare potest per Roma-
^ Antonius Panormitanus, Scrutiniujn do(flri7iai'um qualijicaiidis assertionibuSy thesibus ntgue libris conducentium, Romoe, 1709; Viva, S. J., Damnatarum thesium theologica trutitia^ Paduse, 1737; Cl. Montagne, De censuris seu notis theologicis {Migne Theol. Cursus^ I, 1111-1222); H. Quilliet, in Z^zV/. de Thiol. [Mangenot), t. II, 2101.
" De qua egimus in Tr. de Censuris.
3 Ita Universitates Parisiensis^ Coloniensis^ Lovaniensis censuris plexerunt errores Lutheri, ut videre est ap. Du Plessis d'Argentre, ColleClio judiciorum de novis erroribuSy t. I, 358.
4 De Fide, disp. XIX, se6l. II, n. 21. Cf. decretum Innoc. XI, 2 mart. 1676 apud Denzing., 1216 (1083). Hoec pariter attendantur quae redle scripsit P. de Smedt, S. J., Des devoirs des dcrivains catholiques dans les controverses conteviporaineSy in periodico Annales de Phiiosophie chretiennc^ avril 1886, p. 35.
nas Congregationes, ibid., n. 86 1 sq. — Episcopi possunt quidem in propria dioecesi censuras ferre, non autem infallibiles. (c) Duplici modo possunt illae censurae ferri : propositiones singillatim referendo singulisque debitam apponendo censuram, vel propositiones sigillatim referendo easque in globo condemnando, asserendo videlicet notas quasdam, in unum congestas, propositionibus respe6live convenire.
- (B) De praecipuis censuris in specie. Inter varias censuras, aliae dire6le ipsam do6lrinam propositionum attingunt, aliae modum quo propositiones exprimuntur, aliae tandem effeHus quos propositiones producere possunt.
(a) Inter censuras quae doctrinam ipsam afficiunt, praecipuae ita declarari possunt :
i) Hceretica ea est propositio quae dire6le et immediate opponitur, sive contrarie sive contradi6lorie, veritati fidei catholicae. Sit igitur haec propositio de fide catholicS " omnes homines resurgent " ; contraria propositio " nullus homo resurget ", et contradi^oria " aliquis homo non resurget " sunt haereticae, quia in utroque casu dire6i:e et immediate negatur quod de fide catholic^ tenendum est. Si verc aliqua propositio ut haeretica damnatur, contradi6loria quidem, non autem contraria, de fide catholica erit, quia, juxta logicae leges, duae contradi6loriae nequeunt esse simul falsae, dum e contra duae contrariae possunt esse simul falsae.
- Proxima hceresi dicitur ea propositio quse opponitur veritati ex communi consensu theologorum, paucis tamen dissentienti- - bus, de fidetenendae, vel contradicit veritatinon adhuc definitse sed prope definibili, ut si quis Immaculatum B. Virginis Conceptura negavisset paucis annis antequam definitus fuerit.
Sapiens hceresim est propositio sequivoca, sensum catholicum et haereticum admittens, ita tamen ut, ratione circumstantiarum, sensus pravus praevaleat : v. g., ^^unus de Trinitate passus est^\ ' ^fides justificat ".
Erronea autem dicitur ea propositio quae diredle alicui conclusioni theologicae opponitur, seu veritati virtuaUter tantum revelatse; sic ut erronea damnata fuit a Fio ^propositio asserens Episcopum accepisse a Christo omnia jura necessaria pro bono regimine suae dioecesis '. — Ex di6tis supra inferri potest quid sit propositio ^r/-^/'/ proxima aut e^rorem sapiens.
Temeraria^positive ea propositio dicitur quae do6lrinae communiter in Ecclesia receptae adversatur, nec aliunde uUa ratione vere probabili innititur; sic v. g., ut temeraria damnata fuita /'/^ F/propositio rejiciens do6lrinam de limbo puerorum velut fabulam pelagianam; negaiive te?neraria est propositio quae, sine ullo probabili fundamento, aliquid asserit in rebus theologicis, ut si quis contendat alium, prgeter B. Virginem, a peccato originali immunem fuisse.
(b) Censurae quae modum attingunt quo propositiones exprimuntur, hae sunt : cBquivoca, ambigua^ prcesumptuosa^ captiosa^ suspe^a^ etc; sed praesertim maie sonans vel piarujn aurium offensiva, ea nempe quae, licet in bonum sensum exponi queat, nihilominus ex circumstantiis malum sensum prae se fert, qui pias aures offendit; sic ab Alexaftdro VIII hac ratione damnata est propositio : "confessiones, apud religiosos fadlae, pleraeque vel sacrilegae sunt vel invahdae " *.
(c) Censurae quae feruntur propter malos effe^us quos propositiones producere possunt, hae sunt praesertim :
i) Scandalosa vocatur propositio quae proximo occasionem ruinae spiritualis praebet, sive inclinando ad peccata, sivea virtutibusavertendo, V. g. : " Si Deus praevidit vos esse damnandos, quidquid feceritis, in peccato vestro moriemini."
Schismatica ea est propositio quae unitati Ecclesiae adversatur viamque scissioni parat; quando negat R. Pontificem suprema potestate gaudere, hceretico-schismatica vocatur, utpote haeresim continens; quando solum obedientiam R. Pontifici detre^lat, simpliciter schismatica dicitur.
Seditiosa ea est quae ad tumultus in republica excitandos tendit : V. g. : " Populares possunt ad suum arbitrium dominos dehnquentes corrigere."
Non tuta ea dicitur quae, attentis omnibus, propugnari nequit, quia periculosa videtur : hoc modo damnatae sunt a vS". Offic. propositiones septemad Ontologismumpertinentes (iSSept. 1861)', item quatuor dogma transsubstantiationis spedlantes (7 Jul. 1875)3.
Art. 11. De produftione aftus fidei,
- Fides, ex di6lis, Dei au6loritate innititur tanquam motivo^ et ornnibus formaliter a Deo revelatis tanquam obje^lo assentit. Quibus di6lis, exponendum manet quomodo eliciatur Jirmus mentis assen^us veritatibus revelatis, qui dicitur fidei a6lus. Duo expendemus : 1° quaenam sint
principia subje6liva ad aftum fidei concurrentia; 2° quomodo psychologice eliciatur fidei a6lus.
§ I. De principiis subjectivis ad actum fidei
COOPERANTIBUS ^.
Tria principia ad fidei produ6lionem concurrunt : 1° gratia Dei, quae hominem vocat et juvat ad fidem ; 2° voluntas quae, bonis dispositionibus praeparata et divinitus adjuta, ititelle6lus attentionem et assensum imperat; 30 intelledlus^ qui, post praeviam inquisitionem et judicium de motivis credibilitatis, divin^ gratia illuminatus et voluntatis imperio motus, assensum praebet veritatibus a Deo revelatis. Quod sic breviter contrahit S. Thomas 2 : " Credere est a6lus intelle^liis assentientis veritati divinae ex iniperio voluntatis a Deo motce per gratiam."
Thesis generalis : Actus fidei elicitur ab intellectu, sub imperio voluntatis^, Dei inspirante et adjuvante gratia. In hac thesi quaedam sunt defide, quaedam certa^ prout infra declarabitur.
Ordinem psychologicum sequentes, exponemus quid gratia, quid voluntas^ quid intelle6lus ad fidem conferat, animadvertendo tamen haec tria simul cooperari.
I. De gratia Dei quatenus ad fldem cooperatur.
- Status quaestionis. Hominem posse sine gratia a6lus salutares seu ad salutem aeternam conducentes perficere docuerant Pelagiani. Quo errore a S. Augustino confutato et ab Ecclesia condemnato, quidam e Pelagii discipulis, postea Semi-pdagiani di6li, fatentes a6lus salutares proprie di6los nonnisi grati^ juvante perfici posse.
» Suarez, disp. VI; Lugo, disp. X; Kilber, p. 11, cap. i; Mazzella, n. 562-593; n- 656-676; Billot, th. 15; Bainvel, p. 122-167; Pesch, n. 124- 180; F. Maliet, Qu' est-ce que laFoi?. Paris, Bloud, 1907, ubi tamen voluntalis partes in fide nimis extollit.
3 Hic prsesupponitur guamdam esse distindlionem inter intelledtum et voluntatem : prior diredle in verum^ posterior in bonum primario tendit. Ad fidem vero salvandam, necesse non est reale discrimen inter animam ejusque facultates admittere (hsec est (\x2&s,\o philosophica), sed confiteri sufi&cit animam intelleciu percipere verum et voluntate prosequi bonum.
nihilominus contenderunt saltem " initium fidei ipsumque credulitatis ^ affe6lum " seu voluntatem veram credendi (non meram velleitatem), quo ad ipsam fidem praeparamur, esse a nobis sine gratiae influxu. — Quem errorem, jam a conciliis Arausicano II et Tridentino damnatum, renovavit Hermesius qui coniendehat fidefn cognitionis oriri necessario secundum mere naturalem constitutionem humani intelle6lus et humanae rationis, (supra, n. 142) ideoque ad eam minime requiri a6lualem gratiam. Ecclesia autem catholica docet fidem esse donum Dei, ideoque gratiam requiri tum ad initium fidei tum ad ipsam fidem.
- Primapars thesis : Ad actum fidei perficiendum, immo ad initium fidei ipsumque credulitatis affectum, requiritur gratia illuminationis et inspirationis. T>e fide est ex ArausicanOy Tridentino et Vaticano infra citatis.
Script. Modo generali Scriptura docet a^lus salutares sine gratia perfici non posse, ut in Tr, de Gratid probabimus. Speciatim vero ejus necessitatem quoad fidei a6lum variis modis declarat. (a) Christus de fide loquens coram Judseis quorum multi credere nolebant, asserit ad fidem requiri divinam operationem : " Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum... Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt... Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo"2, (5) Paulus saepe affirmat fidem esse donum Dei, donum gratuitum : " Gratia enim salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est" 3; — nec sufficere externam praedicationem, sed requiri internum Dei auxilium : " Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus " ^ ; — hominem solis naturalibus instin6libus reli6lum non posse percipere res divinas : " Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritiis Dei; stultitia est enim illi, et non potest intelligere 5 ; — €um imparem esse ad aliquid salutare cogitandum : " Non
- Vox credulitas hic non significat nimiam credendi facilitatem, sed tantum animi afifeiflum quo inclinamur ad credendum : ita Cicero ait : '* Me libenter prsebeo credulum " {Att.^ 15, i6.)
""Joan.y VI, 44, 65, 66. — 3 Ephes., II, 5. — -♦ / Cor., III, 7. — 5 / Cor., II. 14.
quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est " ^. Ex quibus patet a6lum fidei sine gratici Dei elici non posse.
- Tradit. (A) Patrum testimonio. (a) Apud Graecos, S. Chrysostomus animadvertit fidem esse donum Dei : "Nec fidei donum est nostrum, sed Dei... Hoc ipsum est Dei donum, ne quis glorietur, ut nos gratos efficiat circa gratiam "2.
(b) Apud Latinos, S. Augustinus primum putaverat, ut ipse fatetur, nos posse propriis viribus praedicato Evangelio consentire; sed postea, re melius perpens^, errorem suum retra6lavit, et Pelagianorum necnon Semi-pelagianorum haereses strenue impugnavit : " Quocirca, inquit, sicut nemo sibi sufficit ad incipiendum vel perficiendum quodcumque opus bonum... ita nemo sibi sufficit vel ad incipiendam vel ad perficiendam fidem^ sed sufficientia nostra ex Deo est " 3. Alibi testimonia allegat Cypriani qui ipsum fidei initium Deo tribuit, Ambrosii et Gregorii Nazianzeni q}x\ pariter asserunt fidem esse donum Dei; et ita rem concludit : " Isti tales tantique do6lores dicentes non esse aliquid, de quo tanquam de nostro, quod nobis Deus non dederit, gloriemur; nec ipsum cor nostrum et cogitationes nostras in potestate nostra esse... ut in ipsam Trinitatem credamus et confiteamur etiam voce quod credimus : haec utique gratise Dei tribuunt, Dei munera agnoscunt, ab ipso nobis, non a nobis esse testantur " 4.
- (B) Praecipuum vero argumentum e Conciliis desumitur. (a) C Arausicanum II, an. 529 contra Semipelagianos habitum et a Bonifacio II an. 531 confirmatum, decrevit 5 : " Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei ipsumque credulitatis afife6lum, quo in eum credimus qui justificat impium, et ad regenerationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est per inspirationem Spiritus San6li corrigentem voluntatem nostram ab
infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, Apostolicis dogmatibus adversarius approbatur." — Quod decrctum renovavit Tridentinum ^ ; " Si quis dixerit sine praeveniente Spiritiis San6li inspiratione atque ejus adjutorio hominem credere... posse sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, A. S."
(b) Contra Hermesianos, Vaticanum declaravit fidem' esse virtutem sw^^xwdXwxdX^m^etiamsi per caritatem non operetur^ ideoque donum Dei, ita ut nemo evangelicae praedicationi consentire possit " sicut oportet ad salutem consequendam, absque illuminatione et inspiratione Spirittas San6li "^.
- Rat. theol. Patres et theologi duplici ex capite necessitatem gratiae ad fidei a6lum repetunt, nempe ex supernaturalitate et ex speciali difficultate hujus adlus. Sic enim merito arguunt : Gratia a6lualis necessaria est ad quemlibet a6lum vere supernaturalem, maxime vero ad a6lum difficilem et passionibus oppositum, ut probatur in Tr, de Gratid. Atqui a6lus fidei : (a) est vere supernaturaliSy cum sit initium vitae divinae in nobis, fundamentum omnium mediorum quibus ad finem nostrum supernaturalem ordinamur, et praelibatio visionis beatificae quas vires naturae cujuslibet excedit; (b) aliunde est a6lus valde difficilisy cum importet intelle6lus et voluntatis plenum assensum veritatibus captum hominis superantibus, ideoque superbiae opponatur, et insuper pra6licas conclusiones involvat, scilicet vitae innovationem virtutumque praxim, quae humanis passionibus maxime adversantur; ergo ad a6lum fidei requiritur gratia, et quidem duplex, nempe gratia illuminationis pro intelle6lu et gratia inspirationis pro voluntate 3.
3 Quod e^regie declarat J. H. Newman, Discourses to Mixed Congregations, XI, p. 224 ed. 1886 : *' Fides est donum Dei, non vero adlus solius' virtutis humanse quem nos pro lubitu ponere possumus; et omnino ab a<5lu rationis distindla, licet hsec illam praecedere debeat. Vim alicujus argumenti divinam Ecclesiae originem probantis experior, credendi necessitatem profiteor, et fieri nihilominus potest ut credere non valeam. Fides non est tantum rationis convidlio, sed firmus assensus, certitudo clara omni certitudine praestantior. Hujusmodi assensus a gratia divina, et ab ea tantum generaturin nobis. Dari potest convidlio quin a<5lio ipsi respondeat, ita pariter dari potest convidlio quin fides
2i6. 2° Modus quo gratia ad actum fidei cooperatur.
Ex di6lis in thesi, gratia requiritur tum ad initium fidei^ tum ad ipsiim fidei a6lum. Inquirendum autem manet qucenam requiratur gratia, et num haec etiam requiratur in praeparatione ad fidem et in conservatione fidei.
(A) Gratia ad fidem necessaria non solum medicinalis est, sed etiam elevans^ : (a) medicinalis quidem,qu3e nempez^^//^«tatis duritiem infringat, perversas ejus inclinationes sanando, et ita incredulitatis radices extirpet, — et quae pariter intelle6l{is tenebras expellat, errores et prsejudicia removendo, quo facilius divina revelatio agnoscatur; constat ex Arausicano declarante (n. 214) per gratiam corrigi voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem. (b) Elevans etiam esse debet : nam, cum a6tus fidei sit inchoatio vitae divinae in nobis, jam nos deiformes reddat et ordinet ad visionem beatificam quae est omnino supernaturalis, necesse est ut hic a6lus proportionetur fini ad quem tendit, ideoque sit vere supernaturah*s; id vero fieri nequit nisi elevetur per aliquam virtutem seu gratiam supernaturalem. Id saltem constat quoad ipsumfidei a^um. — Si vero agitur d^pio credulitatis affe6lu^ res non tam evidenter patet : ex se enim posset homo, medicinali gratia adjutus, incHnari ad credendum; sed, curn hujusmodi a^lus, secundum divinam providentiam, ad ipsum fidei a6lum et ultimo ad sanctificationem tendat, omnino verisimile est eum perfici sub influxu gratiae non solum medicinahs, sed etiam elevantis.
Animadvertendum est etiam, in iis qui fidei infusam virtutem habent, assensum fidei non ex sol^ gratia a6luali, sed etiam ex habitu fidei procedere.
eam excipiat. Paucis : religionis motiva neminem ad credendum, sicut moralia motiva neminem ad obediendum cogunt. Nemo nisi volens obedit, nemo nisi volens credit. Possumus quidem ip. <idei materia vel obedientiae quid bonum sit perpendere, minime vero velle sine Dei gratia." — Cf. W. Ward, The Wish to believe; Dubois, La Raison suffit-eUe pour aller h la Foi? in periodico Science Catholique, aout 1895, p. 811 sq.
' Medicinalis seu sanans dicitur ea gratia quae conceditur dire(5le ad subveiiiendum infirmitati naturse per peccatum originale vulneratce, viresque praebet ad adlus bonos naturales quidem sed arduos peragendos ; haec est supernaturalis quoad viodum, quia, etsi gratuita, non ordinatur ad aliquid supernaturale in se. Elevans autem ea est quae ita erigit mentem ut eam aptam reddat ad ac^us vere supernaturales eliciendos.
2VJ. (B) Itaque gratia a6lualis ad a(5lum fidei cooperatur non solum tempore quo credere incipimus, sed etiam quando praeparamur ad fidem et toto decursu vitae.
(a) Deus omnes homines vocat 2idi fidem, quia omnes vult salvos fieri. Primum quidem nondum baptizatos infideles juvat ut legem naturalem, conscientise voce manifestatam, servent; posteain eorum corde pia excitat desideria ad veritatem penitius cognoscendam et bonum perfedtius operandum. Mox rationis insufficientiam ad omnia cognoscenda quae ad salutem requiruntur ostendit, necnon voluntatis moralem impotentiam ad bonum peragendam, et ita totum hominem disponit ad accipiendum lumen et auxilium ab Ente superiori promanans; immo desiderium suggerit utrumque inquirendi. Ita, auxilio prceveniente, homo ad fidem praeparatur : quod auxilium posset esse naturale, sed, cum ad opus ultimo superhaturale tendat, verisimiliter superftaturale est.
(b) Tempore opportuno, sive externa prsedicatione sive interni illuminatione, Deus mentem illuminatmotiva credibilitatis cujusque ingenio proportionata proponendo, et oculos mentisgratiajuvando ut connexionem inter haec motiva, (v. g., miracula aut sandtitatem divini praeconis) et veritatem revelatam certo percipiant; simulque voluntatem soUicitat et adjuvat ut intelledtCls assensum imperet : et haec est gratia adjuvans illuminationis et inspirationis. — In ipso autem a6tu fidei hominem gratia moveri patet ex Concihorum decretis jam relatis (n. 214).
(c) A(5lu fidei semel eUcito, Deus animam non deserit, sed jugi influxu adjuvat ut fidem servet et augeat, bonaque opera perficiat ad justificationem necessaria. Simul cum justificatione virtutem seu habitum fidei infundit. Si contingit caritatem per peccatum mortale amitti, non eo ipso amittitur habitus fidei, sed manet ut nos disponat ad a6tus necessarios ad gratiam recuperandam. Immo, si per a(5tum haeresis aut apostasiae ipse fidei habitus destruitur, non cessat Deus gratia a6tuaH iterum soUicitare animam ad veram conversionem : "Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem " '.
II. De voluntate hominis quatenus cooperatur ad fidem^.
- Status quaestionis. Fides est non solum donum Dei, sed etiam opus hominis ad quod perficiendum concur-
' Praeter audtores jam allegatos, cfr. F. M.Catherinet, Le r$le de la volonti dans tacte defoi, these, 1908; F. Auffret, La liberti et Pacte defoi in Rev. du Cl. fran^ais, XXXIX, 653-658; Dubois, ibid., XL, 85-91 et 537-545; M. J. CDonnell, Faith and will, in The Lrish theol. Qiiaterly^ t. II, runt voluntas et intelle6lus. — Hic duplex vitari debet excessus : quaedam fideismi species, quse docet motiva credibilitatis esse semper insufficientia nec certitudinem parere nisi postquam sub voluntatis imperio, a6lus fidei jam elicitus fuerit; merus intelle6lualisinus^ qui voluntatis influxum ad ipsum fidei a6lum coar6lat, asserens praevios a61:us de motivis credibilitatis absque ullo voluntatis influxu fieri posse. Inter hos excessus media stat veritas catholica.
1° Thesis secunda pars : Actus fidei, quamvis ab intellectu eliciatur, fit sub imperio voluntatis liberae et bene dispositae. De fide est, ex Tridentino et Vaticano infra citatis, a6lum fidei esse lihermn^ cantra Hermesianos\ qui contendebant^ii'^;;/ cognitionis (supra, n. 142) consistere in necessario consensu qui inducitur per argumenta pro veritatibus religionis christianae ^ Cetera in thesi enuntiata certa sunt.
Scriptura saepe docet ad fidem requiri bonam voluntatem liberumque consensum. (a) Posita enim praedicatione, ait 5. Joannes^ alii credunt, alii non credunt : ratio autem hujus discriminis est quod quidam diligunt tenebras dum alii lucem quaerunt : " Qui credit in eum, non judicatur;qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt fa6la " 2. Eamdem veritatem saepe inculcat Joannes asserendo Judaeos ideo non credere quia gloriam Dei non quaerunt, quia ex Deo non sunt, sed ex patre diabolo, quiacaritatem in se non habent, uno verbo, quia bond voluntate carent ad fidem necessaria 3.
jan. IQ07, p. 55-71; C. Alibert, La liberti de V acte defoi^ in Rapport. gen. sur les Confer. eccles. de Paiis, an. 1905, p. 51-65; R. Hourcade, La volonti de croire^ in Bulleiin de lit. eccUs. (Toulouse), 191 1, pp. 229, 268, 317.
(b) Itaque a6lus fidei pra^cipitur et mercedem accipit, dum infidelitas aeternis suppliciis punitur : " Qui crediderit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur " ^ : ex quo sane infertur a6lum fidei esse vere liberum. • (c) Quam veritatem vS. Paulus saepe inculcat, laudando fidem Abrahae quae, utpote libera et generosa, reputata est illi ad justitiam^, declarando fide in captivitatem redigi omnem intelle6lum in obsequium Christi 3 (quod S. Paulus alibi obedientiam fidei vocat), ideoque neminem credere nisi volentem, etc. (d) Idem constat ex locis ubi fides ex corde^ ex toto corde oriri dicitur; cor enim saepe voluntatem^ praesertim affe6luosam^ designat : " Corde enim creditur ad justitiam 4... Si credis ex toto corde "5.
- Tradit. (A) Patrum testimonio. Inter Grsecos, ^^. IrencBus diserte libertatem fidei asserit : animadvertit enim vim a Deo non inferri hominibus, sed eos liberos manere non solum in operibus, sed etiam in fide : " Vis enim a Deo non fit... Et non tantum in operibus, sed etiam in fide liberum et suae potestatis arbitrium hominis servavit Dominus, dicens : Secundum fidem tuam fiat tibi"^.
Clejftens Alex. docet non solum fidem esse liberam, sedetiam ad eam requiri morales dispositiones, praesertim humilitatem : " Dicit autem alius propheta : Nisi credideritis, non intelligetis. Quomodo enim admirabilem eoxum contemplationem capere potuerit anima, si intus adversetur eorum quae discenda sunt incredulitas.? Fides autem, quam Grseci calumniantur, existimantes inanem et barbaram, est voluntaria anticipatio, pietatis assensio " 7. Et postea : *' Fide ergo consistit gnosticus : qui se autem existimat sapientem, ea quse sunt veritatis non attingit, infirmis et instabilibus affe6tibus abreptus... qui se autem existimat sapientem, ne omnino quidem divina vult audire praecepta"^
- Inter Latinos, 6*. Cyprianus fatetur impossibile esse eos ad fidem adducere qui male sunt dispositi : " Certe et labor irritus et nuUus effedtus offerre lumen caeco, sermonem surdo, sapientiam bruto; cum nec sentire brutus possit, nec caecus lumen admittere,
nec surdus audire. Hsec considerans, ssepe conticui... cum nec docere indocilem possem, nec impium religione comprimere " *. S. AugiisfinuSy inquirens num fides ipsa in nostra constituta sit potestate, respondet neminem credere nisi volentem : " Quid est enim credere, nisi consentire verum esse quod dicitur? consensio autem utique volentis est; profe6lo fides in potestate est"'. Et alibi 3 : " Intrare quisquam Ecclesiam potest nolens, accipere sacramentum potest nolens : credere non potest nisi volens.^^ Ceteroquin multoties declarat ad fidem requiri recStas dispositiones, videlicet ut devote ac pie ad religionem accedamus^ "si pius ledtor accedat, si mitis legat, si non haeretico animo unde rixetur, sed fideli corde unde sedificetur, inquirat " ^.
(B) Concilia fidei libertatem definierunt : Tridentinuni contra Protestantes : " Disponuntur ad ipsam justitiam, dum excitati divin^ gratia et adjuti, fidem ex auditu concipientes libere moventur in Deum...'' ^\ Vaticanum contra Hermesium declarat fidem esse " opus ad salutem pertinens, quo homo liberam prcestat ipsi Deo obedientiam^ gratiae ejus, cui resistere posset, consentiendo et cooperando " ; et rem ita definit : " Si quis dixerit assensum fidei christianae non esse liberum, sed argumentis humanis necessario produci... A. S. " 7.
Ratione ostendi potest quomodo libertas fidei cum evidentid credibilitatis concilietur. A6lus fidei liber est non solum quoad exercitium, quatenus nempe possumus attentionem nostram ab obje6lo credendo avertere, sed etiam quoad specificationem^ quatenus nobis inest possibilitas a6lum contrarium ponendi, dubitando vel negando. In quo tamen explicando theologi in varias abeunt sententias.
(a) Secundum Thomistas, ideo fidei a6lus liber est quia intellectus non determinatur ad unum nisi per evidentiam intrinsecam : haec autem deficit in fide, cum testimonium Dei nobis non manifestet intrinsecam veritatis revelatae evidentiam, sed solum ejus existentiam; unde fit ut intelle6lus non sit perfe6le quietatus, sed"
experiri possit dubia, ad qiije expellenda requiritur liber voluntatis interventus '.
(b) Lugo ^.utemy aliique ut Franzelin^ Bouquillon''^ putant id non sufificere ad libertatem fidei; sunt enim veritates aucSloritate evidenter cognitae, v. g., existentia Romae aut Napoleonis, de quibus dubitare non valeamus. Quare dicunt fidei a6lum ideo esse liberum quia iis ad quos mediate tantum pervenit, divina revelatio, etsi moraliter certa, non est evidens; unde tollit dxibinm /^rudens, non autem omne dubium : nobis enim non innotescit nisi per considerationem multarum rerum a qua potest quis facile se avertere. Prophetse autem et Apostoli, quibus stridlo sensu evidentia revelationis esse potuit, potuerunt quidem elicere a<5tum fidei, sed hic acStus non fuit hber.
(c) Quae tamen solutio rejicitur a multis, quales sunt Billot^ Bainvel^ Pesch^ Van Noort et ii omnes qui admittunt fidem simplicis aufloritatiSyi\y^x2^, n. 162; nam, etiam quando adest evidentia revelationis, veritatibus revelatis assentimur non propter evidentiam testimonii, sed propter ipsam aucStoritatem Dei cui hbere submittimur, ita ut parati simus credere etiam sine tah evidentia.
(d) Ahter rem exphcat P, Rousselot^ : a6lus fidei libere?>tto sensu quod homo libere ehgit se submittere Deo revelanti, et est simul rationabihs, quia clare et certo videt talem assensum esse legitimum. Res sic declaratur : homo vult suum finem consequi et sese ad Deum hbere ordinat; ex hac appetitione finis accipit facultaterii recSte judicandi de rebus rehgiosis, et, hujus facultatis ope, motiva credibihtatis, v. g., miracula re6le interpretatur tanquam argumenta mundi supernaturahs divin3equerevelationis;credit itaque divinam revelationem libere^ quia voluntate ehgit submitti Deo; credit rationabiliter, quia mensejus, lumine divinoihuminata, clare videt Deum revelasse eique fidendum esse. Adest igitur a(5lio reciproca intehecSltis et voluntatis : voluntas quidem Deo obedit, sed obeditio dat oculos : et hi duo a(5tus simul^on\in.\ir.
^ S. Thom., 2. 2*, q. 2, a. 9 ad 2; De veritate, q. 14, a. i, ubi hsec leguntur : " Noii enim assensuS (fidei) ex cogitatione causatur, sed ex voluntate, ut di(5lum est. Sed quia intelledlus non hoc modo terminatur ad unum ut ad poprium terminum perducatur, qui est visio alicujus intelligibilis; inde est quod ejus motus nondum est quietatus, sedadhuc habet cogitationem et inquisitionem de his quae credit, quamvis firmissime eis assentiat; quanlum enim est ex se ipso, non est ei satisfa6lum, nec est terminatus ad unum; se 1 terminatur tantum ex extrinseco... Inde etiam est quod in credente potest insurgere motus de contrario hujus quod firmissime tenet, quamvis non in iutelligente vel sciente.' Cfr. Salmant., disp. V, dub. i.
' Lugo, disp. II, sedl. i;Franzelin, Detradi^ione, p. 668-676; Bouquillon, De virt. theoL, n. 85-88.
3 In Tr. de Fide lithographice edito, p. 67- 68.
- 2° Modus quo voluntas ad actum fidei cooperatur, secundum communem Patrum et theologorum mentem, ita describi potest : —
• (A) Voluntatis reHitudo^ est veluti remota prceparatio ad fidem, quatenus mentem disponit ad veritatem quserendam et ample6lendam. Non enim sollicite verum quaerimus nisi amabile appareat; jamvero, ut sapienter notat S. Thomas \ " cognoscere veritatem est secundum se amabile... sed/<?r accidens cognitio veritatis potest esse odibilis, in quantum impedit ab aliquo desiderato ".
Hsec autem, inter alia, prsestat re6la voluntas : (a) animum naturaliter levem et curis externis et temporalibus irretitum avertit a rebus mere mundanis, et applicat attentce considerationi rerum interiorum et ceternarum^ ut serio inquirat de vera hominis fehcitate et vita futura; nihil enim fidei magis inimicum est quam pradlicus indifferentismus et fascinatio rerum temporalium; {^) amorem veritatis inculcat, et quidem sincerum, quo prsejudicia removeantur de impossibihtate certitudinem acquirendi circa res supramundanas, de repugnantia miraculi, etc; (c) superbiam refrcenat, quse mentem inclinat ad rejicienda mysteria, utpote inintelligibilia et humanae dignitatis imminutiva, necnon leges ab extra impositas quasi essent humanse autonomiae opposita; (d) sensualitatem et voluptatem edomat quibus cor avertitur a religione quae pravis obstat passionibus^
- (B) Voluntas iterum agit in prceambulis fidei^ ad agnoscendum supremam Dei audloritatem et revelationis fadlum, et quidem dupliciter : (a) intelle^lum determinando ad attente considerandas rationes quibus Dei existentia et audloritas demonstretur, aut revelationis fa6tum certo morahter innotescat : secus, intelledlus indifferens maneret ad hoc potius quam illud considerandum; (b) movendo intelleHuni ad assentiendum supradidtis veritatibus; nam, quoad existentiam Dei, ut redle ait L. Biltot^^ " evidentia non eousque perfundit intelle6tum, ut per ablationem omnis possibilis dubii, quantumvis imprudentis, penitus eliminetur necessitas applicatronis quae a voluntate sit "; quoad fa6tum revelationis, testimoniis extrinsecis probatur, quae, etsi omne dubium prudens excludant, non adimunt potestatem dubium imprudens concipiendi; ideoque voluntatis interventus requiritur ut, omni prorsus dubio remoto, intellectus firmum praebeat assensum.
^ Hinc G. F. Romanes, positivista ad fidem christianam conversus, scribebat {Thoiighls on Religion^ 1895, P- 166) : " Now nothing is so inimical to christian belief as unchristian condu6t. This is especially the case as regards impurity : for, whether the fadt be explained on religious or non-religious grounds, it has more to do with un belief than has the speculative reason."
(C) Insuper, secundum probabiliorem sententiam, supra, n. 162, in ipso fidei a^u voluntas libere intervenit dupliciter : (a) Intelledlus enim rei creditse assentit non quia eam videt evidentem in se, aut evidenter e primis principiis dedudlam, sed proptu testimonium Dei, cujus au6loritatem accipimus non praecise propter evidentiam testimonii, seu quia certi sumus de veraci testimonio Dei, sed propfer moralem dignitatem testis, nempe Dei, qu\ plenum jus habet ut fidatur sibi, et ut mens sibi acquiescat in credendo id quod asserit prsecise quia asserit. Jamvero a6lus hujusmodi, quo Deo fidimus, et in cujus manus nos committimus, est adlus non solius intelledms sed voluntatis^ et quidem a6lus liber quem denegare possumus, adlus obedientise et amoris saltem incipientis, juxta illud Vaticani ' : ** Cum homo a Deo tanquam Creatore et Domino suo totus dependeat et ratio creata increatae Veritati penitus subje6ta sit, plenum revelanti Deo intellecSltis et voluntatis obsequium fide prsestare tenemur." (b) Ita etiam voluntas efficit ut assensus fidei firmior evadat quam mereatur pondus rationum seu motivorum credibiHtatis ad assensum impellentium" : quando enim, propter motiva credibilitatis moraliter certa, concludimus Deum talem aut talem veritatem revelasse, huic adhaeremus non propter motiva credibilitatis, sed propter ipsam au6toritatem Dei, cui ex toto corde subjicimur, et quae majorem nobis confert certitudinem quam ipsa credibihtatis motiva : si enim fides immediate ex motivis credibilitatis ehceretur, rationi fahibiH niteretur; si vero nititur divinae aucSloritati prorsus infallibili^ plenus assensus praebendus est.
(D) Post fidei a^um, voluntas ad fidem servandam cooperatur. Etenim in credente insurgere possunt involuntaria dubia contra veritates fidei : cum enim intelle(5lus non videat intrinsecam rationem mysteriorum revelatorum, non perfedle quietatur, adhuc habet cogitationem et inquisitionem de his quae credit, quamvis firmissime eis assentiat. Quapropter, ad haec dubia removenda, necesse est ut voluntas mentem avertat a rationibus dubitandi eamque convertat ad motivum ipsius fidei, nempe aucSloritatem Dei quae plenam fiduciam meretur.
Corollaria : (a) Hinc intelligi datur cur tam multi non credant, etiamsi motiva credibilitatis sufficienter eis proponantur; ham, ex di6lis, ad credendum, non satis est veritatis propositio, sed requiritur insuper voluntatis seu cordis re6la dispositio, qu^ quis ad consideranda credibiHtatis motiva efficacius inducatur, et ad assentiendum veri-
" Merito igitur ab Innocentio ^/ damnata est haec propositio : "Voluntas non potest efficere ut assensus fidei in Seipso sit magis firmus quam mereatui pondus rationum ad assensum impellentium. " Denz.-Bann., n. 1171 (1038).
tatibus revelatis suaviter impellatur; haec autem dispositio multis deest.
- (b) Hinc etiam fides non est in omnibns ceqiialis^ sed ejus perfe6lio a dispositionibus voluntatis maxime pendet, et in eodem subje6lo augeri potest; unde Apostoli Christo dicebant : " Domine, adauge nobis fidem " ^. Revera intelleflus, gratia illuminationis adjutus, motiva credibilitatis et ipsas veritates revelatas perfe6lius penetrare valet, et aliunde voluntas, gratia inspir.ationis roborata, veritatibus revelatis firmius adhaerere potest Re6le igitur ait S. Thojnas^ : ** Potest ergo fides in aliquo dici major uno modo ex parte intelle^ils, propter majorem certitudinem et firmitatem; alio modo ex parte voluntatis^ propter majorem promptitudinem, seu devotionem vel confidentiam."
III. De intellectu quatenus actum fldei elicit.
A6lus fidei, etsi imperatus a voluntate, proprie ah intelleflu elicitur. Id negant multi Protestantes, qui fidem, quam fiduciam vocant, collocant in voluntate. A quibus non satis recedunt ModernistcBy qui, etsi a fide non omne elementum intelle6luale excludunt, eam tamen potissimum reponunt in quadam totius hominis tendentia in Deum vel in sensu quodam religioso, e latebris subconscientiae erumpente.
jo Thesis tertia pars : Fides, quatenus est assensus veritatibus revelatis, proprie elicitur ab intellectu.
Certum ac saltem fidei proximum ex Vaticano et Constit. Pii X infra citatis, n. 237, immo, juxta quosdam, de fide ex eadem Constit. 3.
Scriptura de fide agens ita loquitur ut manifestum sit eam esse non solum a6lum voluntatis, sed etiam et praecipue a6lum intelle6lus. Ita, Petrus, post audita verba Christi de Eucharistia, fidem suam ita exprimit : " Et nos
3 Sensus est acflum fidei esse acflum cognitionis, abstrahendo a quaestione philosophica de reali distin(5lione inter animae essentiam ejusque facultates. Ecclesia utitur vocibus voluntate et intellectu secundum communem loquendi modum, ad distinguendos a6lus cognoscitivos ab acflibus vohmtariis.
credidinius et cognovimus quia tu es Christus, Filius Dei " ^. Paulus fidem describit tanquam obsequium intelle61us : " Et in captivitatem redigentes omnem intelle6lum in obsequium Christi " ^. Alibi fidem cum visione beatifica conferens, asserit utrumque esse cognitionis a6lum : " Videmus nunc per speculum in aenigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum " 3. In ep. ad Hebr, fides exhibetur ut " argumentum non apparentium ", qua " intelliginius aptata €sse saecula verbo Dei ", et qu^ accedens ad Deum credit " quia est et inquirentibus se remunerator sit "4. Jamvero credere non apparentia, credere Deum esse, utpote cognitionis a6lus, ad intelleflum spe^lant. — S, Joannes asserit fidem esse quasi initium et auroram vitae aeternae : " Quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei "^; porro vita aeterna primario consistit in perfe6la Dei cognitione : " Haec est autem vita aeterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum "^; ergo et fides primario consistit in cognitione Dei, ideoque ab intelle6lu elicitur. Saepe etiam asserit fidem esse cognitionem quamdam testimonio fundatam7, qua vere cognoscimus Christum a Patre exiisse ^, et qua vere percipimus veritates divinitus nobis traditas 9.
- Traditione eadem do6lrina confirmatur. (A) Patres modo generali multoties asserunt fidem esse assensum veritatibus revelatis, iis praesertim quae in Symbolo continentur, ideoque Symbolum catechumenis exponunt ut re6lam fidem mente concipiant. — Insuper diserte asserunt fidem esse lumen oculos mentis illuminans : " Fides, ait S. Cyrilius Hierosoi.^^^y oculus est conscicntiam illuminans et intelligentiam pariens. " ^. Chrysostomus docet fidem esse visionem eorum quae per se sunt occulta, et addit: " Fidei enim opus est intelligentia; ideo dicit : fide intelligimus "^^.
"■Joan., VI, 70. — » // Cor., X, 5. — 3 / Cor., XTIT, 12. — ^ Hebr , XI, I, 3» 6. — 5 I /oatt., V, 13. — ^ /oan., XVII, 3. — i Joan., III, 11-12; XI, 23-27. — ^Joan.^ XVII, 8, 21-23. — 9 I Joan.^ I, 1-5; V, I-15.
Quam clo6lrinam sic breviter contrahit S. Augusiinus'^ : " Cogitat omnis qui credit; ct credendo cogitat, et cogitando credit." Quae quidem omnia supponunt fidei a6lum ad cognitionem referri, et ab intelledlu elici.
Inter scholasticos, S. Thomas rem sic aperte declarat : "Credere autem immediate est aHus intelle.6lus, quia objectum hujus a6lus Qstveruin^ quod proprie pertinet ad intelleaum"2.
(B) Concilia idem aequivalenter tradunt, praesertim Vaticamim; duphcem enim ordinem cognitionis distinguit, principio et obje^lo distin6lum; " principio quidem, quia in altero naluraH ratione et altero fide divina cognoscimus '; declarat nos teneri " plenum revelanti Deo intelle6li\s et voluntatisobsequium fide praestare", et fidem esse virtutem qua '* revelata vera esse crediinus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspe6lam, sed propter au6loritatem ipsius Dei rcvelantis." Atqui hxc omnia supponunt fidem esse cognitionem, a61:um nempe intelle6lus quo veritatibus revelatis assensum pra;bemus. — Id vero explicite declaratur in professione fidei a Pio X praescripta, die i^ Sept. 19 10 : " Certissime teneo ac sincere profiteor fidem non esse caecum sensum religionis e latebris subconscientice erumpentem, sed veruni assensum intelle6lils veritati extrinsecus acceptae ex auditu, quo nempe, quae a Deo personali, creatore ac domino nostro di6la, testata et revelata sunt, vera esse credimus, propter Dei au6loritatem summe veracis." Ex quo sequitur rem esse certam, immo et prope definibilcm, cum satis clare in Scriptura teneatur et aliunde saltem tanquam certissima jam asscnsui nostro a Pontifice proponatur.
2° Modus autem quo intelle6lus cooperatur ad fidem, post jam di6]:a satis facile explicatur. (a) Praeeunte divino auxilio, et imperante voluntate, intelle6lus attente considerat motiva credibilitatis, ?equum de eis fert judicium, divinum interventum agnoscit et pronuntiat revelationem christiano-catholicam esse non solum credibilem, sed etiam
credendam; (b) iterum cooperante grati^, et sub imperio voluntatis, etsi non videt intrinsecam rerum revelatarum evidentiam, firmum tamen eis assensum praebet propter au6loritatem Dei : et hic est proprie a6lus fidei; (c) post elicitum fidei a6lum, ratio majorem rerum revelatarum intelligentiam quaerit, ut fusius exponetur ubi de habitu inter fidem et sacram scientiam.
- Conclusio generalis. Et ita apparet quomodo a6lus fidei sit vere a6lus totius hominis^ ad quem producendum concurrunt intelle6lus et voluntas, et quidem toto tempore quo homo sese disponit ad fidei a6tum eumque elicit; et simul a6lus Dei^ qui, gratia sua praeveniente et adjuvante, non solum nos vocat ad fidem, sed etiam intelle6lum illuminat voluntatemque adjuvat, ut, omnibus remotis impedimentis, pera6lisque a6libus praeparatoriis, fidei a6lum eliciamus, et in fide perseveremus.
% II. PSYCHOLOGTCUS FIDEI PROCESSUS EXPONITUR.
Quo melius declaretur psychologicus fidei processus, duo expendemus : 1° analysim a6lus fidei; 2° controversiam de ultima fidei resolutione.
I. De analysi actus fidei,
- Analysis a6lus fidei est designatio elementorum quae ad ejus produ6lionem concurrunt, simulque processils quo, sub eorum influxu, fieri solet a6lus fidei.
1° Elementa requiruntur alia ad prceparationem^ ah*a in ipsa produ6lione a6lus fidei, ut ex jam di6lis breviter colligimus.
- (A) Ad praeparationem a6ltis fidei quinque prgesertim requiruntur i
(a) Revelaiio alicujus veritatis : h?ec utique necessaria est, ut ita nobis praebeatur objeBum credendum; sufficit 2M.Q.m. quaelibet revelatio fonnalis^ sive interna sive externa, sive immediata sive mediata, sive publica sive etiam privata, dummodo tamen certo moraliter constet.
(b) Propositio revelationis : si enim deest, revelatio ignoratur, nec proinde elici potest fides. Sufficitautem ad fidem divinam privata propositio, supra n. 159; sed ad fidem ^/W«<?-r^/^^//^^;«, requiritur propositio publica seu authentica ab Ecclesia fadla, ut di6lum est n. 20I.
(c) Motiva credibilitatis, quibus cuique certo moraliter constet revelationis fa6lum : haec necessaria sunt ut fides nostra sit rationabilis; non enim legitime credimus nisi videamus Deum aliquam veritatem revelasse.
(d) Morales dispositiones, sine quibus vis argumentorum quibus prseambula fidei demonstrantur, percipi nequiret : hic enim agitur de certitudine morali, ad quam requiritur bona iwluntas {Theol.fundamentalis, n. 27, et supra, n. 219.)
(e) Auxilium Dei^ quod potest esse naturale quamdiu agitur de prgeparatione saltem remota ad fidem, sed saepe supernaturale est, cum ultimo ad finem supernaturalem tendat.
- (B) In ipsa productione fidei, quatuor requiruntur :
(a) Motivum propter quod veritatibus revelatis assentimur, nempe auHoritas Dei revelantis, cui hbere plenum praestamus obsequium.
(b) Gratia prcBveniens et adjuvans^ quse nos vocat ad fidem, pium creduhtatis affedlum excitat, et facultates nostras illuminat et juvat ad assentiendum.
(c) Voluntas imperans^ quae, divino afflante Spiritu, intelle<5lum movet ad credendum.
(d) IntelUnus^ qui, sub imperio voluntatis et influxu gratiae, proprie elicit adlum fidei.
2° Processus quo quisque ad fidem pervenit, diversus est pro diversa singulorum educatione ac mente : do6li non eodem modo ac pueri et simplices ad veritatem pertingunt, et, inter do6los, alii aliter, secundum cujusque inclinationes et studia. Insuper multiformis est gratia Dei, et alios quidem via brevi, immo quandoque miraculosa, alios vero longiori itinere ad fidem perducit. Non omnes igitur, sed praecipuos processus breviter describemus, nempe processum scientificum, — puerorum ac rudium, — processum extraordinarium et miraculosum.
(A) Processus scientificus is est quem nonnulli ample6tuntur dotli qui fidem christianam quaerunt, et logicam methodum demonstrationis christiano-catholicae integre sequuntur. Dico : nonnulli^ quia revera multi etiam inter do6los viam breviorem assumunt. Supponimus eos esse re^e dispositos, ita ut veritatem accipere parati sint, etiam praejudiciis aut passionibus oppositam : secus enim vim argumentorum vix capere poterunt. (a) Imprimis voluntate imperante, Dei existentiam ejusque infallibile?n veracitate7n naturaliter expendere et agnoscere debent, considerando vide- licet argumenta qiiae in Proihfl. Philosophicis exponuntur. Ad cognitionem hujusmodi ^w^zxX. per se concursus Dei naturalis; sed, cum hujusmodi cognitio sit prjeparatio ad fidem, nil prohibet quin auxilium divinitus datum sit supernaturale. (b) Postea i-evelationis fanum investigari debet, historiae ac criticae ope, motiva credibilitatis considerando qu?e exponuntur in Tr. de Verd Religione et de Ecdesid^ praesertim argumenta quibus divinitas missionis Christi probatur, necnon audtoritatis infallibilis necessitas. Ad hoc sufficit tX\2imper se concursus Dei naturalis, licet Deusauxilio supernaturali tum intelledlum tum voluntatem in hoc studio juvare possit; hinc valde expedit ut auxilium Dei frequenti oratione postuletur. — Ex hac duplici consideratione jam efformari poterit judiciumi"/^^?/lativinn dQ possibilitate et obligatione credendi : nam si Deus infallibiliter verax quasdam veritates revelavit, eisdem assensum prsebere tenemur. Tale judicium ifi se est naturale, sed, cum sit proxima et positiva prseparatio ad ipsum adlum fidei, facultates nostrae jam gratia supernaturah ad illud efiformandum plerumque juvantur. Haud raro etiam uno eodemque acStu percipiturdivinus interventus in aliquo signo miraculoso statimqueelicitura6lus fidei implxitae. (c) Judicio credentitatis succedit a(flus fidei implicitcRt seu udicium pradlicum intelle6l<ls assentientis modo generah omnibus veritatibus a Deo revelatis, propter audtoritatem Dei revelantis. Hic est vere a(^us fidei supernaturalis, ab intelle6lu elicitus, sub imperio liberae voluntatis, excitante ac cooperante grati^ Dei quae intellectum illuminat ac voluntatem movet. (d) Postea inquirendum remanet quoenam sint in specie veritates a Deo revelatae, ut explicite credi valeant. Jamvero una e veritatibus a Christo manifestatis, est infallibilis aiiHoritas Ecclesice concessa ad audtoritative proponendas veritates credendas : huic veritati assensus supernaturalis est a6lus fidei explicitae ab intelledlu elicitus sub imperio voluntatis et influxu gratiae. Quo peradlo^jam facilis erit via ad credendum explicite quidquid Ecclesia infaliibilis tanquam de fide proposuerit.
(B) Piieri ac simplices, id est plerique fideles, methodum scientificam sequi non valent, sive propter ingenii infirmitatem, sive propter defe6tum temporis, ideoque vid aiifloritatis ad fidem accedunt.
(a) Imprimis, quandiu praejudiciis imbuti non sunt, propriam ignorantiam circa religionem libenter agnoscunt, necessitatem alicujus au6toritatis sentiunt, ideoque paratos sese exhibent ea omnia credere quae a viris gravibus honestisque serio proponuntur. Insuper qui baptismum susceperunt, habent habitum infusum fidei, et a6tuales gratias recipiunt, quibus facilius credere possunt; immo etiam non baptizati his gratiis a6tualibus non carent.
(b) Quibus positis, pueriet rudes primum Dei existentiamet ejus perfe6tam veracitatem cognoscere possunt, sive ratiocinio eorum intelledlui accommodato, sive saltem audloritate parentum vel parochi.
(c) Insuper, ope ejusdem parochi vel parentum, discunt adesse Societatem religiosain^ in toto orbe dispersam, quce Ecclesia catholica vocatur, et docet omnes veritates religiosas scitu necessarias. Hujus au6toritatem facile admittunt simplices : nam ex una parte naturaliter sunt veritatis discendse cupidi, et ex altera suam ignorantiam agnoscunt; sufficit igitur ut ipsis ostendatur Ecclesiam maximd auftoritate pollere, tum propter numerum, scientiam et san6litatem membrorum suorum, tum propter inexhaustam in omnibus bonis fecunditatem, etc; huic plane fidere non dubitabunt.
(d) Admissa audloritate ut ita dicam hiimana Ecclesiae, facile ad «jus divinam et infallibilem au6loritatem devenient; illa siquidem Ecclesia, quae humane loquendo tanti au6loritate gaudet, testatur «e accepisse a Deo infallibilem potestatem docendi quidquid ad religionem pertinet; cum igitur sit testis omni exceptione major, €t aliunde testimonium operibus suis confirmet, rudes ejus divinoe audtoritati assentire rationabihter possunt, proindeque prudenter crcdere quidquid definit, propter audloritatem Dei revelantis, cujus interpres constituta fuit.*
- (C) Quidam tandem acatholici ad fidem perducuntur via extraordinarid^ immo quandoque miraculosd. (a) NonnuUi, occasione alicujus concionis, aut sacrae ceremoniae, vel infortunii, a Deo interius illuminantur et suaviter ad veram religionem trahuntur, antequam motiva credibilitatis critice perpenderint ^ Hi postea quidem, duce sacerdote aut piocatholico, argumenta quaerunt quibus divina revelatio constare valeat; sed eorum conversio primum divinae illuminationi tribuenda est.
(b) Alii quasi inviti dwina. apparitione immutantur, prout fa6tum est in casu Pau/i, aut recentius Alphonsi Ratisbonne, Judaei catholic^e Ecclesiae infensi : haec est conversio vere miraculosa, quae tota tribui debet gratiae Dei, et saepe precibus piae personae obtenta fuit : ita conversio Pauh precibus Stephani.
^ Hoc sane intellexit Mallock, rationalista, qui de Ecclesia catholica haec «cribit (/f Life worth living, c. XII, p, 304) : " Primum quod a nobis postulal Ecclesia, est ut eam cognitam habeamus, in ejus oculis nostros defigamus, verba oris ejus audiamus, vias ejus et opera investigemus, interiorem ejus spirituna experiamur; quo pera<fto, ait : " Potestisne vos meoe fidei committere? Mihi in omnibus credendum est; illico enim vobis dico me numquam mentitam fuisse. J^otesiisne usque adeo mihi credere? Audite : meam narrabo vobis historiam."
' Ita, ut pauca alTeramus exempla, F. Brunetiere primum attraxit auctoritas doctrinalis et socialis qua catholica Ecclesia gaudet, cujusque necessitatem agnoverat; Coppee suavis ac perennis consolatio quam oegrotis et afifli(5lis afferre solet religio christiana; Huysmans pulchritudo cultus ac symbolismi catholicismi; P. Bourget fidelitas in servandis antiquis traditionibus, sine quilius eihica stare nequit. Cfr. A. Crosnier, Les Convertis cThier, Paris, 1910.
- Corollarium. De niodo incredulos adfidem trdhendi^. Conversio incredulorum, eorum scilicet qui fidem amiserunt, est opus difficile, ad quod nonnisi prudenter procedendum est : hsec prsesertim attendantur : —
(A) Ante colloquium : (a) plus orationi quam arti diale6lic3e fidendum est, quia fides est donum Dei, precibus praesertim obtinendumj (b) mansuetudo et patientia sunt omnino necessariae, ne per duras increpationes increduli in malo confirmentur; (c) sedulo inquiri debet quid admittat, quid neget adversarius, ut sciatur unde incipiendum sit : inutile enim foret revelationis fadtum demonstrare, nisi prius existentia Dei admitteretur.
(B) In ipso colloquio : (a) paranda est via demonstrationi, manifestando perversum agendi modum coryphceorum incredulitatis^ qui ex una parte credere nolunt millenis testibus pro religione catholicl loquentibus et ex altera tam facile admittunt, etiam sine sufficienti probatione, ea quse contra ipsam proferuntur; v. g., originem hominis a simia libenter admittunt, et simul dogma catholicum quod omnes homines ab una stirpe descendunt impossibile censent; inculcando qu(2dam principia generalia circa insufficientiam rationis, praesertim in eis quae ad alteram vitam referuntur, circa moralem impossibilitatem completum inveniendi legum codicem, absque revelatione; ostendendo quot veritates ex humano testimonio aut doctiorum au^oritate admittamus, etiam in rebus humanis, et quam imprudenter agant qui omne prorsus testimonium religioni Christianae favens, sine scientifica inquisitione rejiciunt.
(b) Vos.t2i proponenda sunt qucedam motiva credibilitatisy captui et ingenio adversarii magis accommodata, curando ne de una quaestione ad aliam transitus fiat, antequam prior elucidetur; quae motiva exquiri debent non solum in libris theologicis, sed etiam in exemplis et didlis eorum qui suam conversionem ad fidem christianam vel catholicam narraverunt^
(c) Tandem incredulitatis radices removere oportet; si causa ejus fuerit corruptio moruniy in memoriam revocandi sunt dies innocentiae et pacis, et addendum gratia Dei omnia obstacula superari posse; si sit superbia, provocare Hcet ad tot viros do6los, qui post accuratam veritatis inquisitionem, fidem catholicam sunt amplexi strenueque propugnarunt; si judicii levitas^ animadvertendum est res aeternas serio considerandas esse, ciim maxima damna ex earum negledlu oriri valeant ; si fuerint scandala, quae etiam inter catholicos immo et sacerdotes non desunt, non negentur qui-
- Inter hujusmodi opera, legi possunt : J, li. Newtnaii, Apologia pro vitd sud; O. Brovynson, The Convert; Baunard, La Foi et ses victoires, Paris, 5« ed. 1887; Lewengard, La splendeur catholique, Paris, 1910; A. von Ruville, Retour d. la S^' Eglise^ Paris, 191 1, etc.
dem, quando certo constant, sed humana fragilitate explicentur, ipsisque opponantur heroica virtutum exempla a tot christianis prsebita.
(C) Colloquio finito : (a) cavendum est ne increduli nimis festinanter ad fidem impellantur; conversio enim non est opus unius diei, sed patienter exspedlanda; (b) interea inculcanda est orationis necessitas, ut a Patre luminum gratiam fidei obtinere valeant : fides enim est donum Dei omnino gratuitum, nec solius argumentationis fru(?tus.
II. Gontroversia de ultima fidei resolutione,
Chapter 32 of 81