Nn. 572–605
- Sed, in libris sapientialibus^ non ut mera proprietas^ sed quasi persona describitur. In Proverbiis^, Sapientia, tanquam divinus praeco, in excelsis et in mediis semitis stans, clamitat et ad se vocat homines, ut audiant veritatem; quo efficacius alliciat homines, suas dotes commemorat, suamque seternam originem, promittitque bona quse solus Deus concedere valet : " Ego Sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Per me reges regnant... Ego diligentes me diligo... Mecum sunt divitiae et gloria... Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio : ab ceterno ordinata sum... nondum erant abyssi et eg^ jam concepta eram... quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cun6la componens... Nunc ergo filii audite me... Qui me invenerit inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam ". Jamvero hujusmodi verba valde hyperbolica essent, si de poeticd personificatione intelligerentur, praesertim ea quibus Sapientia dicitur a Deo concepta et genita; aliunde eidem tribuitur
vis creativa : " cum eo eram cuncta componens... ego feci ut oriretur lumen "; supremuni dominium super reges : " per me reges regnant "; ceternitas : ** Ab seterno ordinata sum ". Haud improbabiliter igitur praefata verba de divina hypostasi intelliguntur. Aliunde plerique Patres, scilicet plusquamviginti ab Athenagora ad Augustinum, praefata verba audierunt de divina persona a Patre distindla, licet pauci de mero attributo divino ea intellexerint ^.
- Confirmatur ex iis quse in libro Ecclesiastici^ de e^dem Sapienti^ dicuntur. Haec enim in ecclesiis Altissimi, in medio Angelorum, aperit os suum : " Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam... Ego in altissimis habitavi... Tunc praecepit et dixit mihi Creator omnium... : In Jacob inhabita et in Israel haereditare, et in ele6lis meis mitte radices. Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam". — Pariter, in libro Sapientice^ ejus natura, dotes et distin6lio ab ipso Deo describuntur : ut spiritus^ exhibetur, emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei, candor lucis aeternae, speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius4; omnia potest, et in se permanens omnia innovat, disponit omnia suaviter, doctrix est disciplinae Dei et electrix atque artifex (rexvtrK;) operum illiusS, primum hominem a delicto suo eduxit, populumque ele6lum omnipotenti atque paterna providentia direxit^.
Quae quidem omnia, simul sumpta, personam a Deo distinctam eique aequalem, non quidem evidenter ex solo textu, sed valde probabiliter arguunt7. Hanc conclusio-
- Cfr, Patrizi, De interpret. Script.^ 1. II, q. 2, n. 10. — Ariani ipsi dc Verbo intelligebant proefata verba; sed, quia versio grseca habebat xupio^; exxtcrc' }J.£ (creavit me), dicebant Filium a Patre creatum esse, ideoque Ei inferiorem. Catholici autem admittebant haec verba ad Filium referenda esse, sed vocem Ixxiae exponebant eo sensu quod divina Sapientia a Deo concepta, genita aut formata esset, non autem proprie creata.
7 Ad rem J. Lebreton, op. cit., p. 118 : " Ce n'est point a dire que toute la Trinite soit la. Seule la Sagesse se distingue de Dieu, et encore n'a-t-elle pas tout le relief d'une personnalite vivante... Cependant c'est bien dans ce livre que nous trouvons le pressentiment le plus net du dogme chretien, et bientot l'interpretation authentique de l'epitre aux Hebreux y fera apparaitre nem certam postea facient tum prologus S. Joannis et Epistola ad Hebra^os, tum communis Patrum interpretatio.
- (B) De Verbo Dei. In Genesi, creatio mundi jam verbo i^^2 tribuitur^. Sed, in aliis locis, huic divino verbo a5lio propria assignatur. Ita, apud Isaiam^: " Sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui ". In psalmis^ describitur verbum Dei tanquam a Deo missum ad sanandos homines3, aut nuntius a Deo missus qui velociter currit4. Praesertim vero in libro SapienticBy sequiparatur divinae sapientiae, cujus potestate omnia fa6la sunt s : " Qui fecisti omnia verbo tuo"; ei tribuitur omnipotentia ad puniendos eos qui Deo resistunt : " omnipotens sermo tuus de caelo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit..." ^. — Et sane hujusmodi verba, stri6le ' loquendo, de mero Dei attributo poetice descripto intelligi possent; cum ^.wtem parallela sint verbis superius relatis de Sapientidy eodem modo accipi possunt : viam nempe paraverunt doctrinae a S. Joanne expositae de Verbo divino.
575« (C) ^^ Messia. Prophetae, dum Messiam annuntiant, aliquando ita eum extollunt supra homines ut Deo ipsi aequiparare videantur. Ab eis enim vocatur non solum Emmanuel (Deus nobiscum)7, sed etiam " AdmirabiHs, ConsiHarius, Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis "8. Ejus origo antiquissima est : " Et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis " 9. Eidem, qui a Daniele vocatur Filius hominis, competit suprema potestas : " Et dedit ei potestatem, et honorem et regnum; et omnes po- en pleine lumiere cette theologie du Verbe que nous n'avons pu y distinguer qu'obscurement ". — Nec aliter J. Touzard, in Rev. du Cl. fr., t. LXVII, 15 juil. 191 1, p. 146 : " Ainsi donc, a cote de Dieu et en lui, sans d'ailleurs que son unite si sacree aux Juifs, en soit atteinte, la Sagesse se dresse; ceuvre de Dieu, sortie de sa bouche comme la parole qui manifeste rintelligence, elle l'accompagne dans la creation, elle y preside a cote de lui. Faisons la part de la personnification poetique; mais reconnaissons aussi que Tidee de la Sagesse divine depasse de beaucoup celle d'un simple attribut ".
7 /j«., VII, 14; VIII, 8. — Quae appellatio per se posset esse symbolica, et nihil aliud exprimere nisi fiduciam in Deum qui nobiscum est, ut animadver tit J. Lebreton, op. cit., p. 122. — ^ Isa.y IX, 6.-9 Mich., V, 2.
puH, tribus et linguae ipsi servient : potestas ejus; potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur " ^. Jamvero haec omnia, etsi a Judseis re6le non intelle6la, optime congruunt Verbo incarnato, et haberi possunt tanquam praeparatio ad revelationem evangelicam mysterii SS. Trinitatis.
Scholion. De Spiritu Dei frequenter sane agitur in Vetere Testamento' : hic nempe, tempore creationis, ferebatur super aquas, ut eas fecundaret^, postea describitur ut principiiim vitce, sine quo nil subsistere potest, a quo facies terrje renovatur^; tanquam ccelestium donorum distributory qui super Messiam requiescet, eique dona spiritualia impertietur ^; illuminans prophetas^, sandtificans homines7, etc. Sed distindtio personalis Spiritus Sandli, solis exegeseos regulis, vix ex his textibus inferri potest, et reipsa nonnisi accedente luce Novi Testamenti percepta fuit.
Conclusio. Omnia haec de Sapientia, de Verbo Dei, de Messia et de Spiritu San6lo, nobis apparent tanquam varia elementa, quae simul coordinata, mentem optime disponebant ad pleniorem mysterii SS. Trinitatis manifestationem. Judiei tamen non videntur ea plene intellexisse, nec in unum corpus do6lrinae coadunasse^; quapropter nonnisi obscuros et vagos conceptus de qu^dam pluralitate in Deo habuerunt, ut ex eorum scriptis constat.
II. Rabbinorum Palaestinensium doctrina de Deo et Messia exponitur 9,
- Hujusmodi do6i:rina invenitur in Veteris Testamenti versionibus ^t paraphrasibus lingu^ aramaica scriptis
^ Z>a«.,VII,i3-i4.Qnae quidem verbft Christus sibi aDolicat (J/a/^.,XXVI,64.)
^ J. F. Wood , The Spirit of God in biblical literature, London, 1904; H. B. Swete, Holy Spirit^ in Hastings Dict. of the Bible, t. II, p. 402 sq. J. Lebreton, op. cit., p. loo-iio; Labauche, op. cit., p. 34-36.
^ Ad rem J. Lebreton, op. cit., p. 125 : " Je ne vois pas que la dodlrinede l'Esprit se soit d^veloppee parall^lement 4 celle de la Sagesse, ni que la theologie de la Sagesse ait enrichi le messianisme et se soit combinee avec lui. Tous ces traits devront bientot se fondre dans Tunite d'une meme croyance, mais seulement apres nous etre apparus dans l'unite d'une meme personne ".
9 M. Hackspill, Etudes sur le milieu religieux et intelle<fluel contemporain dti N. Test., in Rev. bibl., 1902; J. Lebreton, op. cit., p. 126-152; L. Labauche, p. 26-32.
circa finem primi sseculi post Christum {Targums), in quibus traduntur opiniones tempore Christi in Palaestina vigentesi;necnon in Apocryphis paulo ante vel post Christum reda6lis, prsecipue in libro Henoch, ubi agitur de Messia^. Ex his fontibus constat do6lrinam de Sapientia, Verbo Dei et Messia in libris sacris expositam, haud parum fuisse falsis conceptibus obnubilatam.
- 1° De Deo. Rabbini imprimis Dei transcendentiam saepe inculcant, ideoque omnia verba quae divinae majestatis aliquid detrahunt aut anthropomorphismo favent, e medio tollunt aut temperant. Nomen Dei proprium lawheh pronuntiare non audent, sed ei substituunt Adondi {Dominum). Pariter inter Deum et hbminem immediatas relationes esse nolunt : Deus non proprie apparet hominibus, sed coram eis sua manifestat attributa; homines non loquuntur Deo, sed coram Domino; hic non extendit brachium ad rebelles puniendos, sed mittit potentiam suam; non dicitur amplius Deum ahquid velle, sed aliquid Ei placere. Ita attributa Dei, quae inter Eum et homines quasi media stant, potius velant quam manifestant ejus majestatem.
Sapientia Dei plerumque non ut persona sed ut poetica personificatio exhibetur; immo mox ei sequiparatur aut substituitur Lex seu Thora. — Verbtun Dei^ quod vocatur Memra^ non amplius Sapientiae comparatur; sed praedicatur de ipso Deo ad designanda praesertim divinae Providentiae opera externa : v. g., fcedus intei Deum et Noe aut Abraham dicitur foedus inter Memra Dei et patriarchas; ubi antea dicebatur Deum per^i" suutn locutum esse, legitur Deum per Memra locutum fuisse. Itaque Verbum Dei non habetur pro persona media inter Deum et homines, sed pro velamento quo divina a6tio tegitur3.
Spiritus Dei vocatur Spiritus SancSlus, ejusque a6lio sandlificans agnoscitur; sed non amphus prophetas inspirat, et ejus personalitas mox evanescit locumque cedit spiritibus bonis et mahs, de quibus frequenter agitur tempore quo Christus apparet.
- 2° De Messia. (A) In apocryphis (praecipue libro Henoch et quarto hbro Esdrce) non invenitur generatim nomen Messiae, sed describitur persona a Deo eledla, quse nomine ipsius regnabit; in
^ Celebriores sunt paraphrases ab Onkelos Qt/onaihan redactse.
^» De Apocryphis in genere vide Nau, in Dict. d^Apolog. (A. d'Ales), t. I, p. 161 sq. ; de libro Henoch speciatim cfr. F. Martin, Le Livrs cTIIenoch, Paris, Letouzey, 1906.
3 Addit tamen J. Lebreton, op. cit., p. 147 : " Sans doute la pente etait glissante, qui entrainait a personnifier ces abstradions, et peut-etre la Memra eut ete plus ou moins traitee comme une hypostase, si cetle conception s'etait librement developpee. II n'en fut pas ainsi ".
MYSTERIUM S. TRINITATIS. 335 quibusdam locis tanquam homo depingitur, in aliis (quae forsan sunt interpolata) ut ens transcendens. Attamen, in parte libri Hinoch, quae dicitur liber parabolarum'-^ Messias annuntiatur hominibus valde superior, ab angelis distindlus, ante creationem a Deo ele(5tus et in aeternum regnaturus; vocatur Filius hominis, et judicabit in sequitate non solum homines sed et angelos, secundum opera sua. Notandum est autem hujusmodi testimonium esse unicum, et a plerisque Judseis praetermissum.
(B) In Targumim et Psalmis Salomonis, Messias depingitur ut merus homo a Deo eledlus ad hberandum populum Israel eumque in praxi legis dirigendum, minime vero ut persona divina.
III. Doctrina judaeo-hellenica de Deo et Aoyw declaratur^.
Tempore Christi, apud Graeco-Romanos. duo praecipua systemata vigebant, nempe stoicismus et neo-platonisinus^ quibus adjungi debet Pkilonismus, seu systema quo Pkilo Judaicos conceptus gra^cae philosophiai accommodare ten- tavit
1° Stoicismus docebat mundum esse ens anima et ratione praeditum; hanc autem animam mundi non esse spiritum, sed subtilem materiam et quasi ignem rationis compotem omnia pervadentem; omnia entia ab uno eodemque Ente oriri, ad quod pariter tendunt atque ultimo redibunt; principium ac2ivu?n seu ani/nam mundi, quatenus est animus seu flatus, dici TCvsGfxa, et, quatenus est rationabile, vocari Xoyov. Secundum Stoicos igitur, Xoyoc; est anima mundi adliva, ratio universahs, e qua omnis anima humana dimanat et ad quam reverti debet.
2° Neo-platonismus admittit Deum esse ens a mundo distin^lum atque transcendensy et quidem ita ut dire^e et per se in mundum agei^e nequeat, sed solum mediante ahquo ente spirituali quod Aoyo<; dicitur. Hujusmodi X6yo«; est simul Dei idea et organum : idea nempe seu archetypus et exemplar mundi, organuffi seu instrumentum et demiurgus, quo conduntur omnia. Hic pervadit omnes creaturas, praesertim vero hominem. Quia vero in homine simul invenitur materia, certamen instituitur inter Xoyov, seu principium bonum, et materiam seu principium malum : et ita in homine et in mundo quidam dualismus invenitur.
3° Philonismus. Philo, Judaeus Alexandrinus, an. 20 ante Christum natus, monotheismum Judaeorum cum philosophia helle-
' J. Lebreton, op. cit., p. 1-88, cum multis audloribus ibi allegatis.
nica Alexandriae vigente, conciliare conatus est. Deum unum et verum, revelatione simul et ratione cognitum, agnoscit etcolit. A Scriptura mutuatur do6lrinam de Deo uno, personali, bono et benefico, misericorde, san6lo, provido et homines diligente. Sed cum Grsecis philosophis admittit Deum ita esse a creaturis remotum ut inter eum et mundum quasi media sint quaedam entia, {virtutes seu potestates)y inter quse eminet o Xoyoi;. Secundum Philonem, entia ontologice ita ordinantur : supremo gradu, Deus ipse; secimdo, 6 Xo'yo<; tertio, vis creatrix; quarto, potestas regia; quinto, potestas benefaciens; sexto, potestas punitiva; septimo, mundus seu xoafjioc. Quaenam sit autem natura \m]\is,mod.\ potestatum non facile perspicitur : ex una parte, describuntur tanquam rerum creatarum exe7?iplaria seu archetypi, et ex altera tanquam vires quibus mediantibus mundus creatus est. Utrum vero necne sint propria personalitate praeditse, non tam clare constat; sed multo probabilius videtur eas nihil ahud esse quam varios aspedlus divinitatis, quos mens nostra, propter suam infirmitatem, seorsim considerat. Idem dicendum de Xoytf) : hic enim est verbum. Dei, exemplar rerum quas creavit, vis quae omnia fecundat, et per quam omnia subsistunt, et veluti anima quae totum mundum pervadit, vivificat et in unum colligat. Attamen, quanquam ter vocatur Deus aut Deus secundarius (8£G<, SsuTEpoc 6£o'^), multo probabihus videtur hunc Xoyov esse, sicut ahas virtutes, proprietatem quamdam; nam Philo docet multiphcitatem in Deo esse apparentem tantum, non realem, ita ut mens nostra, si satis perspicax esset, nihil aUud in Deo perciperet nisi perfe6lam unitatem.
Art. I. De trinitate personarum in unitate naturae,
- Status qua^stionis. Mysterium SS. Trinitatis, ex di6lis supra, n. 554, in eo essentialiter situm est quod in Deo tres sunt et tres tantum person(E realiter ab invicem distin6l(By unica autem natura non solum specifice, sed etiam numerice^ ita ut tres personae sint consubstantiales et cocequales.
Quia vero humanae rationi difficile est unitatem naturae divinae cum trinitate personarum concihare, multi prodierunt errores : alii, ut melius salvarent unitatem naturse, unicam in Deo personam esse contenderunt sub diverso respe6lu spectatam^ quales fuere Modalistce^ Unitarii et Rationalistce\ alii, ut distinclionem personarum in tuto ponerent, earum incBqualitatem propugnaverunt, ut Gnostici^ Subordinatiani et Ariani; alii tandem, distin6lionem simul et aequahtatem servare volentes, plus minusve in tritheismum propenderunt, talem distin6lionem inter personas instituendo ut exinde inferri logice possit tres esse deos.
Antiquos errores suo loco exponemus argumentum Traditionis evolvendo.
- Sed pauca de recentioribus erroribus dicenda sunt.
(a) RationalistcBy qui revelationem negant, Trinitatem rejiciunt; sed quandoque, ad fucum faciendum, nomen retinent, ejus sensum penitus mutando. Ita, secundum Kant, Deus creator et legislator est Pater, quatenus gubernator dicitur Filius, et \xt justus judex vocatur Spiritus.
(b) PantheistcB suam trinitatem habent. Juxta Hegel^ Idea-Ens, quod se determinando rerum universitatem constituit, triplici stadio suam evolutionem prosequitur : primum stadium est Idea abstra6la seu Deus in se, secundum est Idea ad extra prolata seu Natura, tertium est Idea in se reversa, sui conscia fa6la in Homine!
Cui theoriae affine est TheosophicE systema, quod propugnat Annie Besanf^ : unum est Ens seternum, infinitum, incognoscibile, quod sese manifestando fit Logos, et evolvendo fit triplex : prii7ius Logos est radix essendi; jff/^5^^?/^ Q?,t primitiva dualitas, nempe spiritusmateria, principium a^ivum-passivum, pater-iftater m\indLOXMm; tertius est intelleflus universalis, thesaurus omnium exemplarium quae successive apparebunt. Hsec est, inquiunt, antiqua et esoterica sapientia, fundamentum omnium reHgionum!
- (c) Inter Protestantes, alii, ut Lutherani, Calvinistce, Anglicani ^t omnes qui Orthodoxi dicuntur, catholicam de Trinitate profitentur do6lrinam; alii vero, nempe Liberales, Socinianorum et Unitariorum vestigiis inhaerentes, contendunt Christum non esse Deum, sed prophetam eximiae sanctitatis, Spiritum vero esse virtutem aut operationem Dei 2
(d) Idem fere docent Modernistce, qui, post Harnack, Holtzmann et Loisy, fidem christianorum in Trinitatem ita explicare conantur 3. Christus, inquiunt, minime docuit
^ Cfr. G. Busnelli, S. J., Mamiale di Teosofia : p. II, Teosofia e cristianesimo, Roma, 191 1.
- Cfr. F. Lichtenberger*, E^tcyclopidie des Sc. religieuses, Paris, 1882, t. XII, vocabulo Trinite.
3 Ita, inter alios, Ant. Dupin (quicumque est), in Rev. d^hist. et de litt. relig,, 1906. — Quem confutatum vide in Confir. Apologetiques par Bourchany, Perier, Tixeront, Paris, Gabalda, 19 10, p. 291 sq.
Deum esse trinum, sed tantummodo Eum esse omnium Patrem, simulque Spiritum. Ejus discipuli ab initio credebant quidem in Deum Patrem, et in hominem Jesum Christum divinum legatum, et in Spiritum seu virtutem et operationem Dei, sed tres hujusmodi terminos non habebant ut personas distin6las, immo nec in eadem formula fidei conjungebant. Circa an. 80, jam apparet in Evangelio Matthaei formula baptismi in qua simul connumerantur Pater, Filius et Spiritus san6lus, quin tamen hi pro totidem divinis personis haberentur. Paulo postquidam christiani, Philonis systemate imbuti, Christum putarunt esse Logon seu ens inter Deum et hominem quasi medium ; alii, hellenicis theoriis addi6li, censuerunt eum esse Filium Dei sensu litterali, ideoque Patri sequalem : quae theoria, post multas disceptationes, a Nicaeno Concilio fuit definita. Spiritus, qui primum pro Dei virtute habitus erat, tertio saeculo, ducibus Clemente Alex., Origene et TertuUiano, tanquam hypostasis divina a pluribus agnitus est, non tamen sine maximis controversiis, et res plene non fuit definita nisi an. 381. Dogma igitur Trinitatis nihil aliud est nisi theoria judaeo-hellenistica, per quatuor priora saecula lente elaborata !
Contra quos errores ostendemus ex do6lrina ipsius Christi et Apostolorum, qualis a Traditione authentice intelle6la fuit, tres esse in Deo tenninos vere distin5los qui merito personce vocantur, et hos tres esse cocequales et consubstantiales^ ideoque unum Deum. Quae quidem eadem thesi comprehendemus, ne bis aut ter eosdem textus allegare et explicare cogamur : multi enim ex his textibus simul trinitatem personarum et unitatem naturae declarant.
- Thesis : Tres sunt in Deo personae realiter ab invicem distinctse, nempe Pater, Filius et Spiritus Sanctus, in una eademque numerice natura.
Tria in thesi includuntur : (a) unum esse Deum; (b) Patrem, Filium et Spiritum san6lum esse tres terminos vere distin6los; (c) hos tres ejusdem numerice naturae esse aequaliter consortes, ideoque consubstantiales. — De fide est ex Symbolis et C, Lateranensi IV ]d^m allegato, n. 552.
§ I. Thesis ex Novo Testamento demonstratur ^
Praenotamus mysterium SS. Trinitatis ibi revelari ex sua cum mysterio Incarnationis connexione. Dire6le quidem sacri scriptores agunt de Christo^ sed ejus vitam aut do6lri- nam describendo, tres divinas personas diserte commemo- rant.
I. Ex Evangeliis synopticis.
- Synoptica percurrendo, magnum apparet discrimen inter do6lrinam in eis contentam et do6lrinam Vet. Testamenti. Deus quidem ibi exhibetur ut unus, sed simul ut Pater, Filius et Spiritus San6lus. Diversae operationes his tribus terminis assignantur, reaiem distin6lionem involventes, simulque divinae perfe^liones tribuuntur, ita ut exinde conclusio sponte inferatur, nemper Deum esse simul tmum et trinum. — Inter textus allegandos, alii ad tres personas, alii speciatim ad Filium aut Spiritum San6lum referuntur.
1° Testimonia in quibus de tribus personis agitur.
(A) In mysterio Annuntiationis : (a) trinitas personarum satis probabiliter enuntiatur; ibi enim videmus Angelum a Deo Patre missum : " Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilseae " ^ j deinde exhibetur Spiritus San^lus ut efformaturus animam et corpus Christi in utero Virginis : ^^ Spiritus San6lus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi " 3; tandem i^^/^Wannuntiatur ut ex virgine nasciturus : '' Ideoque et quod nascetur ex te San6lum vocabitur i^^y/^/i' Z^^/"4.
(b) Earumdem consubstantialitas non potest quidem evidenter demonstrari ex hoc solo textu; sed jam innuitur, quia secunda persona vocatur Filius Dei; hanc vero appellationem intelligendam esse sensu proprio ex parallelis locis
- Maldonatus, Knabenbauer aliique commentatores in Evangelia; Corluy, Spicilegium dogmatico-biblicum\ J. Lebreton, op. cit, p. 207 sq. ; L. Labauche, p. 38 sq.
3 Luc.y I, 35. — Fatendum est tamen non paucos ex antiquis Patribus putasse Spiritu hic designari ipsum Verbum quatenus in utero Virginis incarnatum est, l{.2i S./ustmus, Apoi., I, 33, 6; Tertullianus, Prax., XXVI; S. AthanasiuSf De Incarnat., XVIII, P. G., XXV, 128. Cfr. J. Lebreton, op. cit., p. 252.
alibi probabimus, et jam inferri potest ex eo quod infra Maria vocatur mater Domini^y seu mater Dei : ergo ejus Filius est vere Deus. Divinitas autem Spiritus S. subobscure significatur verbis quibus vocatur Spiritus Altissimi^ sicut Filius dicitur Altissimi Filius,
- (B) Ex Baptismo Christi clare etiam apparet : (a) realis distin6lio trium personarum, non solum variis nominibus quibus designantur, sed etiam operationibus plane distindlis quas efficiunt; siquidem Pater loquitur de caelo : " Et ecce vox de caelis dicens : hic est Filius dile6l,us, in quo mihi complacui"2; Filius autem baptizatur a Joanne Baptista et ascendit de aqua : " Baptizatus autem Jesus confestim ascendit de aqua " 3 ; tandem Spiritus San5lus ab utroque distinguitur, nam dum Pater de caelo loquitur, Ipse descendit super Christum, et quidem sub corporali specie columbae : " Et descendit Spiritus San6lus corporali specie sicut columba in ipsum "4; evidens est igitur illos tres non esse unam personam, sed tres personas realiter distin61:as.
(b) Unitas autem naturcB ibi non quidem tam clare sed tamen aliquo modo apparet; nam Christus asseritur Filius Dei, et quidem per excellentiam ; vocatur enim b viog cum articulo, et additur : "in quo mihi complacui ", ut declaretur eum. esse FiVmm propriu7n et prse omnibus dile6lum 5. — Spiritus autem vocatur Spiritus Dei^ seu a Deo ipso procedens, ut plenius alibi explicabitur, ac proinde substantiae divinae particeps.
590' (C) Ex verbis de baptismo, a Christo prolatis antequam ad caelos ascenderet, dum apostolos mittebat ad praedicandum evangelium : " Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine (st; xh ovo^cc) Patris et Filii et Spiritus San6li^. (a) Ibi enim apparet personarum trinitas; nam in textu graeco tum conjun6lio xat tum articulus
5 Re(fle ait Maldonatus in h. loc. : " Ostendit enim gemino articulo se non de quovis, sed de naturali, de unico, de seterno, de sibi sequali filio loqui. AyaTrTjTov, diledlum... Athanasius unigenitum interpretatur. Hoc enim epitheto non apud Homerum solum, sed etiam in S. Litteris unigenitos filios solitos appellari, sicut e contrario Joannes unigenitum posuit pro carissimo " {Joan., III, 16; LJoan., IV, 9).
MTSTERIUM SS. TRINITATIS. 341 roC repetuntur ante nomen cujuslibet personae; repetitio autem articuli tam emphatica vix explicari potest sine reali distin6lione personarum ; insuper Pater certo est alius a Filio, et si ita est, tertius terminus, seu Spiritus S., debet esse persona a duabus aliis distin6la, quippe cum eis annumeretur. (b) Ex iisdem verbis deducitur etiam naturae unitas; nam i) baptizari in nomen (et? ro ovo\lcl) alicujus est ei devoveri cultu religioso qui soli Deo debetur, ut constat praesertim ex doctrina S. Pauli circa justificationem et baptismum^; 2) insuper, secundum eumdem Apostolum, baptizari est justificari a peccato et gratiam san6lificantem accipere^; jam vero gratia non potest dari nisi in nomine, seu virtute, seu au6loritate Dei3; ergo tres personae, in quarum nomine datur gratia, sunt realiter Deus, ac proinde unius divinae naturae aequaliter participes4.
2° Textus in quibus speciatim de Filio Dei aut Spiritu San^o agitur.
- (A) Christus, secundum Synopticos, est utique omnino distin6tus a Patre, sed insuper eidem aequalis. Etenim
3 Ratio cur Christus voluerit hac forma dari baptismum fuit " ut declararet unde vim baptismus haberet, nimirum ex Patre qui Filium suum misit, ut pro hominibus moreretur; ex Filio, qui baptismum instituit, et quodammodo sanguine irrigavit, et fertilem, uberem, efficacem effecit; exSpiritu S., qui, sicut aqua extrinsecus corpora, ita ipse intrinsecus animos sancflificando lavat. " (Maldonat., in h. 1.). Quod quidem implicite tradit S. Paulus (/ Cor.y 12-13), dum Corinthios reprehendens, asserit eos non in nomine alicujus creaturse, sed in nomine Dei baptizatos esse.
- RationalistcB et Liberales, vim hujus textfis percipientes, ejus genuinitatem negare conati sunt, praesertim ex eo quod Eusebius verba Christi ita allegat : '* baptizantes eos in nomine 7neo^\ Sed incassum; nam : a) omnes codices textum receptum referunt; b) pariter omnes Patres qui Eusebium praecesserunt inter quos : S. Irenaeus, Hceres., III, 17, i, P. G., VII, 929; Hippolytus, C. NoU, 14, P. G., X, 821; TertuUianus, P. L., I, 1215; Origenes, in Rom., V, 2, P. G., XIV, 1024; c) saeculo IV, Patres orthodoxi saepe eo utuntur contra Arianos, quin isti ejus genuinitatem negaverint; d) Eusebius ipse aliquando breviorem formam et aliquando formam receptam allegat, secundum scopum quem sibi prgefinit : ipse igitur genuinitatem textds agnoscebat. Cfr. E. Rig"g"enbach*, Der trinitarische Taufbefehl, Mt., 28, 79, nach seiner urspriinglichen Textgesiallt und seiner Authentic untersuche^ Giiterlosh, igoj; Chase*, The Lord*s command to baptize, in The /ournal of Theol, studies, VI, 1905, p. 481« 521; J. Lebreton, op. cit., p. 478-489.
depingitur tanquam regni spiritualis supremus legislator, propria au6loritate leges condensi, thaumaturgus proprid virtute miracula patrans^, Filius Dei vivi sensu prorsus diverso ac homines 3; peccata remittit^ et quidem nomine proprio, sicut Deus ipse4; komines judicaturus est tanquam supremam potestatem in eos exercens. Pariter solus, inter omnes creaturas, perfe6le Patrem novit sicut et Pater ipsum novit : " Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Fih*us et cui voluerit FiHus revelare " 5. Haec enim mutua et perfe6la Patris et FiUi cognitio supponit amborum a^qualitatem. — Hujusmodi testimonia multaque aha fuse exponentur ubi de divinitate Christi in Tr. de Verbo Incarnato.
- (B) Etsi Spiritus San6lus minus frequenter commemoretur quam Filius Dei (quia non incarnatus), manifestatur tamen etiam ut distin6lus a Patre et FiHo, eisque coaequaHs, cum ei tribuantur divina opera, praesertim prophetia et san6lificatio animarum. Ita Joannes Baptista, EHzabeth et Zacharias dicuntur Spiritu San6lo repleti ^; Simeon propheticum responsum acceperat a Spiritu SanSlo, et venit in Spiritu in templum 7. Joannes Baptista annuntiat excellentius baptisma in Spiritu San6lo conferendum-^. Christus a Spiritu agitur in desertum, posteaque in GaHlaeam9. Declarat verbum contra FiHum hominis remitti posse, minime vero blasphemiam contra Spiritum San6tum 1°; et exinde Patres quarti saecuH inferunt Spiritum esse vere Deum. Annuntiat Spiritum San6lum discipuh*s auxiHum praestiturum, quando ad praesides et ad reges ducentur propter nomen
3 Matt., VI, 32; VII, 11; X, 33; XIV, ^y,Marc., VIII, 38; Luc, XXII, 29; XXIV, 49; sed prsecipue Matt., XVI, 13-17; XXVI, 63; Marc, 61-62.
5 Matt., XI, 27; cfr. Luc, X, 22. — Hunc textum esse genuinum tum ex Patribus qui eum allegant, tum ex variis codicibus ostendit J. Lebreton, op. cit., p. 470-477.
Christi : " Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis " ^.
Porro haec omnia, praesertim si conferuntur cum verbis supra allegatis ubi Spiritus simul cum Patre et Filio commemoratur quasi eadem pollens au6loritate, satis clare ostendunt Spiritum non solum distingui a Patre et Filio, sed etiam utrique aequalem esse.
II. Ex Evangelio Joannis.
Ibi niulto distin6lius enuntiatur trinitas simul ac divinitas personarum in Deo.
593» 1° S. Joannes distin6lionem Verbi a Patre ejusque divinitatem clare et multoties asserit :
(A) In prologo Evangelii hsec scribit : " In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. PIoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum fa6la sunt; et sine ipso fa6lum est nihil quod fa6lum est; in ipso vita erat, et vita erat lux hominum... "^ jbi clare exhibetur : (a) distinctio Verbi a Patre, nam dicitur " Verbum erat apud Vi&wm^' \ nemo enim recle dicitur esse apud sevietipsum; aliunde illud vocabulum paulo infra (i8) his verbis declaratur : " unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit"; ex quibus evidenter coUigitur Verbum a Patre reah*ter distingui, cum inter Patrem et Filium, inter sinum Patris et Illum qui in sinu Patris est, realem distin6lionem admittere necessarium sit.
(b) PerfeSla cBqualitas cum Patre; nam Verbum vocatur Deus; " Et Deus erat Verbum "; in quo inciso sine dubio Verbum (6 Xb^^oi) est subjeSlum, et Deus prcedicatum, ut constat tum ex connexione sermonis, tum ex articulo 6 qui Verbum praecedit; ahunde vox Deus suam propriam retinet significationem, ut patet ex parallelismo : " Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ", cujus sensus est :
"^ Joan.^ I, 1-5. Hoc argumentum egregie tractarunt S. Augustinus, tr. 1 in/oan.;S, Thomas, Co7iwient, in /oan., cap. I; Maldonat., inh. I.;Corluy. Spicileg. , 1, 138 sq. ; Patrizzi, de Evangeliis, 1. III, dis. 8; Th. Calnies, VEvati' gile selon S^/ean, 1904, p. 81-144. J. Lebreton, op. cit., p. 382-397.
Verbum non minus Deus est ac ille apud quem fuit a principio. — Ejus ceternitas pariter asseritur : " In principio ^;^<3:/ Verbum"; nonnulli Patres et theologi haec verba eodem modo accipiunt ac si diceretur " in ceternitate ", suamque interpretationem firmant loco parallelo^ ubi dicitur : "annuntiamus vobis vitam ceternam, quae erat apud Patrem"; alii eadem intelligunt de initio temporis seu creationis, ita ut sensus sit : quando nondum aliquid fa6lum erat, jam erat Verbum; dire6le igitur asseritur Verbum exstitisse ante creationis tenipus, et indire6le a tota aeternitate, cum Scriptura hoc modo loquendi utatur ad aeternitatem designandam^ " Quod a principio est, ait Theophyla6les, ejus nullum omnino tempus inventum est quando non erat ". — Insuper eidem ascribitur vis creatrix : " omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est ", quasi Joannes voluerit haereticorum exceptiones rejicere, ac dicere nihil omnino, nullaque excepta re, factum fuisse quod sine ipso factum fuerit 3. — Ei pariter tribuitur origo vitcB tdim naturalis quam supernaturalis : ^^ in ipso vita erat'' quae quidem verba alibi 4 ab ipso Christo sic declarantur : " Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et FiHo habere vitam in semetipso "; seu aliis verbis, Verbum est ipsa vita subsistens, et auctor vitae aeque ac Pater. Quod non solum de vit^ naturali praedicatur, sed etiam de supernaturah, nam additur : " et vita erat lux hoininum " / siquidem Verbum erat " lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum " (9), ea revelans quae ratio humana attingere nequit, praesertim secreta Dei ; " Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipseenarravit "5. — Ipse est pariter nostraey«.ytificationis au^or^ cum per eum efficiamur filii Dei adoptivi . " Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem
3 Frustra objicitur praepositionem /^;' (o^a) causam instrumeniakm, non efficientem designare; ssepe enim haec particula causam efficientem principalem significat, v. g. *' Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus ". / Cor., I, 9; cf. // Cor., I, i; Galat., I, i; Rom., XI, 36. etc.
filios Dei fieri " '. Porro haec omnia soli Deo conveniunt; ergo Verbum est vere Deus vereque Patri aequale.
(B) Eamdem aequalitatem per totum Evangelium Joannes affirmat Christus omnia quidem accepit a Patre, sed eo ipso omnia agit quae Pater operatur : " Pater diligit Filium ; et omnia dedit in manu ejus. . . ^ Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit " 3. Ita, sicut Pater, potestate gaudet suscitandi mortuos, et homines judicandi : " Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Neque enim Pater judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio "4. Nec mirum; nam ejusdem naturae est ac Pater : '' Ego et Pater unum sumus " s. — Nec dicatur postea Christum sua verba emollivisse. citando textum Scripturae, in quo etiam homines dicuntur dii; hoc enim, inspe6lo contextu, est argumentum a minort ad majus^ quasi diceret : si homines, quibus Deus locutus est, possunt aliquo sensu vocari filii Dei, nonne a fortiori vocari possum Filius Dei, et quidem in sensu proprio? Nam, addit : "si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quia Pater in me est et ego in Patre " ^ ; quae quidem verba important Christum vere Filium Dei esse, aequalem Patri, cum faciat ipsa opera Patris, et in Patre seu in sinu Patris habitet, ex di6lis supra. Quod et Christus in ultim^ Coen^ his verbis confirmat : " Qui videt me, videt et Patrem... Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est... Alioquin propter opera ipsa credite " ^. Nulli igitur bonae fidei dubium esse potest Christum seu Filium Dei, secundum Joannem esse simul a Patre distin6lum eique aequalem.
2° De Spiritu Sancto clare pariter, etsi minuB diserte quam de Filio, agitur. In primis quidem capitibus nonnisi obiter Spiritus Dei commemoratur, v. g., occasione baptismi Christi et baptismi christiani : " Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto ^ ... Nisi quis renatus fuerit ex
aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei " I. — Sed, in sermone ad discipulos in ultima Coena, explicite annuntiatur Spiritus Sanctus, tanquam alius a Patre et Filio, eisque tamen sequalis, et cum eis ad sanctificationem animarum cooperans : " Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere... Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis " ^.
(A) Ibi clare et certo apparet trium personarum distinctio. Alius est enim Pater qui mittit Spiritum, et alius Filius qui rogat Patrem ut mittatur Spiritus, alius est et Spiritus qui a Patre mittitur, nomine Filii; nam mittens a misso, Pater a Filio distinguitur; aliunde Spiritus dicitur alius a Filio ejusque opus perfecturus; est igitur vera personaS; et ita tres habemus personas vere distinctas.
(B) Ex contextu apparet etiam trium personarum aequalitas : Filium esse Patri aequalem jam supra ostendimus, n, 594. Spiritum esse Deum pariter constat : (a) nam Spiritus San6lus vocatur Spiritus veritatis^, quasi nempe esset fons veritatis, Eique tribuitur illa scientia perfe6la quae necessaria est ad Apostolos illuminandos de omnibus ad fidem pertinentibus, etiam de rebus futuris : " Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso : sed quaecumque audiet, loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis " s. (b) Ex toto contextu, eadem vita divina tribus personis communis est, cum Filius et Spiritus a Patre procedant. Itaque tanquam synonymi habentur sequentes modi loquendi : "Veniam ad vos... Ad eum veniemus (ego et Pater) et mansionem apud eum faciemus... Cum autem venerit Para-
3 Ad rem J. Lebreton, op. cit., p. 423 : " Une etude attentive du detail ne fait que fortifier cette impression : on remarque d*abord que, malgre la proximite du nom neutre xo Trveupia, Saint Jean se sert toujours du pronom masculin exeivof;, pour designer le Saint-Esprit... Saint Jean perd de vue le tercne grammatical qu'il a choisi, et ne voit que la personne quHl d^ciit ".
clitus, quem ego mittam vobis a Patre... Paraclitus san6lus quem mittet Pater in nomine meo... Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis " ^. Haec enim supponunt tres divinas personas simul venire in justorum animas, ideoque eas esse substantialiter unum et mutuo in seipsis habitare.
III.Ex Apostolorum praedicatione.
Post acceptum Spiritum San6lum in die Pentecostes, Apostoli do6lrinam a Magistro acceptam non solum Judaeis, sed etiam Gentilibus praedicant. Primum quidem in eo insistunt quod Christus a mortuis surrexerit et vere sit Messias a prophetis annuntiatus. Mox tamen ita de Christo et de Spiritu San6lo loquuntur, ut ex eorum di6lis et scriptis mysterium SS. Trinitatis clare demonstretur.
1° Divinitatem Christi non obscure declarant, ut fuse probabimus in Tr. de Verbo Incarnato. Hic paucos textus ad scopum nostrum praesentem referre sufficiat (a) S. Paulus, in ep. ad Romanos, non solum vocat Christum proprium Dei Filium^, sed etiam Deum : " Quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedi6lus in aeternum"3. (b) In ep. ad ColossenseSy aperte declarat q]us perfe^am cum Patre similitudinem, ceternitatem, potentiam creatricem : " Qui est imago Det invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quoniam in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes... omnisi per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant " 4. Quae quidem attributa soli Deo competunt.
^ Rom., IX, 5. — Unitarii et Rationalistse contendunt haec verba non de Christo, sed de Deo Patre praedicari, ac proinde puncflum ponendum esse ante pronomen qui; sed hoc repugnat audloritati Codicum, cum inter 250 Codices quatuor tantum interpungant aliter ac in Vulgata, audloritati versionum antiquarum quse eumdem sensum exhibent ac Vulgata; regulis grammaticcB, cum pronomen gui referendum sit ad nomen proxime prsecedens; tandem contextui, ciim nihil indicet inopinatam sermonis mutationem. Cfr. Corluy, Spicileg., t. II, p. 24 sq. ; Sanday-Headlam*, Roma^is, p. 233-238; A. Durand, La divinit^ deJ.-C. dans St Pauly in Rev. bibliqu^, 1903» P» 550-570J J* Lebreton, op. cit., p. 317.
4 Cfr. Lightfoot*, Colossians, p. 139-158; Prat, La Th4ol. de St Paul, t. I, p. 398 403; Lebreton, op. cit., p 301.
(c) In ep. ad Philippenses, aequalitatem Christi cum Patre aperte declarat, et exinde infert divinos honores ipsi deberi : * Qui cum in form^ Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se (Bqualem Deo... Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu fledlatur caelestium, terrestrium et infernorum " ^.
- 2° Frequenter etiam commemorant Spiritum sanctumy Spiritum Domini, Spiritum Jesu, qui effunditur super omnem carnem, praesertim super justos, ut hi prophetare valeant; qui homines san6lificat eosquereplet sapientia, fide et gaudio; qui olim futura praedixit per os prophetarum; qui nunc inspirat discipulos, novos apostolos seh'git, eosque regit ac dirigit, et episcopos constituit atque juvat in regenda Ecclesia 2.
Hunc autem Spiritum non esse merum Dei attributum, sed personam vere distin6lam ac divinam, constat non solum ex superius di6lis, sed etiam ex Apostolorum di6lis et scriptis.
(A) Distin6la personalitas ex eis locis apparet ubi Spiricui ascribuntur proprietates et operationes quae non merum attributum sed verum suppositum arguunt. Siquidem ipsi tribuitur intelle^us : *' Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei " 3 ; eidem voluntas et operatio assignatur : " Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens
- Philipp.., II, 6-7. — Pauca de interpretatione hujus textus. Graeca vox pioptpY) direcfle gloriam ac majestatem significat, quam Verbum ab aeterno habuit, et quae in natura humana refulgere debuisset, nisi Christus eam sub infirmitatibus carnis velassetj vel etiam aliquid intiraius, scilicet expressionem harum notarum quse divinitatem constituunt; indiredte tamen naturam divinam designat, cum gloria nihil aliud sit nisi fulgor ex ipsa natur^ oriens. Incisum ^ non rapinam arbitratus est...^'' potest sic reddi : Christus, licet per omnia Deo sequalis, non tamen existimavit illam aequalitatem pretium, cui insistere debebat, sed se ipsum exinanire voluit. Cfr. Velasquez, Comment. in Ep. ad Philip. inh. 1.; Corluy, Spicileg.^ vol. II, p. 64 sq.; Lig"htfoot, Philippians: Prat, op. cit., p. 438-451. Hic re(5le animadvertit, p. 439, hsec verba de divi nitate Christi nonnisi obiter in epistoli pargenetici inveniri, et exinde merito infert hanc veritatem esse unam ex iis quae omnino notse supponebantur inter primsevos Christianos.
- Act., II, 4, 17-18, 38; IV, 8, 31; V, 2; VI, 3, 5, 10; VIII, 39; XIII, 2-4: XVI, 6-7; XX, 22, 23, 28, etc.
singulis prout vuW ^; ei pariter speciales tribuuntur operationes : ... " Dixit illis Spiritus S. : Segregate mihi Saulum et Barnabam " 2 ... " In quo vos Spiritus S. posuit episcopos regere Ecclesiam Dei " 3. '
(B) Spiritus S. est vere Deus, ac proinde Patri et Filio sequalis; nam : (a) vocatur Z^^^j-; siquidem S. Petrus diserte asserit mentiri Spiritui San6lo idem esse ac mentiri Deo : " Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui S..^.. Non es mentitus hominibus, sed Deo ". (b) Ipsi tribuitur omniscientia circa res divinas : " Spiritus omnia scrutatur (id est, perfe6le comprehendit), etiam profunda Dei " ^ (c) Eidem assignatur opus regejierationis, justificationis et san5lificationis^ quod Deo proprium est, utpote vera deificatio : ' Abluti estis, justificati estis in nomine D. N. Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri " ^. (d) Eidem debetur cultus latrice; siquidem, ex S. Paulo^, corpora nostra templum sunt Spiritus S. • " An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spirit-tis S. qui in vobis est ? " ; atqui templum soli Deo a^dificatur; ergo Spiritus S. est Deus : quae quidem conclusio ab ipso S. Paulo deducitur, quando post verba citata addit : " glorificate et portate D&um in corpore vestro ". (e) Ei pariter ascribitur futurorum prcedi6li0y quse soli Deo competit : " Spiritu S. inspirati locuti sunt san6li Dei homines " ^ ... " Oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus S. per os David " 5. (f) Ei tandem tribuuntur varia charismata^ omniaque dona miraculosa quae primis Christianis concedebantur : *' Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus... Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae... alii gratia sanitatum in eodem Spiritu; alii operatio virtutum, alii prophetia... Haec autem omnia operatur unus, atque idem Spiritus " ^o. Ergo Spiritus S. est vere Deus.
599« 3° Nec desunt textus in quibus tres divi^tce personcR simul connumerantur, tanquam simul operantes in homini-
bus opus justificationis et san6lificationis, quod est opus vere divinum : " Justificati estis in noinine Doniini nostri /. Christi^ et in Spiritu Dei nostri... Qui autem confirmat nos vobiscum in ChristOy et qui unxit nos Deus, qui et signavit nos et dedit pignus Spiritzls in cordibus nostris... Gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio san6li SpiritCis sit cum omnibus vobis... Petrus Apostolus Jesu Christi... secundum priEscientiam Dei Patris, in san6lificationem Spiritus "i...
Pariter S. Paulus, de variis charismatibus loquens, declarat ea per tres divinas personas distribui : " Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus (Jesus). Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus"2.
Ex his aliisque textibus constat Apostolos, recte Magistri do6lrinam intelligentes, docuisse Deum esse quidem unum, sed simul trinum, Patrem nempe, Filium et Spiritum san6lum.
- Scholion. In editione authentic^ Vulgatae mysterium SS. Trinitatis ita enuntiatur : " Quoniam tres sunt qui testimonium dant in caelo : Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt " 3. Hunc textum esse dogmatice authenticum^ quatenus nempe jam a multis saeculis in Vulgatam et in Hbros Hturgicos receptus fuit, ideoque firmum praebere argumentum fidei Ecclesiae in praefatum mysterium, dubitari nequit4. — Sed quaestio est num hic versus
» / Cor., VI, II; // Cor., I, 21-22; XIII, 13; i Petr., I, 1-2. — Cfr. Rom., VIII, 9-11; 15-17; Ephes., III, 14-17; TiL, III, 4; J^ebr., IX, 13.
^ Quo sensu intelUgi potest responsum S. Officii; proposito nempe dubio : '* Utrum tuto negari, aut saltem in dubium revocari possit esse authenticum textum S. Joannis in epistola prima cap. V, vers. 7, quod sic se habet : Quoniam tres sunt... ", S. Cong. Officii feria IV, die 13 Januarii 1897, respondendum mandavit : Negative ". — Cum autem Protestantes non pauci et quidam catholici, post editum hujusmodi decretum, contenderent jam non licere catbclicis ^^'zVzV^ historicam genuinitatem hujus commatis expendere, Card. Vaugkan aperte declaravit hunc non esse sensum praefati decreti : " I have ascertained from an excellent source that the decree of the Holy Office on the passage of the Three Witnesses, which you refer to, is not intended to close the discussion on the authenticity of that text, the field of Biblical criticism is not touched by this decree ". {^Rev. biblique, 1898, p. 149.)
MYSTEBIUM SS. TRINITATIS. 351
(qui dicitur comma Jokanneum) sit historice genuinus^ seu a S. Joanne apostolo scriptus. Hacde re magna orta est controversia.
(A) Adversarii genuinitatis sic arguunt : textus ille deest in omnibus codicibus grcecis qui aliqua au6loritate gaudent; nam 193, quibus 60 lec^tionaria accedunt, eo carent, dum 4 tantum illum continent, ex quibus duo juniores sunt (saec. XV-XVI), duo alii illum habent in margine scriptum manu recenti; deest pariter in multis latinis codicibuSj praesertim in Fuldensi et Amiatino, qui sunt simul antiquissimi (saec. VI) et accuratissimi, et si inveniatur in junioribus codicibus plerisque, i.d tribuendum est Prologo Galeato in epist. catholicas, qui sub Hieronymi nomine a falsario fuit confe6lus ; deest etiam in praecipuis versionibus Syriacd, Philoxeniand^ et Copticis ; nunquam ab ullo Orientali Patre adhibitus est, nec certum ejus vestigium in latina Ecclesi^ ante saec. V invenitur; atqui constans hoc et unanime silentium, tempore quo controversiae de Trinitate agitabantur, evidenter ostendit hunc versum f uisse penitus ignotum ; valde probabiHter illud comma, quod nunc in textu legitur, erat solummodo explicatio i}Laigi7ialis vers. 8, quae postea in ipsum textum irrepsit.
(B) AuthenticB patroni dicunt : Illud comma semper exstitit in versione latina, quae antiquitate grrteibs codices superat; nam in plerisque latinis codicibus reperitur, a multis Patribus commemoratur, Tertulliano^ Cypriano, Augustino, Eugenio et 450 Episcopis, qui in professione fidei regi Ariano Hunnerico oblata (a. 484) eumdem allegant et explicant, et a saec. IX a plerisque scriptoribus usurpatur. Omissio versus in graecis codicibus facile explicatur quia versus 7 et 8 sunt homoioteleuti, id est eodem modo terminantur, ita ut scriptores a fine versus 7 ad initium v. 9 facile transilierint. AHunde a Tridentino jubemur Hbros sacros " integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia cathoHca legi consueverunt et in vetere vulgatd editione latina habentur pro sacris et canonicis suscipere ".
Hodierni tamen theologi, cum Cornefy, Pesch aHisque, fatentur a Tridentino nil h^c de re decisum fuisse, quia Con- cilium de illis partibus ag-ebat, quae a Protestantibus tunc rejiciebanturi.
§ II. Traditione mysterium SS. Trinitatis
INVICTE PROBATUR. ' .
6oi. Contra Unitarios, LiberalestX. Modernisias contendimus Ecclesiam ab initio credidisse et praedicasse mysterium SS. Trinitatis, non quidem modo scientifico, utendo verbis naturce, personce et trinitatis, sed modo simplici et populari, docendo unum esse Deum, sed simul Deum esse Patrem, ejusque Filium Jesum Christum, ab Eo distin6lum, esse vere Deum, pariterque Spiritum San6lum, ab utroque distindlum, esse Deum. Cum autem divinitas Filii in C. Nicceno (325), et divinitas Spiritus S. in C. Constantinop, (38i)sollemniter definita fuerit, concedunt adversarii jam ab illo tempore fidem in tres divinas peiaonas universalem evasisse. Duo itaque tempora distinguemus : ante et post Concilium Nicaenum.
I. Testimonia ante-Nicaena.
- Hic sedulo distinguendum est inter documenta quic ipsam Ecclesise fidem referunt, et ea quae simul cum fide philosopHicas theorias miscent. In prioribus, fides modo
'U1'j simpliciy^,. is minusve distin6le, re^e tamen exponitur. In posterioribus, substantia quidem mysterii re6le declaratur, sed aliquando accidentales inveniuntur errores in modo mysterium conciliandi cum philosophicis do61:rinis. Nec mi-
- Ad rem Pesch, n. 466 ; " Alii vero negant hanc conclusionem et statuunt textus dogmaticos, qui critice dubii erant, hoc decreto non esse declaratos authenticos; neque enim certum aliquod exemplar Vulgatse declaratum esse authenticum, sed generatim veterem vulgatam editionem. Unde ciim dubium sit, niim hoc comma ad veterem Vulgatam editionem pertineat, immo probabilius sit non pertinere, de commate nihil esse decisum ". Ad quaestionem critice expendendam, cT. Wiseman, Essays^ Two letters on I Jobn, V, 7; Franzelin, th. 4; Le Hir, Etudes bibliques, Les trois temoins celestes; Forster*, A new pleafor the authenticity ofthetext; Bisping, Exeget. Handbuch, Munster 1871, VIII, p. 365 sq.; Schanz, Abei'le's Einleitung, Freiburg 1877, p. 124 sq.; Scrivener*, Introduction to the textual Criticism ofthe N. T., ^rd ed., p. 648- 655; Tischendorf*, N. Testam. grcece, ed. 8 critica major, t. II, 1872, p. 337 sq. ; J. P. Martin, Introd. h la critique textuelle, t. 5; Cornely, Introd.y III, n. 231 sq. ; K. Kunstle, Das commajoan., Freiburg, 1905.
rum; tunc enim sensus verborum naturcB et personce non erat clare definitus; prseterea, cum difficile admodum sit conciliare unitatem naturce cum personarum trinitate, quidam inter Patres, ad trinitatem distin6lius affirmandam, subordinationera quamdam Filii et Spiritus San6li admittunt; alii vero, ad unitatem securius tuendam, distin6lionem personarum nimis attenuare videntur.
lo Praxi EcclesicB mysterium SS. Trinitatis probatur.
Qu3e praxis invenitur in inodo baptizandi^ symbolis et doxologiis.
- (A) In modo baptismum conferendi. Ecclesia, mandatis Christi obediens, docuit et baptizavit, fidem in Trinitatem profitendo et a catechumenis exigendo.
(a) Baptismus enim conferebatur^m/^^ immersione aut ablutjone, ad des-Vnandas tres divinas personas. Legitur enim in Didache ^ : " De baptismo autem, sic baptizate : haec omnia postquam antea dixistis, baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus San6li in aqua viva... Effunde in caput ier aquarn in nomine Patris et Filii et Spirifiis sancti. " Pariter Tertullianus'^ : " Non semel, sed te'?, ad singula nomina, in personas singulas tingimur". S. Basilius vero declarat hunc ritum non ex Scriptura sed ex antiqua traditione originem duceres : " Ter immergi hom.i£crin... ex qua scriptura habemus.'* Nonne a tacita secretaque traditione? " — Idem constat ex antiquissimis canonibus et constitutionibus4.
(b) Conferebatur sub invocatione trium divinarum personarum^ ut constat ex testimoniis jam supra allegatis, aliisque permultis; v. g., S. Jttstinus testatur christianos ablui non solum in nomine Patris, " sed et in nomine Jesu Christi sub Pontio Pilato crucifixi, et in nomine Spiritus san6li, "qui per prophetas omnia ad Jesum spe6lantia praenuntiavits"; Firmilianus Ccesar. pariter asserit baptizatum gratiam
» DiJ.,Vll, 1-3, ed. Funk% t. I, p. 16. — ^ Adv. Frax., c. 26, P. Z., II, 190. 3 De Spiritu sattcto, c. XXVII, 66, P. G., XXXII, 187. ^ Cfr. P. de Puniet, in Dict. cV Archdol. {Cabrol), voce Baptenie, t. II, 251-346. ^ ApoL, I, 61, P. G., VI, 422.
consequi " invocata trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus san6li"^. Idem constat ex omnibus ordinibus baptismiy etiam antiquissimis^.
(c) Insuper catechumeni, antequam baptizarentur, professionem fidei emittere debebant in mysterium SS. Trinitatis. Ab eis siquidem postulabatur : " Credis in Deum Patrem omnipotentem.^.. Credis in Jesum Christum Filium Dei.'... Credis in Spiritum san6lum Paraclitum.' "... Baptizandi autem respondebant : Credo ^.
Porro ex his omnibus constat fidem in Trinitatem tam necessariam existimatam esse, ut nullus, absque hujus professione, in Ecclesiam reciperetur. AHunde haec fides ita exprimebatur ut simul unitatem Dei et trinitatem terminorum seu personarum in Deo involveret. Ergo ab initio Ecclesia vere docuit mysterium SS. Trinitatis.
- (B) In variis Symbolis. Jam saeculo secundo commemoratur quaedam regula fidei^ ab apostolis eorum.que discipulis accepta, quam christiani profiteri debebant per universum orbem4. Jamvero haec primario complectebatur, teste IrencBo 5, fidem in Trinitatem, nempe " in unum Deum, Patrem omnipotentem, qui fecit caelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt; et in unum Jesum Christum Fihum Dei, incarnatum pro nostra salute; et in Spiritum sanctum, qui per prophetas praedicavit dispositiones Dei ". Eamdem regulam fidei Tertullianus commemorat, " quam Ecclesia ab Apostolis, ApostoH a Christo, Christus a Deo tradidit ", quae est veluti tessera qua signantur fideles. E[ujus autem summa haec est : " Unum Deum novit, creatorem universitatis, et Christum Jesum ex virgine Maria Fi-
-♦De qua S. Irenaeus, Cont. hceres., 1. I, c. 9, 4 {P. G., VII, 546) scribit : " Sicautem et qui regulam veritatis immobilem apud se habet, quam per baptismum accepit ". — Cfr. Caspari*, Quellen zur Geschichte des Taufsymbols, Ciiristiana, 1866; A. 'biBhn*, Bibliothek der Symbole und Glaubensregeln der alten Kirche^, Breslau, 1897; H. B. Swete*, The Apostles' Creed, Cambridge, 1899; Vacandard, Les origines du Synibole des Apoires, in opere Etudes de critique, 1905, tiRev. des Q. hist., Janvier 1908; et in Dict. d^Apol.f {d*Alis), t. I, p. 272-283.
lium Dei creatoris... eam aqua signat, San6lo Spiritu vestit, eucharistia pascit ". — Jamvero hujusmodi regula, paulatim ampliata ad nascentes haereses efficacius expugnandas, vocata est symbolum fidei, symbohim apostolorum, quippe quae fidem ab apostolis traditam authentice exponcret atque interpretaretur. Haec autem nihil aliud est nisi explicita fidei professio in unitatem Dei et divinarum personarum trinitatem, ut constat ex variis formis hujus symboli apud diversas ecclesias. Omnes enim fidem profitentur in Deum Patrem omnipotentem, — et in Jesum Christum, Fih*um ejus unicum, Dominum nostrum, — et in Spiritum sanctum qui locutus est per prophetas. Ita manifeste distinguuntur personae, simulque earum aequaHtas asseritur, tum quia sunt aeque obje6lum ejusdem fidei, tum quia de singulis praedicantur quaedam divina attributa.
Quod praesertim illustratur egregia fidei professione quam circa 265 expolivit S, Gregoriiis Thaumatiirgiis ^ : " Unus Deus Pater Verbi viventis, sapientiae subsistentis, et virtutis suae et figurae : perfe6lus perfe6li genitor, Pater Filii unigeniti. Unus Dominus, solus ex solo, figura et imago deitatis, Verbum perpetrans (seu efficax), Sapientia comprchendens omnia, qua tota creatura fieri potuit... Unus Spiritus sanctus, ex Deo substantiam habens, et qui .per FiHum apparuit : imago Filii perfe6li, perfe6la viventium causa. san6litas san6lificationis praestatrix... Trinitas perfe61:a, majcstate et sempiternitate et regno minime dividitur, neque abaHenatur. Igitur neque fa6lum quid aut serviens in '1 rinitate, neque superindu6lum, tanquam antehac quidem non subsistens, postea vcro superingressum. Neque ita defuit unquam FiHus Patri; neque FiHo Spiritus san6lus : sed invertibiHs et immutabiHs eadem Trinitas semper ".
- (C) In doxologiis. A temporibus Apostolorum. Christiani in cultu cum pubHco tum privato, utebantur variis doxologiis, quibus Deum unum et trinum glorificabant. (a) Quas in usu fuisse a primis temporibus constat ex actis martyrii S. Polycarpi, S. Joannis discipuh', qui supra rogura exclamavit : " Domine Deus omnipotens, pater dile61.i ac
benedi6li filii tui Jesu Christi... benedico tibi... te glorifico per sempiternum et cselestem pontificem Jesum Christum dilefiuin tuuin filiuin, per quem tibi cum ipso et Spiritu san5lo gloria et nunc et in futura sae.cula. Amen " ^.
Aliunde 5. Basilius testatur hanc doxologiam frequentatam accepisse a Clemente Romano, Dionysio Romano et Alexandrino Dionysio^.
(b) Ex iis autem doxologiisinfertur christianos mysterium SS. Trinitatis credidisse : tres enim personae ibi recensentur non solum ut distindlce^ sed etiam ut cBquales^ cum eadem gloria seu idem cultus cuilibet reddatur. Id patet quoad formam : Gloria Patri et Filio et Spiritui San6lo, Altera vero forma : Gloria Patri per Filium in (aut cuni) Spiritu san5lo^ sensum orthodoxum prae se fert, cum ordinem relationum seu processionum significet, non vero personarum inaequalitatems. Quia vero Ariani ea abusi sunt, ad suos errores propagandos, prior in Ecclesia praevaluit.
Praeter doxologiam minorem seu Gloria Patri^ in Ecclesia jam asaeculo 11° recitabatur Doxologia major seu Gloria in excelsis Deo^^ in quo fusius declaratur fides in Trinitatem.
2^ Do5lrina Patrum ante-niccenorum de Trinitate.
6o6. In do6lrina Patrum ante-nicaenorum, tria veluti stadia distingui possunt : (a) Patres apostolici, more Apostolorum, mysterium SS. Trinitatis modo simplici exponunt; (b) ApologistcB et Controversistce idem vindicantes contra paganos et gnosticos, quosdem philosophicos conceptus expositioni fidei miscent; (c) Patres tertii sceculi^ contra haereticos qui unitatem aut trinitatem impugnant, dogma modo jam scientifico exponere incipiunt.
' Martyr. S. Polyc^ n. 14, ed. Funk, p. 330-332. — Similis doxologia refertur a Smyrnens;bus qui martyrium S. Polycarpi descripserunt : *' Optamus, fratres, vos valere ac incedere in evangelico sermone Jesu Christi, cum quo gloria sit Deo et Patri et Spiritu san(fto " (Ibid., p. 340-341). Ex quo merito infertur hanc doxologiam esse satis communiter notam. Cfr. S. Clement., I ad Cor., XX, XXII, XXXVIII, XLIII, etc. ; D/dac/ie, IX, X.
- D& Spiritu Sa^tdlo, XXIX, 72, P. G., XXXII, 201. Eam etiam commemorant Constitutiones ApostoL, 1. VIII, c. 12-13.
3 Quod jam animadvertebat S. Basiiius, De Spiritu S., II- VII, P. G.,
4 In libro Pontificali (ed. Duchesne, I, 129) dicitur Papam Telesphorum jussisse ut Gloria in excelsis die Nativitatis Christi recitaretur.
Chapter 40 of 81