Skip to the text

Nn. 895–925

  1. 1° De veritate lapsus protoparentum : Protoparentes mandatum sibi a Deo datum transgressi sunt ac proinde graviter peccaverunt. De fide est ex Tridentino 2 ; " Si quis non confitetur primum hominem Adam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim san6litatem et justitiam in qua constitutus fuerat amisisse, incurrisseque, per offensam praevaricationis hujusmodi, iram et indignationem Dei, atque ideo mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub ejus potestate. qui mortis deinde habuit imperium, hoc est, diaboli, totumque Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse, A. S. " Quibus wQrhis peccatum Adae ejusque effe^lus praecipui clare definiuntur.

^ Cf. S. Thom., 2* 2«, q. 163-165; Suarez, de Opere sex dier., 1. IV; Bellarminus, Controvers.. de Amissione Gratiae, lib. III; JPetavius, de Sex dierum opjf., 1. II, c. 9-10: de Rubeis, de Peccato originali; Palmieri, th. 65; Mazzella, n. 901 sq. ; Hurter, n. 392 sq.; Pesch, n. 228 sq.; Bainvei, p. 172-193; L. Labauche, p. 54-63; Abbe de Broglie, t. II, Conf. 3« et 4«.

Probatiir prins 1° Sanpt, (A) Ex Genesi^. Ad thesim demonstrandam, duo sunt probanda : protoparentes verum prasceptum accepisse, illudque transgressos fuisse. Atqui utrumque constat : (a) Nam Deus prohibuerat ne, sub pcen^ mortis, protoparentes comederent de ligno scientise boni et mali : " In quooumque enim die comederis ex eo, morte morieris " ^.

(b) Aliunde protoparentes praeceptum violarunt libere comedendo de illo fru6lu 3, instigante diabolo sub forma serpentis : qui primum seduxit Evam, et, mediante Eva, ejus virum4.

(B) Ex aliis libi^is. Lapsus protoparentum breviter memoratur in aliis Scripturae libris : (a) in Sapieniids^ ubi adscribitur non serpenti, sed diabolo : " Invidia autem-diaboli mors introivit in orbem terrarum " ; (b) apud Ecclesiasticum 6, ubi mulieri initium peccati tribuitur : " A muliere initium fa6lum est peccati, et per illam omnes morimur " ; (c) apud Tobiam^uhi declaratur initium perditionis nostrae fuisse superbiam : " In ipsa (superbia) enim initium sumpsit omnis perditio 7 ; (d) apud ^. Paulum, qui docet per unum hominem peccatum ingressum esse in mundum et nos omnes in Adamo mori ^; Adamum quidem non esse sedu6lum, sed mulierem sedu6lam esse 9, ut infra exponetur. Certum est igitur protoparentes pecc^sse. Nec necesse est Patrum tes-

^ Cfr. Lagrange, Vinnocence et It p^ch^, in Rev. biblique, juil. 1897,

^ Gen.f II, 17. Multi de morte tum corporis tum animae prsefata verba intelligunt, alii de soli morte corporis, ita tamen ut sensus sit : morti obnoxius eris. Cf. Petav., op. cit., 1. II, c. 10. Vel dici potest Deum comminatum esse mortem pro eo tempore quo Adam peccaret, sed postea sententias exsecutionem ex misericordia distulisse.

^ Sap.f II, 24. — Pariter, Apoc, XX, 2, dicitur serpentem antiquum esse diabolum ; cfr. XII, 3-9.

7 Tob., IV, 14. Quod confirmatur Eccii, X, 15 (sec. Vulgatam) ; " Quoniam initium omnis peccati est superbia ". — Adami lapsus in libris apocryphis describitur, prsesertim Henoch (IX, 6-8; X, 8; LXIX, 11), ubi asseritur primos homines, immortales a Deo creatos, nonnisi per peccatum mortales fac^los esse, eos vero ad peccandum per angelos indudlos esse. (F. Martin, Le Civrt (THinoch, 1906, p. XXXI.) Cfr. IV Esd., VII, 46-48.

timonia adducere, cum de eorum unanimi do6lrin^ h^c in re nullum sit dubium ^.

2° Ratione non potest quidem demonstrari existentia peccati Adae, sed solum investigari quomodo horno peccare potuerity cum esset immunis ab immoderata concupiscentia. Jamvero hsec immunitas tollebat quidem unam e causis peccati, non autem omnes. Etenim voluntas hominis, utpote creata, est defe6libilis : siquidem peccare nihil aliud est nisi declinare a regula morum, ideoque ille solus est natura impeccabilis, cujus regula est propria voluntas; quod est proprium Dei; ergo homo, etiam a concupiscentia immunis, peccabilis erat ^. Atqui non est mirum quod voluntas defectibiHs ahquando deficiat et peccet. Confirmatur exemplo angelorum, qui, etsi nullam concupiscentiam habebant, peccare potuerunt, et de fa6lo peccarunt. — Ratio autem cur Deus creaverit homines et angelos liberos et peccabiles, erat ut sic mereri et demereri possent : mehus est enim finem suum attingere Hbere quam veluti coa6le.

  1. Probatur posterius : transgressio Adami fuit grave peccatum. Constat ex gravitate prcecepti : praeceptum enim protoparentibus impositum omnino grave erat ut patet : (a) Qx. fine prcEcepti : Deus enim volebat, per illam prohibitionem, exigere tributum subje6lionis et obedientise ; atqui homo tenetur sub gravi hoc tributum Deo solvere; (b) ex comminatione gravis poencs : eo enim gravius apparet praeceptum quo majori pcena sancitur; atqui pcena comminata erat gravissima, scilicet pcena mortis pro corpore et anima; (c) ex effe5libus peccati tum quoad protoparentes ipsos, tum 0^0^.6. posteros^ ut infra declarabimus.

  2. 2° De effectibus hujus peccati. Per peccatum, protoparentes aniiserunt dona supernaiuralia seu gratiam, et dona prceternaturalia. De fide est quoad gratiam et immortalitatem e Trident. supra allegato, n. 895; certum est quoad alia dona praeternaturalia.

(A) Quoad gratiam. Ex di6lis, protoparentes graviter peccaverunt; atqui status justitiae seu gratiae est incompos-

sibilis cum statu peccati, juxta illud ^ : " Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis ad tenebras " ? — Revera intimae familiaritati, quae ante peccatum inter Deum et hominem erat, succedit status inimicitiae quem manifestant poenae juste protoparentibus infli6lae.

(B) Quoad donaprceternaturalia^ protoparentes amiserunt: (a) immunitatem a concupiscentid ; nam dicitur : " Aperti sunt oculi eorum, cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus " 2j atqui talis agendi ratio protoparentum ostendit illos sensisse primos concupiscentiae motus ; (b) immortalitatem, juxta illud : " Pulvis es et in pulverem reverteris " 3 ; {c) felicitatem terrenam ; nam eje6li sunt e paradiso voluptatis, et laboribus infirmitatibusque obnoxii fa6li sunt : " In sudore vultus tui vesceris pane... in dolore paries filios " 4, etc.

Quod quidem rationi consentaneum est : nam dona praeternaturalia annexa erant statui justitiae, et perseverare debebant quamdiu voluntas hominis perfe6le Deo subdebatur; atqui, per peccatum voluntas hominis a divin^ subje6lione recessit; ergo merito illa dona ablata sunt^

  1. 3° De natur^ hujus peccati. (A) Praenotamus narrationem mosaicam de peccato protoparentum non fuisse ab omnibus eodem modo intelle6lam.

(a) Quidam, cum Fhilone, allegorice eam interpretati sunt : serpens nihil aliud significat nisi sensibilem deledlationem, mulier concupiscentiam carnis, homo superbiam, ita ut sensus narrationis sit hominem, variis passionibus irretitum et tentatum, peccasse et praesentes miserias incurrisse. Similes allegoricas explicationes proposuerunt Clemens Alex. et Origenes. Quas ampliaverunt Protestantes iiberales^. — Cui systemati affinis est expositio eorum qui, cum F. Lenormant et A. Loisy ^, putant hanc narrationem quasi ex iniegro depromptam esse ex Chaldaeorum mythologiis, expurgato tamen quovis polytheismi errore.

» // Cor., VI, 14. — » Gen., ITI, 7. — 3 Gen., III, 19. —* Gen., III, i6-2a s S, Thom., I* 2«, q. 85, a. 5. — Nec tamen putandum est omnem cognitionem, in Adami intelledtu infusam, fuisse omnino amissam; non potuisset enim officio suo fungi, nisi hanc scientiam servasset; sed, post peccatum, jam nonnisi cum difficultate scientiam novam comparare potuit, sicut homo hodie.

^ Ita, V. g., Schhiermacher, cujus theoriam refert J. Bovon*, Dogmatiqm chritienne, t. I, 350-361; A. Sabatier, Esquisse (Tune Philos. de la Religion, p. 142.

f Les Mythes Bahyloniens et les premiers chapitrts de la Gen^se, Paris, looi.

(b) Alii vero omnia litteraliter intelligunt, non solum praeceptum comedendi ex fru6lu arboris scientiae boni et mali, sed etiam locutionem serpentis et pcenam ipsi infli(5tam super pecSlus gradiendi ', etc.

(c) Inter hsec duo extrema incedit Commissio biblica (supra, n. 730) quae declarat, ex una parte, sensum litteralem historicum admittendum esse speciatim ubi agitur de originali protoparentum felicitate in statu justitiae, integritatis et immortalitatis, — de praecepto a Deo homini dato ad ejus obedientiam probandam, — de divini praecepti, diabolo sub serpentis specie suasore, transgressione, — de protoparentum deje6lione ab illo primaevo innocentiae statu; et, ex altera, in interpretandis hujusmodi fa6lis, permittit, ubi Patres et Do6lores diverso modo ea intellexerunt, eam sequi sententiam quam quisque prudenter probaverit; immo declarat non omnia et singula, verba videlicet et phrases, semper et necessario accipienda esse sensu proprio, sed ab eo discedere licere ciim locutiones ipsae manifesto apparent improprie seu metaphorice vel anthropomorphice usurpatae.

Rejiciendae sunt igitur expositiones mere allegoricce, aut inytkologiccBy saltem quatenus affirmant praecipuam partem mosaicae narrationis ex mythis depromptam esse^; necnon mere litterales^ quae narrationem incredulorum irrisioni exponerent^. Quaenam autem verba aut phrases metaphorice inteUigi possint, libere inter scriptores catholicos expenditur, dummodo sensus historicus et Htteralis retineatur quoad fa6la superius recensita, nempe praeceptum a Deo homini datum ad ejus obedientiam probandam, ejusdem transgressionem, diabolo sub specie serpentis suasore, et protoparentum deje6lionem a primaevo innocentiae statu.

  1. (B) Quibus praenotatis, nobis probabilior videtur sententia ^. Thomce^ de natura peccati Adae, secundum

^ Cf. Maas, Christ in /y/^,t.I,p. 186 sq. ;necnon antiquiCommentatoresGenesis.

' Admitti autem potest au<5torem sacrum documentis vel oralibus traditionibus etiam profanis inoderate usum esse, ea sapienter expurgando, ut constat ex alic dec. Commissionis bibl.y 27 jun. 1906.

3 V. g., litteraliter interpretando quse referuntur de Deo ambulante in paradiso ad auram post meridiem, de serpente ipso loquente (dum Commis. bibl. merito loquitur de diabolo sub serpentis specie suasore), aut pedibus gradiente ante lapsum posteaque terram comedente, etc.

• Sum. iheol.y 2 2*, q. 163, a. 1-2. , quam primus homo peccavit per superbiam^ inordinate appetendo divinam similitudinem,//'/W?/^///^rquantum ad scientiam boni et mali, volens nempe sibi determinare, per virtutem propriae naturae, quid esset bonum et quid malum ad agendum; secundario autem quantum ad propriam potestatem operandi, ut scilicet virtute propriae naturae operaretur ad beatitudinem consequendam. Inobedientia igitur non fuit primum Adae peccatum, cum non sit propter se appetibilis, sed ex superbia ips^ causata fuit ^.

Insuper, secundum multos theologos, Adamus commisit peccatum inordinati amoris erga uxorem, dum, illa suggerente, fru(5lum comedit; Eva autem peccatum gulce : "Vidit igitur muHer quod bonum esset lignum ad vescendum " ^ ; et peccatum scandali^ dum fru6lum praebuit viro; immo,juxta probabilem sententiam,peccatum infidelitatisy credendo verbis diaboli contra Deum loquentis; dicitur enim a S. Paulo^ : " Vir non est seducSlus; niulier autem sedu^a in praevaricatione fuit ".

  1. Scholion. Protoparentes sui peccati veniam obtinuisse Scriptara constat : " Haec (Sapientia) illum qui primum formatus est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, et eduxit illum a delifio suo^^ ^. Communis sententia est eos salutem consecutos esse; ait enim S, Augustinus^ Ecclesiam fere totam consentire Christum, cum ad inferos descendit, inde Adamum Hberasse, etiamsi, inquit, canonicarum Scripturarum expressa non proferatur audtoritas. Revera, quando Tatianus, circa finem saecuH IP, docuit Adamum inter reprobos adnumerandum esse, a Patribus severe reprehensus est. In Ecclesia graeca, festum Adami et Evae celebratur die dominica quae praecedit Nativitatem Domini ^

  2. De peccato originali in Adae posteris.

  3. Status quoestionis, Dogma catholicum est Adamum peccando non solum sibi, sed etiam nobis, amisisse

  • Juxta S. Thomam igitur, comestio fru(5lus prohibiti fuit quid omnino secundarium, et ita evanescit difficultas quam desumunt Rationalistae e defe<5lu proportionis inter praeceptum et poenam. Immo, juxta eumdem, i^ 2ae, q. 81, a. 2, et de MalOj q. 4, a. 8, peccatum Adse infecit totum genus suum in quantum fuit pHmum grave peccatum; ita ut, si ipse non peccisset, peccasset vero quilibet e posteris ejus, iste induxisset in posteros suos originale peccatum. Quod et docet Card. Billot, De peccato originali^ 19 lO, p. 13-14.

san6litatem, in qua constitutus fuerat, nobisque transmittere reatum culpae, quo peccatores ab initio constituimur. lllud peccatum, quod posteri Adae contrahunt in sua origine, vocatur proprie peccatum originale : ejus natura postea explicabitur.

Nunc autem ejus existentia demonstranda est contra PelagianoSy Unitarios et Liberales^ qui contendunt Adami peccatum ipsi soli, non autem ejus posteris nocuisse, nisi forte malum exemplum praebendo; textus autem Scripturae intelligunt vel de hujus vitae miseriis, vel de peccato a6luali, quod committimus in imitationem peccati Adae ^ ; quidam tamen Liberales hodie fatentur transmissionem originalis peccati satis clare a S. Paulo affirmari. Rationalistce pariter peccatum originale rejiciunt, utpote rationi contrarium; quorum difficultates infra exponentur et solventur.

  1. Thesis : Omnes homines, ex Adamo naturaliter geniti, excepta B. Virgine, in conceptione sua, peccatum aliquod contrahunt, quod merito vocatur originale peccatum^. De fide est ex Tridentino^ : '* Si quis Adae praevaricationem sibi soh', et non ejus propagini, asserit nocuisse, et acceptam a Deo san6litatem, et justitiam, quam perdidit, sibi soH, et non nobis etiam eum perdidisse : aut inquinatum illum per inobedientiae peccatum, mortem et pcenas corporis tantuni in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod mors est animae, A. S., ciim contradicat Apostolo dicenti : Ter umim komitiem peccatum intravit in mundum, etc. ". Dicitur '' naturaliter geniti '\ U2imy -cum peccatum originale in eos tantum qui vere sunt fiHi
  • Unitariorum dodtrinam exponit J. F. Clarke, Manual of Unitarian belief^ Boston, 1888, p. 37. Idem fere tenent plerique Protestantes in Gallia, ut videre est ap. F. Lichtenberger, Encycl. des ScReligieuses^ voce P^chd., vol. X, ,p. 358 sq. — Hodie Liberales sytnbolice interpretantur mosaicam narrationem lapsfts, et dicunt ea nihil aliud significari nisi interiorem pugnam quse in quoilibet homine existit. Ita, v. g., A. Sabatier*, Esquisse cfune philos. de la

^^ Religion.

Adae transmittatur, ex dicendis, si quis homo a Deo dire^le crearetur, aut extra leges naturales conciperetur, non esset obnoxius originali culpae ; exceptio autem pro B. Virgine probatur in Tr. de Verbo Incarnato.

  1. Scriptura. 1° In Vet. Testamento^ transmissio peccati Adae in ejus posteros nonnisi implicite et obscure traditur; attamen, accedente N. Testamenti et Patrum au6loritate, quaedam vestigia hujus do6lrinae inveniuntur.

(a) Ex Genesi constat non solum Adamum, sed etiam ejus posteros privatos esse intim^ familiaritate cum Deo quo protoparentes fruebantur, necnon donis immortalitatis et immunitatis a concupiscentia; exinde postea deducetur Adae peccatum non ipsi soli, sed et posteris nocuisse.

(b) In libro Job textum habemus quo Patres usi sunt adversus Pelagianos. Sic legitur in Vulgatct ^ : " Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es?"; in hebraico textu : '* Quis dabit mundum de immundo? Ne unus quidem "; Septuaginta habent : " Quis enim mundus a sorde? Nullus, etsi una dies sit vita ejus super- terram ". Jamvero tiim Vulgata tum versio Septuag. satis probabiliter intelliguntur de peccato originali; sed textus hebraicus, etsi de macula originaU audiri valeat^ potest etiam significare nos omnes peccatores esse, quia ex parentibus peccatoribus concepti sumus, ac proinde nonnisi probabile argumentum praebet.

(c) Patres pariter arguunt ex Ps. Miserere* : ** Ecce enim in iniquitatibus (hebr. pravitate) conceptus sum, et in peccatis {hebr. peccato) concepit me mater mea ". Hic enim David non loquitur de peccato parentum, ciim ex legitimo matrimonio conceptus fuerit; nec de peccato proprio a6luah, quod instanti conceptionis cummittere nequibat; ergo de peccato originali. Attamen praefata verba possunt intelligi de concupiscentia, quse aliquando peccatum appellatur, eo magis quia hic David veniam suam implorat dicendo se conceptum fuisse in infirmitate, in pravitate, seu cum inclinatione ad malum; quse omnia de concupiscentia intelligi valent. Sed illa concupiscentia non potest redte vocari peccatufn, nisi quia procedit a peccato protoparentum, et sic indiredle saltem argumentum ex hoc textu desumitur.

(d) In libris sapientialibus^ lex solidaritatis aliqualis quae modo generali antea enuntiata fuerat his verbis : "Ego sum Dominus ... visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam gene-

• Ps. L, 7. Cfr. Palmieri, th. 67, Brevis animadversio rationem eorum qui oderunt me " ', speciatim applicatur protoparentum culpse quatenus in omnes homines transmittitur : *' A muliere initium fadtum est peccati ^X per illam omnes morimur"'. — Quam do(5lrinam clarius etiam asserunt libri apocryphi, qui, etsi non inspirati, rabbinorum tempore adventiis Christi mentem exponunt. Ita in quarto libro Esdrce legitur 3 : ** O tu quid fecisti, Adam ? Si enim tu peccasti, non est fadlus solius tuus casus, sed et noster qui ex te advenimus ". Tempore igitur quo Christus apparuit in terris, rabbini satis communiter admittebant homines laborare quadam spirituali infirmitate et propensione in malum (quandoque peccatum di6la), quam tanquam hereditatem ab Adamo trahebant ^

Ita mentes parabantur pleniori hujus dogmatis revelationi.

  1. 2° In Novo TestamentOy originalis peccati transmissio nonnisi implicite traditur in Evangeliis^ diserte autem a S, Paulo.

(A) In EvangeliiSy Christus, regnum Dei annuntians, supponit omnes homines in quodam statu peccati versari, omnesque ad paenitentiam vocat; postea necessitatem baptismi seu spiritualis ablutionis et regenerationis praedicat, et quidem pro parvulis et adultis, absque ullo discrimine, sive ad regnum ingrediendum sive ad salutem : " Nisi quis renatus fuerit ex aqu^ et Spiritu San6lo, non potest introire in regnum Dei " 5 ; " Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit " 6. Atqui ex universali necessitate hujus baptismi merito postea inferetur quemdam esse in omnibus statum peccaminosum quem exuere necesse sit.

(B) S. Paulus vero rem lucidius exponit. (a) Hanc veritatem innuit, cum Ephesios alloquens qui conversi fuerant, scribit : " Et eramus naturd filii irae, sicut et ceteri " 7; hcic enim voce naturd significare videtur nos omnes jam a nativitate esse Deo odibiles, ideoque in statu quodam peccaminoso, licet in contextu potius agatur de peccatorum a6lualium frequentia. — Clarius mentem aperit, dum de resur-

' Exod., XX, 5. — » EccH., XXV, 33; cfr. Sap., II, 23-24. 3 IV Esdr., VII, 48; cfr. Tixeront, t. I, p. 39-40-

^ Cf. J. B. Frey, Vitat originel et la chAte de riiomme^ d^apres les conceptiom juives au temps dej. C, in Rev. des sc. ph. et theol.^ 191 1, p. 507-545. ^Joan., III, S. — « Marc, XVI, 16. — 7 Ephes., II, 3.

re6lione Christi loquens, ait : " Per hominem mors, et per hominem resurre6lio mortuorum ; et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur " ^.

905- (b) Diserte autem originalis peccati transmissionem asserit et probat in ep, ad Rom.^ Ibi exph'cite agens de justificatione (seu gratiae infusione), parallelismum instituit Christum inter et Adamum, ostenditque omnes homines mori quia omnes peccavcfunt^ et quidem per Adamum^ — sicut omnes vivificantur per Christum : " Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit; in quo 3 omnes peccaverunt. . , regnavit morsab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adse, qui cst forma futuri... Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constitutisunt multi"4. — Unde sic : e*x his verbis constat per Adamum peccatum aHquod intravisse in hunc mundum, id est in omnes homines, ut ex contextu apparet, et per Adamum omnes homines peccatores constitutos fuisse. Atqui peccatum de quo agitur est peccatum originale; nam : i) est verum peccatum,

  • Cfr. Patrizi, De peccati oi'igin. propagatione a Paulo descriptd, inter Contmentationes tres^ Romae, 1851; Corluy, Spicilegium, t. I, p. 228 sq. ;F. Prat, S. J., La Thiologie cie S. Paul, Paris, 1908, I, p. 292-307; Tobac, Le problenu de la justification dans S. PaUly Louvain, 1909, p. 80 sq. ,

3 Utrum in quo (grsece E(p'(J5) significet in Adanto, an eo quod^ quia^ disputatur inter Commentatores. Prior sententia, asserens in quo significare in Adamo, pro se habet Patres latinos, quorum tamen audloritas in qusestione philologiae graecae non est tanti valoris ac Graecorum, plerosque do(5lores catholicos anliquos et nonnullos recentes. Posterior habet pio se syntaxim et usum loquendi Grsecorum, Patres grsecos quinque lingUaesuae peritissimos, plerasque versiones, dodlores catholicos recentes non paucos eruditione praestantes. — Quaicumque autem interpretatio admittitur, nil refert ad probationem thesis nostrse; nam etiamsi in quo idem sonet ac quia, quatenus^ totus postulat contextus ut mors et peccatum/^r Adamum in nos transierint, tum quia dicitur : " per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit ", tum quia infra additur : " unius delidlo muhi mortui suut,... sicut per unius deli(5lum in omnes homines in condemnationem ". Merito igitur ait F. Prat, 1. c, p. 297 : *' Hatons-nous d'ajouter, pour rassurer les theologiens, qu'en iraduisant " parce que tous ont peche ", comme Texigent le lexique, la grammaire et le contexte, non seulement toutes les parties de la phrase se suivent et s'enchainent mieux, mais l'argument gagne en clarte et en force probante ".

^ Kom.., V, 12-19. — Totus contextus legendus est, ut argumentum intclligatur.

et non solum poena peccati, seu mors, ut volunt Pelagiani et Unitarii; nam Apostolus sedulo distinguit inter peccatum ipsum quod vocat " 'h aiJiapTia, " ^ et mortem quae est pcena peccati, et asserit utrumque incurri; — insuper addit per Adamum homines peccatores constitutos fuisse; quod non potest intelligi nisi de peccato vere animae inhaerente. — Nec est sola concupiscentia : etsi enim Apostolus saepe loquitur de concupiscentia quam aliquando peccatum vocat, quatenus nos ad peccatum inclinat, hlc non agit de sola concupiscentia; nam peccatum illud opponitur justitice seu gratiae (18-19), ideoque in justis remanere nequit, dum in eis concupiscentia manet; praeterea peccatum illud est " in omnes homines in condemnationem " ; quod certe de sola concupiscentia dici nequit, sed solum de e^ quae reatum culpae includit Ergo peccatum, de quo agitur, est vere peccatum,

  1. Illud peccatum non est peccatum adluaUy in imitationem peccati Adae commissum, sed peccatum speciale, quod per Adam in hunc mundum intravit, mortem secum trahens (12), etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae^ (14), quod fuit unius hominis et per quod .2Mi^n peccatores constituti sunt multi^ (19)) ^t omnibus fuit causa condemnationis (18); atqui haec omnia solt peccato originali competunt, quod, a solo Adamo commissum, in omnes ejus posteros tanquam hereditarium transit, vi nempe solidaritatis^ qua omnes homines cum Adamo conne6luntur, humani generis capite (qui tst forma futuri) sicut omnes conne6luntur cum Christo.

Ergo peccatum de quo agit S. Paulus non est peccatum a6luale; nec ah'unde mera poenalitas aut sola concupiscen-

  • Quse vox, hebraice kattah, designat perversam voluntatem, adlualem aut habitualem, qua a Deo avertimur ejusque inimici efficimur. Cfr. Prat, p. 292. ^ De sensu vers. 13 et 14 disputatur inter commentatores; probabilior videtur haec interpretatio : peccatum non imputatur in poenam temporalem, ideoque in mortem quando non existit lex positiva eam indicens; atqui ab Adamo ad Moysen omnes, ctiam qui legem poenalem positivam transgressi non erant, in imitationem Adse moriebantur; ergo mortem subierunt in pcenam peccati ab Adamo commissi, quod in eos hereditate transiit. Immo, licet infantes direcfle forsan ibi non significentur, implicite tamen in generali illd lege comprehenduntur. Cf. Corluy, 1. cit., p. 243-244.

3 Grseca vox ol -oXXoi (cum articulo) quae hic redditur multi, significat omnes (n. 526).

tia, sed peccatum stii generis, quod in suo ambitu complectitur reatum culpcBy concupiscentiam seu inclinationem ad peccandum, et utriusque transmissionem in omnes homines ob solius Adae culpam.

Hlc notandum est vim hujus argumenti eo majorem esse quod Paulus non dire6le de originali peccato agit, sed de Redemptione; supponit itaque do6lrinam quam exponit jam esse notam et ab omnibus admissam.

  1. Traditione. Duo stadia in hujus dogmatis praedicatione distinguenda sunt : ante Qtpost haeresim pelagianam. (a) Ante haeresim pelagianam, per quatuor priora saecula, fides in peccati originalis transmissionem vigebat quidem, sed nec frequenter nec diserte proponebatur, quia pastorum et fidelium mens in aliis quaestionibus, praesertim christologicis, tota fere occupabatur. (b) Orta vero pelagiana haeresi, dogma catholicum magis explicite propositum et propugnatum fuit, praesertim a S. Augustino, moxque ab Ecclesia definitum.

1° Per quatuor priora saecula, originalis peccati existentia dupliciter asserta fuit : —

  1. (A) EcclesicB praxi^ quae baptismi sacramentum non solum adultis sed etiam infantibus ministrare non desiit, et quidem in remissionem peccatoruju; quod supponit fidem in peccatum originale, cum infantes a6luahs peccati incapaces sint. Baptismum vero fuisse collatum in remissionem peccatorum, constat : (a) ex ipso ritu immersionis^ quo christianus veluti sepeHebatur in aqu^ ut, peccato mortuus, in novitate vitae ambulare posset, secundum do6lrinam S. Pauli ^; quod jam commemorat Hermas ^, cum de baptizatis scribit : " mortui descenderunt, vivi autem ascenderunt " ; necnon ex variis exorcismis qui olim in recipiendis catechumenis (nunc in ipso baptismo) adhibebantur ad fugandum diabolum; (b) ex testimonio Patrum qui, communiter jam a tertio saiculo affirmant baptismum parvulis conferri in remissionem peccati originahs ; ita, apud Latinos, vS. Cyprianus 3 cum 66 Africanis episcopis, scribit :
  • Rom., VI, 4. — ' SimiL, IX, 16, p. 611 ed. Funk^; Journel, 92. 3 Ei>ist., LIX, 5, P. L.y III, 1019.

" Infans recens natus nihil peccavit nisi quod, secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prim^ nativitate contraxit, qui ad remissionem peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi reniittuntur non propria, sed aliena peccata'\ — Pariter explicat Origenes parvulos ideo baptizari quia et ipsi peccati sorde maculantur ' : " Quid causae sit, cum baptisma Ecclesice pro remissione peccatorum detur, secundum Ecclesiae observantiam etiam parvulis baptismum dari; cum utique, si nihil essetin parvulis quod ad remissionem deberet et indulgentiam pertinere, gratia baptismi superflua videretur ". Merito itaque S. Augustinus hoc argumentum urgebat contra Pelagianos 2 : " Porro quia parvulos baptizandos esse concedunt..., concedant oportet eos egere illis beneficiis mediatoris, ut abluti per sacramentum... ut salvi, ut liberati, ut redempti, ut illuminati fiant. Unde? nisi a morte, vitiis, reatu, subje6lione, tenebris peccatorum? Quse quoniam nulla in e^ setate per suam vitam propriam commiserunt, restat originale peccatum... Quid de ipsa forma sacramenti loquar?... Quid in illo agit exorcismus meus, si in famili^ diaboli non tenetur?... Quomodo ergo di6lurus erat eum renuntiare diabolo, cujus in eo nihil esset? Quomodo converti ad Dominum, a quo non esset aversus? "

  1. (B) Patrum testimonio, oditer quidem dogma catholicum exponentium, quia res nondum controvertebatur, sed indubitanter tamen, ita ut mens Ecclesiae satis clare constet. (a) Secundo scec^ S. Justinus scribit Christum baptizatum fuisse, non quia baptismo indigebat, sed generis humani causd, " quod per Adam in mortem et fraudem seduSlionemque serpentis inciderat, unoquoque su^ culp^ improbe agente "3. Quae quidem verba reatum culpae, nedum exclu-
  • In Levit.y homil. VIII, 3, P. G.y XII, 496, Journel, 496; cfr. In Ep. ad Rom., V, 9, P. G., XIV, 1043; ^*^ ^w^-» hom. 14, P. G., XIII, 1834 sq.

3 Dial. cum Tryphone, n. 88, P. G., VI, 686; cf. Journel, 140. — Pariter transmissio originalis peccati infertur ex his verbis Theophiii Antioch. {Ad Autol.y II, 25) : *' Sic primo homini mandati praetergressio id attulit ut e paradiso ejiceretur ; non quod mali quidquam inesset ligno scientiae, sed ex peccato tanqUam ex fonte in hominem fluxerunt laLores, molestise ac denique morsipsa". {P. G.y VI, 1092, Journel, 183.)

dant, potius supponunt, cum baptismus de quo agitur non tollat paenalitateSjSed peccatum. Lucidius autem 5. IrencBus^ parallelismum S. Pauli exponens, declarat nos in Adamo pecc^sse ^ : " Deum quidem in primo Adam ojfendimus non facientes ejus praeceptum; in secundo autem Adam reconciliati sumus, obedientes usque ad mortem fa6li. Neque enim alteri cuidam eramus debitores sed illi cujus praeceptum transgressi fueramus a principio ". Verba offendimus €i prcBceptum transgressi fueramus reatum culpae signficant.

(b) Tertio scec^ apud Graecos, Origenes, praeter verba superius relata, n. 907, pluries alibi affirmat transmissionem originalis peccati : " Corruit unusquisque in orbe per peccatum....'^ In Adam omnes moriuntur, et ita corruit orbis et indiget ere6lione, ut in Christo omnes vivificentur " 2. Et alibis : " Quaecumque anima in carne nascitur, iniquitatis et peccati sorde polluitur ". — Qui sane, ut philosophus, erravit praeexistentiam animarum docendo et in quibusdam locis ita explicando originale peccatum; sed, quando ut testis fidei Scripturae textus interpretatur, orthodoxe loquitur.

Apud Latinos, Tertullianus clare asserit totum genus humanum per peccatum primi hominis infe6lum fuisse4 : " Satanam... dicimus malitiae angelum, totius erroris artificem...,per quem homo a primordio circumventus... exinde totum genus de semine suo infe^lumy sucb etiam damnationis traducem fecit'\ Putat quidem pueros non esse generatim baptizandos, quia innocentes sunts, id est a peccato adluali immunes : id vero quia existimabat baptismo remitti praecipue peccata personalia. Sed hic error ab ejus discipulo, »S. Oypriano.coYVQ^MS est : hic enim,cum 66 episcopis, diserte asserit parvulos esse baptizandos non propter propria, sed propter aliena peccata^ supra, n. 907. In Ecclesi^ igitur africana communiter admittebatur transmissio culpae originalis.

3/« Levit.y VIII, 3, P. G.^ XIII, 1334, Journel, 496; cfr. In Lucam, homil. XIV.

^De testim. anima, c. 3, P. Z., I, 613, Journel, 286. Cfr. De animi 40-41, P. L.,t. II, 719, Journel, 350.

^ De BapttsfnOy 18, /l Z. I, 1220; cf. Kirch, Enchiridion fontium historia. ecclesiastica antiqua^ 173.

  1. (c) Quarto scec^ inter Syros, .S*. Aphraates clare docet nos ante baptismum gratid privari et quidem per Adami trangressionem' : ** Ab omnibus enim de corpore natis Spiritus abest, donec ad aquse regenerationem accedant; tunc accipiunt Spiritum Sanctum... Ex omnibus qui progeniti sunt corpusque induerunt, unus duntaxat innocens est, nempe Dominus noster Jesus Christus... Neque ex hominibus uUus alius est qui in stadium descendat quin vulneretur aut feriatur; peccatum enim a tempore quo Adam prseceptum transgressus est regnavit ". — Quodnon minus explicite tradit S. Ephrcem : '* Adam, suadente serpente, justitiaedebitorem se constituit, et deli<5li poena in omnes generationes transmissa est^.. Transgressio mandati in horto chirographum Adamo scripserat quo rewft declarabatur et morti subje6tum omne genus humanum; justitia Jesu ipsum sustulitin Golgotha"^... — Inter Grsecos, S. Athanasius eamdem do6lrinam deducit tum ex Fs. Miserere tum ex S. Paulo : " Omnes qui ex Adamo oriuntur, in iniquitatibus concipiuntur, proavi sui damnatione coUapsi^.. Nam quemadmodum peccante Adamo peccatum irt omnes homines pertransiit, ita, post quam Dominus fa(5tus homo serpentem devicit, vis illa permanabii in omnes homines "^. S. Basilius, de eleemosyna agens, obiter depeccato originaH dicit : '• Quemadmodum enim Adam improbo esu peccatum transmisit, sic nos insidiantem escam abolemus si fratris necessitatem famemque curamus "^ Clarius autem Didymus asserit omnes ex Adamo per hsereditatem contrahere peccatum "> : '' Rursus si (Christus) ex copula accepisset corpus, non habens discrimen, existimaretur et ipse obnoxius esse huic peccato, quod et omnes ex Adamo per successionem contrahunt ". Falso igitur asseritur Patres Grsecos peccatum originale ignorasse.

Inter Latinos, S. Ambrosius expHcite asserit peccati Adse in omnes transmissionem' : '* Omnes in primo homine peccavimus, et per naturce successionem culp^e quoque ab uno in omnes transfusa successio est... Adam ergo in singuhs nobis est. In illo enim conditio humana deUquit,quia per unum in omnes pertransivit peccatum ". Et ahbi^» : " Lapsus sum in Adam, de paradiso ejedtus in Adam, mortuus in Adam; quomodo revocet, nisi me in Adam invenerit, ut in illo culpce obnoxium, morti debitum, ita in Christo justificatum ".

  • Apol. prophetcB David, P. L., XIV, 915; Journel, 1291. — Quod et docet Ambrosiaster, In Rom., V, 12, P. L., XVII, 92; Journel, 1341.

564 CAPUT IIJL

Merito itaque S. Augustinus Pelagianis opponebat Patmm auctoritatem : " Non ego finxi originale peccatum, quod catholica fides credit antiquitus, sed tu, qui hoc negas, sine dubio novus es hsereticus...^ Propter quam catholicam veritatem san6li ac beati in divinorum eloquiorum pertra6latione clarissimi sacerdotes, Irenieus^ Cyprianus, Reticius, Olympius^ Hiiarius, Ambrosius^ Gregorius, Innoceniius^ Joannes {Chrysost.\ Basilius^ quibus addo presbyterum, nolis velis, Hieronymum, ut omiitam eos qui nondum dormierunt, adversus vos proferunt de omnium hominum peccato originali obnoxia successione sententiam "".

  1. Fatemur tamen quosdam Patres, praesertim Grcecos^ aliquando usurpare didta quje in malam partem verti possunt, v. g., quando asserunt cum S. Chrysostomo homines, ante adeptum rationis usum, nulla peccata commisisse. Forsan haec verba intelligi possunt, prout ea inteUigebat S. Augustinus^ de peccatis propriis et acSlualibus : " Intelhge propria, et nulla contentio est. At, inquies, cur non ipse addidit propria? Cur, putamus, nisi quia disputans in Catholica Ecclesia, non se ahter inteUigi arbitrabatur? taH qusestione nuUius pulsabatur, vobis nondum Htigantibus securius loquebatur "3. AHi tamen censent haec verba, aUaque, quibus asseritur lios ex Adamo traxisse mortem et condemnationem (quin de reatu culpae agatur) non posse tam benigne inteUigi; et ex his inferunt Patres quosdam, praesertim S. Chrysostomum, putasse lapsum humani generis consistere in transmissione concupiscentise et aUarum poenaHtatum, non autem in reatu culpae. Si res ita se habet, fatendum est eos errasse non tam circa existeniiam quam circa naturam hujus lapsus :quodmirum nonest, cum ita locuti fuerint antequam res expH*cite discussa et definita fuerit, prsesertim si attenditur eos vitare voluisse errores Origenistarum qui asserebant animas in praevia viti peccavisse ^ et vere dici etiam istud haereditarium peccatum non esse peccatum sicut cetera peccata. Sed cathoHca traditio, ab aliis Patribus sive Latinis sive Grsecis, per quatuor priora saecula, fideHter custodita, expHcitius et lucidius in controversia pelagiana proponenda et definienda erat.

3 Cont.Jul.y 1. I, c. 6, n. 22, P. L., XLIV, 656, Journel, 1228, 1229. — Postea S. Docrior allegat haec S. Chrysostomi verba, quae supponunt nos contrahere peccatum originale : '* Venit semel Christus, invenit nostrum chirographum paternum, quod scripsit Adam; ille initium induxit debiti, nos ftenus auximus posterioribus peccatis ". Alibi scribit : ** Moftem ct condemnationem unum quidem peccatum afferre potuit; gratia autem non illud moAo peccatnni sustulit, sed et quae post illud supervenere " {Homil. lo^ in ep. ad Rom.y P.G.y LX, 475). Attamen hsec testimonia perspicuitale carenL

  1. 2° De pelagiana controversi^ tria exponemiis : (a) errores Pelagii; (b) do6lrinain S, Augustini; (c) Pelagianismi authenticam damnationem.

{h) Felagii grrores^. Pelagius, monachus Britannus, viribus naturas nimis confidens, ineunte sseculo quinto Romam venit, ibique opera legit Theodori Mopsuesteni, qui et ipsein naturalismumpropendebat, eta sacerdote syro, nempe Rufino, didicit a quibusdam in Orien.te negari originalis peccati existentiam. Cum Ccekstio^ jurisperito incredibili loquacitate praedito, et Juliano, Eclanensi episcopo, ingenio acutissimo atque ad htigandum acri, systemaelaboravit quod pelagianismns didlum est. Relate ad originale peccatum, docebat Adamum, mortalem creatum, gratia ornatum noD fuisse, peccatum ejus ipsi soli non autem humano generi nocuisse, infantes omnes nasci in eodem statu quo fuit Adam ante peccatum, ideoque posse, non suscepto baptismate, vitam ceternam ingredi, etsi a regno ccelorum exsules manerent'. Quod systema cito et late propagatum est, juvantibus praesertim monachis non paucis qui in eo inveniebant quamdam vitae monasticse exaltationem, et Nestorianis propter hujus affinitatem cum do(!:lrinis Theodori Mops.

  1. (B) 5. Augustini do6lrina. Contra Pelagianos, S. Augustinus originalis peccati existentiam probat : (a) Script., ex Ps. L, ubi ait3 : " Quid est quod se dicit (David) in iniquitate conceptum, nisi quia trahitur iniquitas ex Adam?"; ex libro Job, XI V, 4 : '* Inde est quod nec unius diei infantem mundum dicit a peccato, non ex eo quod commisit, sed eo quod contraxit"4; ex ep. ad Ephesios^ sed praecipue ex Rom.^ V, 12 Qtjoan.^ III, 5 : ita siquidera

" Pelagius, Comment. in ep. S. Pauli^ aliaque opusculain P. Z., t. XXX; Fastidius, pelagianus, De vitd christiand^ De divitiis^ P. Z., t. XL; quinque epist. a Caj/ari edilae, Briefe...^ Chrisiiania, 1890, p. I-167; S. Augnstinus, cujus opera contra Pelagianos invenire est P. Z.., t. XLIV-XLV; Marius Mercator, Commonitoria^ P. Z., XLVIII; Petavius, De pelagianorum dogmatum historid; Worter, Der Pelagtanismus nach seinem Ursprung und seiner Lehre^ Freiburg-im-Br., 18S2; Portalie, .S". Augustin^ in Didl. de Theol.f {Vacant)^ t. I, 2392 sq.; Tixeront, II, 436-511.

' Disiinguebat ilaque inler vitam ^/<?r«a/« seu beatitudinem, et regnum calorum ad quod ingreciiendum baptismus necessarius erat secundum y^a«., III, 5. Juxta euir enim, naturd sumus boni^ sed baptismo ei gratid meiiores : in baptismate ".onferuntur illuminatio spiritualis, adoptio rtliorum Dei, municipatus Jerusalem coelestis, sandlificatio alque in Chrisli membra translatio, et possessio regni cselorum.

interpretabatur verba In quo omnes peccaverunt ^ ; " In Adam omnes tunc peccaverunt quando in ejus natur^, illa insita vi qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt ' ; pariter, ex Joan. III, 5, Pelagianos confutabat, ostendendo non esse discrimen inter vitam aeternam et regnum caelorum : " Hoc novum in Ecclesia prius inauditum est, esse vitam aeternam praeter regnum caelorum " ^; etenim non habetur vita aeterna sine communione, nec communiosine baptismo; ergo et baptismus necessarius est ad vitam aeternams.

(b) Patriim auctoritate (supra, n. 909); post citata eorum testimonia addebat^ : " Convinceris undique : luce clariora sunt testimonia tanta sancStorum".

(c) Baptismi administratione .-ablutioenim, abrenuntiatio Satanae variisque exorcismi clare ostendunt infantes infe6los esse originali peccato, quo sub potestate Satanae rediguntur ^.

{^) Rat. theol.y exmiseriis hujus vitag quae ipsos infantes afficiunt, morbis, doloribus, vitiis, concupiscentia, etc, qu3e tanto gradu in nobis saeviunt, ut, nisi admittatur quaedam originalis culpa, Dei sanctitati et justitiae contraria videntur^

  1. (C) Conciliorum definitiones. Augustinus non solum scriptis impugnavit Pelagianismum, sed concilia provincialia coadunavit ad eum condemnandum. An. 416, C. Milevitanum statuit, can. 1-2 : " Ut quicumque dixerit Adam primum hominem mortalem fa6lum, ita ut, sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturae, A. S. Item placuit ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro expietur. . . A. S. " 7. Quod decretum specialiter approbavit Innocentius I. Ejus successor, Zosimus, a Caelestio deceptus,

^ Contra /uL, VI, 67 sq., P. Z., XLIV, 863 sq.; Cont. JuL op. iiiiperf.^ I, 27, 29, 49; II, %*], 119; V, 48, 64; VI, 36; P. Z., XLV, 1061 sq.; De Civit, JDei, 1. XXII, c. 22, 1-3, P. Z., XLI, 784-785.

primum episcopos Africanos vituperare visus est; hi autem, duce Augustino, in C. Carthaginensi{^%^ praefatos canones renovarunt et a Pontifice petierunt ne absolveret Pelagianos, sed praidecessoris judicium confirmaret. Tunc Zosimus, re maturius perpensa, non solum praelaudatos canones approbavit, sed epistolam tra^loriain scripsit, in qua fidem Ecclesiae re6le exposuit^. Postea, an. 431, C Ephesinum'^ Pelagianismum iterum damnavit. 5. Ccelestinus, pariter Innocentii et Zosimi decreta confirmans, Semi-pelagianorum errores reprobavits.

Catholica igitur do6lrina de existentia originalis peccati in tuto posita est; expoHenda tamen manebat quaestio de ejus natura et efife6libus 4.

  1. Conclusio. Aliquis ^\mx profe6lus in explicatione hujus dogmatis admitti debet. Implicite saltem in praxi' infantes baptizandi contentum, primum nonnisi obiter a , Patribus recensetur, sive quando comparatio instituitur Adamum inter et Christum, sive ad explicandam originem mali contra Gnosticos, aut ad exponendam necessitatem baptismi. Quidam inter Patres nonnisi obscure de eo loquuntur, et, dum lapsum generis humani ex Adami culpa oriri aperte praedicant, in miseriis hujus vitae et concupiscentia magis insistunt quam in reatu culpae, quippe qui difficile concipiant quomodo infantes rei esse possint ante adeptam rationem. Multi tamen aperte docent peccatum et reatum culpae ex Adamo in omnes homines transire. Quare, statim ac quaestio explicite agitatur occasione Pelagianismi, episcopi et fideles ore fere unanimi profitentur existentiam originalis peccati, quam tuetur S. Augustinus vere esse dogma catholicum.

§ II. De effectibus originalis peccati.

Cum effe6lus originalis peccati notiores et certiores sint quam ejus natura, de eis prius agemus. Quinam fuerint effe6tus originalis peccati in protoparentibus, jam declaravi-

  • P. Z., t. XLV, in appendice, p. 1730. — = Denzing-., n. 126 (85). ^* Ep. 21 ad Ep. Galliarum, 431, ap. Denzing., n. 129-142 (87-97). * Ad complendum arg. Tradit., cf. Journel, nn. 302-307 Indicis theol.

mus, n. 897. In Adae posteris, hujusmodi -effe6lus considerari possunt ^vo prcesenti vel ^vofiiturd vita.

I. In praesenti vita. Dicemus : 1° quid sit certum; 2° quid libere disputetur.

  1. 1° Quae certa sunt. Primus effe6lus est amissio gratice san6lificantis. Defide est ex C. Tridentino quod declarat Adamum non solum sibi, sed nobis amisisse gratiam seu justitiam originalem ^. Unde illa gratiae amissio est simul peccatum et poena peccati; quatenus habitualis aversio a Deo, est peccatum, seu status peccaminosus (infra, n. 935); quatenus privatio doni antea concessi, est vera pcena.

  2. Secundus effe6lus est amissio doftorum prceternaturaliumy quibus protoparentes ornati fuerant. (A) Illud pariter constat ex Tridentino declarante " totum Adam secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse" ^ j et lianc conditionem ad posteros transiisse : " Usque adeo servi erant peccati et sub potestate diaboli ac mortis, ut non modo Gentes per vim naturae, sed ne Judaei quidem per ipsam etiam litteram legis Moysi inde liberari aut surgere possent, tametsi in eis liberum arbitrium minime exstin6lum esset, viribus licet attenuatum et inclinatum " 3.

(B) Per amissionem donorum praeternaturalium homo dicitur vulneratus ; vulnus enim est ruptio vel divisio partium unitarum; jamvero per peccatum originale potentiae animae, quae antea erant perfe(5le unitae et ad invicem subordinatae, fuerunt veluti divisae et separatae ; ergo homo merito dicitur vulneratus, quamvis integras conservet suas naturales proprietates et vires 4.

(C) Pro corpore, vulnera hominis lapsi consistunt in infirmitatibus, doloribus, laboribus, et tandem in morte. Quatuor autem sunt animae vulnera : (a) vulnus ignorantice, per quod intelleSlus ita debilitatur per comparationem ad statum justitiae originalis, ut difficile verum, imprimis prafticum

  • Sess. V, can. 2, supra, n. 726. — * Ibidem. 3 Sess. VI, cap. I, Denzing;., n. 793 {675).

^ Bellarminus (op. cit., c. 9-13) prae ceteris haec vulnera eximie describit. post S. Thomam, i* 2«, q. 85, a. 3.

et morale, cognoscat, facile in errorem labatur, et ad res curiosas et temporales magis inclinetur quam ad res a^ternas ; (b) vulnus inalitics, quo voluntas prona est ad mala, et ita debilitatur ut nonnisi cum difficultate vitia superet virtutesque excdlat, et e contra ad temporalia immoderate tendat; (c) vulnus infirmitatis, quo appetitus irascibilis torpore laborat quando difficultates occurrunt, et e contra est pronus ad irascendum; (d) vulnus concupiscentice, quo appetitus concupiscibilis immoderate fertur ad bonum sensibile, ctiam contra ordinis rationem.

Notandum est tamen vim concupiscentiae non esse in omnibus aequalem, ut apprime norunt spirituales dire6lores animarum. Quod sic declarari potest, juxta S. Thomajn ' .• ante peccatum originale, vires animse continebantur vinculo originalis justitiae^ soluto hujusmodi vinculo, unaquaeque vis in suum objedtum tendit, et tanto vehementius quanto fuerit fortior. Atqui vires et passiones hominis vehementiores sunt in uno quam in altero, propter diversas corporis complexiones. Etsi igitur peccatum originale idem sit in omnibus, certe diversus est in singulis concupiscentiae ardor.

' 917« Tertius effe6lus est dominatio dcBmonis super genus humanum. Nam, ut ait S. Petrus » " a quo quis superatus est, hiijus et servus est " ; jamvero genus humanum superatum est a diabolo per peccatum originale; ergo genus humanum est ah*quo modo sub potestate diaboli. Illa dominatio in eo consistit quod daemones possunt multiplici modo nos tentare, immo corpora nostra obsidere, ut di(5lum est ubi de Angelis (n. 820 sq.).

  1. 2° Controvertitur inter theologos num homo sit debilior in statu naturae lapsae quam fuisset in statu naturae purae.

(A) Quidam theologi, post S. Augustinum^ docuerunt naturales vires hominis per peccatum originale, intrinsece minutas fuisse, quatenus facultates nostrse debiliores facflae sunt ad bonum^. Sed talis sententia rejicienda videtur; nam intrinseca imminutio fieri non

3 Thomas de Lemos, Contenson, Sylvius, In Sum. theol., i» 2«, q. 85, a. 3; Gazzaniga, PraUa. theoL, t. IV, diss. III, s. 3, c. 6; Fr. Schmid, Quast. seleaa^ Paderbornze, 1891, pp. 255, 297, 321; M. Motais, Le pich4 ;triginel, in Rev. du CL fr., t. XXXVII, 1903, p. 30-46. Quoad S. Augustinum, cfr. Tixeront, t. II, p. 478.

potest nisi per detradlionem alicujus perfe6lionis, vel per infusionem alicujus habitus inclinantis ad malum. Atqui utrumque repugnat, (a) prius, quia si quis, sine propria culpa, bonis indebitis privari potest, sequum non est ut, propter culpam protoparentum, naturalibus dotibus sibi debitis spolietur; nam, ut ait S. Thomas^, "quod detrimentum aliquod patiatur aliqua persona in his, quae sunf supra naturam, potest contingere vel ex vitio naturse vel ex vitio personae; quod autem patiatur in his, quse sunt naturae, hoc non videtur posse contingere nisi propter vitium proprium personae ". (b) Repugnat posterius^ quia Deum non decet infundere in animam nostram aliquem habitum positivum ad malum incHnantem : secus enim au6tor mali censeretur.

919 (B) Multi Thomistce, inter quos Goudin et Billuart ^, contendunt vires hominis naturales non quidem intrinsece minutas fuisse, sed solum extrinsece^ eo sensu scilicet quod sint in praesenti statu obstacula extrinseca quae non adfuissent in statu naturae purae, scilicet, tyrannis diaboli, aversio a Deo ut fine naturali, auxiliorum substra£iio aliaque hujusmodi. Haec sententia nobis probabilior videtur quoad tyrannidem diaboli et substra6lionem auxiliorum. In statu enim naturae purae, in quo nullus supernaturalis interventus habetur, homo sub servitute diaboli non fuisset. Aliunde Deus sibi debuisset homini concedere auxilia naturalia quibus hic non solum physice, sed etiam moraliter potuisset tentationes etiam graves superare suumque finem attingere, dum in statu praesenti, supernaturalibus sepositis auxiliis, versamur in quadam impotenti^ morali omnes graves tentationes colle6live sumptas vincendi, veritates morales apte cognoscendi, et bonum valde arduum operandi, ut fert communis opinio quam exponemus in Tr. de Gratid. Non autem constat Adae posteros, per peccatum originale, aversos esse a Deo ut fine naturali; nam homo naturaliter tendit ad Deum, et nil probat illam naturalem tendentiam per peccatum originale mutatam fuisse; immo id repugnare videtur ob rationem aequitatis n. 918 expositam. Fatemur equidem protoparentes l^^sos, peccando, a Deo aversos fuisse etiam ut fine naturali, quia scienter et volenter praeceptum naturalis legis transgressi sunt, quo Deo man-

' Cf. Goudin, de G?'atid, q. II, a. 4, concl. 3; Billuart, de Gratid, diss. II, a. 3.

DE HOMINK. 571 datum supematurale imponenti obedire jubemur. Sed posteri nullam legem transgressi sunt, et quod eis transmittitur non est ipsa peccaminosa Adae dispositio, sed /solum privatio gratise, qua avertuntur a Deo ut fine superynaturali'^, simulque concupiscentia quae non impedit quin ad Deum tendamus.

  1. (C) Tandem Suarez, Bellarminus ^, plerique theologi Societatis Jesu et alii multi, ulterius progredientes, docent vires hominis naturales 7ieque intrinsece neque extrinsece diminutas esse, et hominem esse nunc in eodem statu ac fuisset in statu naturce purcBy cum illa exceptione quod nunc destinatus remaneat ad finem supernaturalem. Nec objici potest in contrarium axioma in Schola communiter receptum, scilicet hominem per peccatum originale {uIssq gratuitis spoliattwi et vulneratum in naturalibus^; nam sensus hujus axiomatis est hominem spoliatum fuisse gratuitis, id est gratia aliisque donis indebitis, et consequenter per dc^mssAori^m prceternaturalium, vulneratum fuisse in natura, non pkilosophice, sed historice spe6lata; de fa6lo enim natura hominis privilegiis indebitis, integritate, immortalitate etc, au6la fuerat, et amissio horum privilegiorum fuit vulnus, ut jam supra exposuimus ; ideoque quando Patres et Concih*a dicunt nos esse in deteriori conditione quam antea, coraparatio fit inter praesentem statum et statum justitiae originalis, non autem statum naturae purae. " Quare, ait Bellarminus 4, non magis differt status hominis post lapsum Adae a statu ejus in puris naturahbus quam differat spoliatus a nudo...'' — Quae quidem opinio probabilis est, sed non videtur tamen sufficienter

' Hinc quando dicimur naiza-d filii ira, inimici Dei, id de ordine supernaturali intelligendum est, non de ordine naturali. Vix enim concipi potest quomodo Deus creare possit animam naturaliter a seipso aversam.

^ Cr. Suarez, de Gratid, Prolegom. IV, c. 9; Bellarminus, de Grat. primi hominis, c. 5; Mazzella, n. 1069 sq., Palmieri, th. 'jZ; Pesch, n. 282; Le Bachelet, op. cit., p. 84 sq.

3 Hoc axioma desumitur ex Ven. Bedae Expositione in Lucce Evangelium^ 1. in, P. Z., XCII, 468-469, ubi paraboiam boni Samaritani de homine lapso intelligit, docens eum gloria immortalitatis et innocentia; veste privatum esse, necnon integritate naturae, letiferoque vulnere foedatum, etsi Deum sapere et cognoscere valet.

  • De gratid primi hoininis^ c. 5.

explicare verba Patrum et Conciliorum quibus asseritur hominem lapsum, etsi liberum, viribus esse attenuatum ; nec istam moralem impotentiam ad verum cognoscendum, bonum arduum operandum gravesque tentationes superandas, quam admittunt theologi et quotidiana confirmat experientia. Unde debilior videtur praesens status quam fuisset status naturae purae, ob imminutionem naturalium auxiliorum. Addi tamen debet quod, data Redemptione, haec impotentia supernaturah*bus auxiHis longe superius compensatur; ^X. forsan^ ex Dei misericordi^, naturalibus auxiliis compensata fuisset, si Deo non placuisset nos redimere.

II. In altera vita'.

  1. Effedlus originalis peccati pro vit^ futur^ respiciunt ^oXwmmo^o pueroSy vel anmites^ qui sine baptismo, antequam ad usum rationis pervenerint, moriuntur, vel adultos qui, propter nativam ingenii imbecillitatem, in statu infantice moraliter remanent, neque plenum rationis usum attingunt quo peccatum mortale plene deUberatum committere valeant : hi enim infantibus aequiparari possunt, juxta nonnullos theologos ^ Ceteri autem adulti, qui plenum rationis usum attingunt, vel ad Deum sese convertunt, vel non : si prius, mundantur ab originali peccato ut in Tr. de Gratid exponitur; si posterius, damnantur propter peccata a6luah'a quae commiserunt Dicemus igitur quid sit status puerorum sine baptismo morientium quoad poenam damni^ quoad poenam sensuSy quoad naturalem beatitudinem.

  2. (A) Thesis : Parvuli vel amentes, decedentes cum peccato originali, visione Dei intuitiv^ non fruentur.

De fide est ex Florent. infra citando. (a) Dicit enim Christus : " Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu san6lo, non potest introire in regnum Dei " 3 ; " Qui crediderit et

  • Cf. S. Thomas, de Malo, q. 5; Suarez, de Vitiis et Peccatis, ,disp. IX; de Rubeis, op. cit., c. 72-76; Bellarminus, op. cit., 1. VI, c. 1-7; Sfondrati, Nodiis prcedestinationis , p. I, XXIII; Mazzella, n. 1040 sq.; Palmieri, th. 81; Hurter, n. 814 sq.; Bolg^eni, Staio dei Bambini morii senza Battesimo; J. Didiot, Morts sans bapteTne^ Lille et Paris, 1896.

^ Cf. Dublin Reviezu, 1881, p. 123; Oxenham, Cath. Eschatology^ p. 20; Pesch, n. 287. — ^Joan.y III, 5.

baptizatus fuerit, hic salvus erit " ^. Ex quo infertur baptismum esse necessarium ad regnum Dei seu ad salutem ; atqui parvuli vel amentes de quibus agitur, non sunt regenerati per baptismum; ergo non possunt introire in regnum Dei, seu frui visione beatific^. Quod fusius evolvemus in Tr. de Baptismo.

(b) Jam, contra Pelagianos, Milevitanum II definierat parvulos baptizandos esse in remissionem peccatorum, et regeneratione indigere ut mundarentur ; et Arausicanum II declaraverat peccatum, quod homines ex Adamo incurrunt, esse mortem animce'^; ex quo sequebatur eos non posse vitam aeternam habere nec caelum ingredi, in quo nil est coinquinatum. Innocentius III, accurate distinguens inter peccatum originale et a^uale, ait : " Pcena originalis peccati est carentia visionis Dei ; a£lualis vero pcena peccati est gehennse perpetuae cruciatus" ^. Saeculo XV° Florentinum definivit, " illorum animas qui in a6luali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas " 4. Jamvero in inferno non datur visio beatifica : ergo. Notandum est autem vocem infernum {sheol) non designare necessario locum in quo sunt damnati adulti, sed designare omnia receptacula caelo inferiora, et complecSti tum Limbum, tum Purgatorium, tum infernum proprie di6lum 5, et insuper sensum decreti optime determinari praevio Innocentio decreto. — Tridentinum^ decretum Milevitanum confirmans,addit baptismum parvulis necessarium esse ad vitam aeternam consequendam ^.

  1. Controvertitur autem inter theologos num decedentes cum peccato originali tristitiam habeant ex privatione visionis beatificae.

s Quod aperte tradit. Catech. Conc. Trident. (p. I, a. V, n. 4) : '* Verum inferorum nomen abdita illa receptacula significat, in quibus animse detinentur, quae caelestem beatitudinem non sunt consecutse. Ita sacrae litterae hanc vocem muitis in locis usurparunt ". — Animadverti debet etiam gallic^ voce damnation plus dici quam latino damnationis vocabulo.

(a) Alii, cum Bellarmijio, affirmant, quia parvuli aut amentes cognoscent, saltem in judicio, se privatos esse maximo bono, et non poterunt non dolere talem amissionem : fatentur tamen ipsorum dolorem fore mitissimum ^.

(b) Alii vero multo probabilius negant cum vS. Thomd ^ : nam nemo tristatur de amissione alicujus boni quod non cognoscit : atqui illi parvuli non cognoscunt supernaturalem beatitudinem, quae non nisi per fidem innotescere potest; ergo de hac amissione tristitiam non concipient. Aliunde, juxta quosdam, admitti potest ipsos non praesentes fore judicio generali, nec proinde cognitionem adepturos de visione beatific^ aliis hominibus collata : verba enim a Supremo Judice prolata 3 videntur ad solos adultos dirigi, cum ibi mentio fiat tantum a6luum personalium; vel si adsirit, non omnia intelligent quae ibi agentur, sed bonis naturalibus fruentes, sua sorte erunt contenti.

  1. (B) Controvertitur num decedentes cum solo originali '^Q.ccdito, pcenam sensus seu ignis patiantur. (a) Quidam inter Patres Latinos, praesertim 6*. Augustinus'^, docuerunt illos parvulos pcenam sensus, mitissimam tamen, experiri. Ratio est quia illi descendunt in infernum; jamvero in inferno est pcena ignis.

(b) Communissima tamen sententia, a Patribus Graecis et omnibus fere Scholasticis edo6la, tenet illos parvulos nuUomodo poenam sensus experiri. Haec autem sententia tuto teneri potest, ut constat : i) ex damnatione propositionis 26 Synodi Pistoriensis, quae hanc sententiam ut fabulam pelagianam reprobabat s ; 2) ex decreto Innoc. III superius

' S. Thomas, op. cit. , a. 3; in 2 Sent., dist. 33, q. 2, a. 2, ubi ait : " Hoc est superexcedentis gratise ut aliquis sine adlu proprio praemietur ; unde defectus talis gratiae non magis tristitiam causat in pueris decedentibus non baptizatis quam in sapientibus hoc quod in eis multse gratiae non fiunt, quae in aliis similibus facflae sunt ". Unde etiamsi cognoscerent se gloria privatos esse, de hoc non dolerent, quia scient se nunquam fuisse proxime proportionatos ad gloriam seternam con&equendam. Cfr. Suarez, de Peccatis^ disp. IX, se(5l. 6.

  • S^w.. 294. Ita etiam S. Fulgentius, de Fide ad Petrum^ n. 34, 68; S. Gregrorius M., Mor. IX, 82; S. Isidorus Hispal., Sent., I, 22. Cf. Petavius, de Deo, 1. IX, c. 10; de Rubeis, op. cit., c. 75.

allato, n. 922, ex quo sequitur parvulos nullum cruciatum experiri, cum non peccaverint a6lualiter; 3) ratione theologicci : Non videtur divinse justitiae consentaneum ut positivam poenam imponat iis qui voluntate proprid non peccaverunt; quo sensu intelligi potest quod dicit ^. Thomas^ nempe : in inferno duplex est poena, scilicet privatio visionis beatificae, quae respondet aversioni a Deo, et poena sensus quae respondet conversioni ad creaturas ; atqui ii de quibus agitur, sunt quidem in statu aversionis a Deo per peccatum originale, non autem ad creaturas sese libere converterunt ; ergo tormentum ignis experiri non debent ^.

  1. (C) Controvertitur pariter num decedentes cum solo originali peccato naturali beatitudine gaudeant.

(a) Multi theologi, etiam inter Thomistas, negant; nam i) ex Florentino illi in infernum descendunt, poenis disparibus puniendi : jamvero difficile est concipere quomodo possint puniri et poenam pati, simulque frui tamen beatitudine naturali. Dici tamen potest illos vere puniri, quatenus privantur visione beatifica, ad quam remote destinati fuerant. 2) Insuper, juxta multos theologos, illi parvuli sunt aversi a Deo, non solum tanquam fine supernaturali, sed etiam tanquamyf^^ naturali; porro qui avertitur a Deo in ordine haturali, non potest beatitudinem naturalem assequi. Hoc autem argumentum supra (n. 919) confutavimus. "^

(b) Alii autem,cum Sfondrati^Suarez et Lessio affirmant ^; nam per peccatum originale homo destituitur quidem bonis supernaturalibus et prseternaturalibus, non autem bonis naturalibus; nil igitur impedit quin natyralem beatitudinem consequantur qui cum solo originali decedunt; immo crudele esset qos privare bonis naturalibus propter culpam, quae non est voluntaria voluntate personali. Huic sententiae favere videtur 6". Thomas^ : " Quamvis, inquit, pueri non baptizati sint separati a Deo, quantum ad illam conjun6lionem, quae est per gloriam, non tamen ab eo penitus separati sunt. Immo ipsi conjunguntur per participationem naturalium bonorum : et ita etiam de ipso gaudere poterunt naturali

' Cf. Suarez, de Vitiis et peccatis, disp. IX, s. 2, ti. 18; Lessius, de div, perf€(fl.. XIII, 22 sq. ; Mazzella, n, 1050 sq.; Palmieri, th. 81. ' In II Sent., dist. 33, q. 2, a. 2, ad 5.

cognitione et dile(5lione ". Unde hsec opinio, quse olim Bossuet et quibusdam episcopis Gallioe periculosa videbatur, hodie communior evasit ^. Nec tamen dici debet illos parvulos suum finem assequi; nam destinati fuerant ad finem supernaturalem, quo privantur, et, sub hoc respedlu, in statu damnationis sunt.

Quaecumque autem opinio speculative eligitur, urgendi sunt parentes ut infantes baptizatos quam citissime habeant, ne hi aeterna beatitudine supernaturali careant, quin tamen asseratur eos secus igne cruciandos fore.

Chapter 48 of 81