Skip to the text

Nn. 1234–1263

  1. 2° Thesis : B Virgo, in primo instanti suae conceptionis, intuitu meritorum Christi, fuit ab omni originalis culpse labe praeservata immunis. De fide ex Bulla Ineffabilis superius citata.

Scripturd non probatur^ sed innuitur. (A) In Protoevangelio^ subobscure prsenuntiatur : " Inimicitias ponam inter

^ Bulla Ineffabilis, 1854.

  • B. Virgo non immunis fuit a debito proxinio, si in illa lege inclusa fuit qui omnes Adse posteri, ipso peccante, peccatum contrahere debebant; immunis autem fuit ab eo, proindeque habuit solummodo remotu7n debittim, si ab ipsa lege inclusionis exempta fuerit, quamvis vi descendentiae a(flivoe ab Adamo in ea includi debuisset. Ciim hujusmodi qugestionis solutio asola voluntate Dei pendeat, et nil certi hac de re manifestaverit, ab ea expendenda abstinemus. • Unum certum est, scilicet, B. Virginem Redemptione indiguisse, cum nonnisi intuitu meritorum Christi ab originali labe praeservata fuerit.

3 Gen., III, 15. Ilic Xozws, protoevangelitDu vocatur, quia ut prima Messice annuntiatio habetur.

te et mulierem,et semen tuum et semen illius : ipsa {Jiebraice ipsum) conteret caput tuum ".

Juxta Patres, semen mulieris est saltem typice Christus ipse, cujus virtute contritum est caput serpentis, id est diaboli^ ac proinde mulier est B. Virgo ^ Quo posito, ex hoc textu sic argumentantur theologi : declaratur specialem inimicitiam futuram esse inter diabolum seu peccatum, et mulierem seu B. Virginem; et eamdem, simul cum Filio suo, plenam vi6loriam reportaturam esse de diabolo ac peccato ; licet enim pronomen " ipsum ", in textu hebraico, dire6le referatur ad semen mulieris, scilicet Christum, debet etiam indiredle referri ad matrem ejus, ut antithesis, enuntiata in primo membro, sit completa. Atqui talis vi(5toria plena non esset, si B. Virgo, primo sucC conceptionis instanti, peccato maculata fuisset; ergo.

(B) Ex Angelicd salutatione suadetur : " Ave, gratia plena, Dominus tecum "^; ibi tribuitur Mariae omnimoda plenitudo gratiae, quae in siinplici creatura inveniri possit; atqui illa plenitudo non esset perfe6la, nisi sese extenderet 3.d primHm instans, in quo Maria concepta fuit; ergo.

' Dixi saliem typice, quia controvertitur, etiam inter catholicos, niim praefata verba litteraliter de Christo et B. Virgine prsedicata fuerint. Nonnulli affirmant, ut Passaglia, Patrizi, Bade; et haec interpretatio multis Patribus placuit; sic V. g., S. Irenaeus, ait {Adv. H(zr., 1. III, c. 23, P. Z., VII, 959) : " Serpente mordente et occidente et interpediente gressus hominis, quoadusque venit semen proedestinatum calcare caput ejus, quod {w\i partus Mariae ". Alii vero, proesertim moderni, negant, nam tota contexta oratio osteniit hic litterali sensu agi de Eva, et de semine justorum, cui opponitur semen serpentis seu collecflio hominum nequam. Quia vero Eva fuit typus V. Marioe, sicut Adam fuit aliquo sensu typus Christi — ut communiter tradunt Patres (apud Passaglia, n. 902 sq.) — praelaudata verbade B. Virgine et de Christo inteUigi debent saltem typice, ut ex BuUa Ineffabilis patet. — De hoc vaticinio, cf. Patrizi, De immaculatd Marid V. a Deo prczdidld; Malou, op. cit., I, 248 sq.; Passaglia, n. 887 sq.; Meignan, Les Prophiiies messianiques, Prophet. du Pentat., 1856 p. 205 sq.; Corluy, vol. I, p. 347 sq. ; Maas, Christ in type, vol. I, p. 184 sq.

  • Luc, I, 28. In textu grseco legitur xs^^aptxtoixsvii (grata fa^fla, Deo diledlissima); quam vocem Y^Xxt^ gratid plenam reddiderunt; et merito, nam gratia est quee nos Deo gratos et diledlos reddit. Traditionalem vero sensum hujus sakitationis sic exponit BuUa Ineffabilis : " Plac singulari solemnique salutatione nunquam alias auditd ostendi Deiparam fuisse omnium divinarum gratiarum sedem, omnibusque divini Spiritus charismatibus exornatam, immo eorumdem charismatum infinitum prope thesaurum aliyssumque inexhaustum, adeo ut nunquam maledicio obnoxia, et una cum Filio perpetuae benedidlionis particeps, ab Elisabeth divino a6la Spiritu audire meruerit : " Benedic^.ta tu inter mulieres et benedi^flus frudlus ventris tui " {Luc.y I, 42). De hoc textu cf. Passaglia, n. 1075 sq.; Palmieri, th. 88. De aliis autem textibus qui sensu sive typico sive acconiodatitio de B. V. immaculato conceptu intelligi possunt, lege Passag"lia, n. 451 sq. vel Bullam Ineffabilis.

Attamen faterl debemus his argumentis a^ssensum non cogi,nisi accedente Patrum atquePontificum interpretatione.

  1. Neque obstant textus Scripturae quibus affirmatur omnes in Adamo peccavisse, v. g. " in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt " ^ Nam admitti potest B. Virginem peccavisse in Adamo, eo sensu quod habuerit debitum contrahendi originale peccatum, non autem eo sensu quod contraxerit maculam peccati. Lex enim universalis patitur exceptionem, et eo magis quod exceptio nuUum adducit inconveniens. Conceptio autem immaculata Mariae, nedum inconveniens sit, est convenientissima, et quidem ob rationem omnino singularem, maternitatis scihcet divinae. AHunde, hac de causa, Beatissima Virgo multarum exceptionum beneficium consecuta est per totum curriculum vitae suae. Cur ergo in sola sua conceptione non fuisset privilegiata ? Cur illam Deus, sicut Esther Assuerus, non ita allocutus fuisset : " non morieris : non enim pro te, sed pro omjiibus h?ec lex constituta est'"'? — Objiciuntur insuper verba, quibus declaratur omnes homines redemptione indiguisse. Sed immerito; nam dogma cathoHcum de Concept. Immaculata non excludit necessitatem redemptionis pro Maria, sed e contra asserit B. Virginem indiguisse^rrt//^ rede/nptionis non quidem reparativa, sQd prceservativd.

  2. Tradit.probatur. (A) Ex historid hujus dogniatis^i. Siquidem triplex stadium agnosci potest : (a) in primo^ nulla exorta controversia^ Immaculata B. Virginis Conceptio in dogmate divinae Maternitatis et perfe6lissimae ejus Puritatis implicite proposita et credita fuit; (b) in secmido^ controversia orta est in una parte Ecclesiae, in Latina scilicet, et aliquamdiu veritas obnubilata fuit; (c) in tertio tandem, re maturius perpensa, et nubibus fugatis, dogma soHs instar clarius apparuit, donec tandem solemniter definitum fuerit.

(a) j^tate patristicd i^nplicite propositum fuit.

i) Primum argumentum desumitur ex comparatione quam Patres inter Mariam et Evam instituunt. Hanc jam exponit 6*. Justinus 4. Eam vero sic declarat S, IrencBus ^ :

^ Rom.^ V, 12. ^ Esth.^ XV, 13. Cf. Bossuet, ler Sermon suy la Conception de la S^' Vierge.

3 Inter au(5lores citatos, prsesertim consulatur X. Le Bachelet, V Imi7ia- €uUe Conception^ courte histoire d^un dogme^ Paris, Bloud, 1903.

" Quemadmodum Eva virum quidem habens Adam, virgo tamen existens, inobcediens facla, et sibi et universo generi humano causa fa6la est mortis, sic et Maria habens praedestinatum virum, et tamen virgo obcediens, et sibi et universo generi humano causa fa6la est salutis ". Nec ahter Tertuilianus^. SimiHter 5. Ephrcem'' : " Ambae purae, ambse simplices, Maria et Eva sibi ex adverso respondent, altera mortis nostrae, altera vitae causa fuit ". AHbi docent B. Virginem esse novani Evam, priori perfeSliorein, inajorique gratid donatam. Atqui haec omnia vera non essent si Maria fuisset originali peccato maculata; nam Eva fuerat ab initio gratia ornata, nullam originalem maculam contraxerat; ergo pariter secunda Eva ab omni originali labe immunis fuit.3

  1. Multi Patres asserunt B. Virginem esse purissimam, per omnia et funditus iminaculatant, iilibatam, eam fuisse ojnni tempore puram, peccatUm nunquain dominatum fuisse in eam; immo supersajtSlam, superinnocentem, undequaque sive ex toto sanClam, puram ab omni labe; sanBis san6liorem^ mundiorem ccelestibus inentibus; solam san^am, solam innocentem, solam immaculatam, solam undeqitaque iliibatam, solamque undequaque benediclam^. Atqui hujusmodi formulae implicite Immaculatum B. Virginis conceptum continent; ex his enim colligitur immunitas a quavis prorsus macula peccati ^, proindeque etiam ab originali labe; quomodo enim dici posset undequaque, ex toio san6la, si originali peccato infe6la fuit; omni tempore pura, si ab initio maculata est; purior Angelis, si instanti conceptionis immunda fuit? Iterum quando praedicatur sola san^a^ sola innocens, necesse est ut gradum puritatis attigerit qui ipsi omnino singularis sit.

3 Quod argumentumegregie exponit Newman, Anglican diffi.ctilties, vol. II, p. 31 sq. ; cf. Livius, op. cit., ch. I, p. 35 sq.

^* Patrum testimonia accurate collegit et exposuit Passaglia, op, cit. , sec"t. II et VI.

s Ita, V. g. , Maria dicitur a S. Anibrosio " per gratiam ab omni integra labe peccati " {In Fs. CXVIII, 22, 30, P. L., XV, 1521; Journel, 1314); et S. EphrcB77i Christum sic alloquitur : " Non enim in te, Domine, labes est, nec alia in matre tua macula " ^Carmina nisibena, ed. Bickell, 122; yournel, 719).

  1. Eadem do6lrina in dogmate dwince, 77iaternitatis includebatur. Docent enim Patres B. Virginem puritate sua meruisse ut esset Dei mater; quod quidem non de merito proprio, sed de merito congruentiae intelligi debet; quod et Ecclesiain suis precibus approbavit : " B. Virgo, cujus viscera meruerunt portare Christum Dominum ... Quem meruisti portare, resurrexit ". Porro puritas, qu?e talem meretur honorem, immunis esse debet ab omni prorsus labe, ut Patres ipsi arguunt. Ita S. Augustiniis^ : " Excepta itaque S. V. Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem : unde enim scimus quod ei plus gratise collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere ac parere meruit, quem constat nuUum habuisse peccatum? " — Quae verba non solum dea(5tuaH, sed etiam de originali -peccato inteUigenda esse videntur, tum quia sunt universaha, tum quia ratio allata valet pro utroque; sed praesertim quia S. Augustinus aUbi docet immunitatem a peccato acStuali supponere immunitatem a peccato originali : *' NuUus est hominum. prseter ipsum (Christum) qui peccatum non fecerit grandioris setatis accessu, quia nuUus est hominum prseter ipsum qui peccatum non habuerit infantihs aetatis exortu"^
  1. (b) Fatendum est tamen, a scbc. XII ad XI F,hanc veritatem aliquamdiu obnubilatam fuisse in Ecclesia latinct; in Ecclesia autem Grseca nuUum dubium hac de re ortum est. Rationes autem cur in Occidenteetiam optimi theologi de Immaculato Conceptu dubitarint aut eum negaverint, fuerunt tum doctrina de universaUtate originaiis peccati et Redemptionis, tum difficuUas omnia Traditionis documenta perlustrandi, in quibus exceptio huic generali legi pro B. Virgine commemoratur, tum imperfe^lse notiones de conceptione a(5tiva et passiva et controversiae de tempore animationis.

  2. (c) His tamen non obstantibus 3, et licet integrae scholae ex adverso steterint : i) fides in Inarnaculatum Virginis conceptum in dies invaluit tum inter Pastores, tum inter Fideles; 2) festum Conceptionis per totam Ecclesiam propagatum fuit, ut mox dicetur; 3) Pontifices variis Constitutionibus prohibuerunt ne contra hanc piam dodlrinam quis

3 Mutatio, quse in scholis paulatim obtinuit, maxime debelur Scoto; ciim enim theologi, qui huic pioe opinioni obslabant, instantius assererent in hac opinione dignitatem Christi minui, cum B. Virgo redemptione non indigeret, Scotus ostendit dignitatem Christi non minui, sed augeri, si matrem tam perfedle redemerit ut meruerit eam a peccato originali praeservari; quod argumentum multis placuit etiam extra scholam franciscanam. Cfr. P. L. Pechenard, V Immacul^e Conception et V Ancienne Universiti de Paris, in Rev. dii Cl.fr., XLI {1905), pp. 225, 383 sq.

loqui, concionari, tra6lare, disputare auderet; ita, v. g., Sixtus IV, Alexander VII^. 4) Tridentinmn, cum de peccato originali ederet decretum, solemniter declaravit " non esse suae intentionis comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, B. et Immaculatam V. Mariam, Dei Genitricem "^^ 5) Tandem, cum jamdiu Antistites, Ecclesiastici viri, Regulares Ordines, ac vel ipsi Imperatores et Reges a S. Sede enixe efflagitassent ut Immaculata Conceptio B. M. V. veluti fidci catholicae dogma declararetur, Pius IX, postquam ab Episcopis totius orbis catholici postulasset quid de hac definitione sentirent, pro suprema et infallibili qua pollebat au6loritate, rem solemniter definivit. Porro ex fa6lis hucusque breviter expositis coUigi potest veritatem quam tuemur, revelationis deposito contineri; quod constat non solum ex infallibili definitione Pontificis, sed etiam ex communi fidelium sensu; talis enim consensus morahter unanimis, et simul universalis, cum in utraque Ecclesia Occidentali et Orientali viguerit, etiam apud schismaticos, saltem plerosque, — de re ad finem pertinente et cum aliis fidei dogmatibus connexa, — per ^nulta scecula invalescens, — et, non obstante quorumdam do6lorum temporanea oppositione, tandem aliquando /r^^z/^/^;^^-, explicari nequit sine assistentia et influxu Spiritus San6li,qui t<'^tam regit Ecclesiam,eam ab errore tuetur et in veritatis tramite dirigit.

  1. (B) Ex institutione festi Conceptionis. Quam antiquum sit hoc festum inferri potest ex eo quod etiam apud varias se6las orientales celebretur, quse certe ab Ecclesia Romana illud non receperunt ^. (a) Jam enim saec. VII, in Ecclesia Grcecd, celebrabatur, ut refert Andreas Cretensis in hymno quem pro die 9 Dec. composuit; iterum sasc. VIII, Joannes Euboensis ait sua aetate festum hujusmodi jam in pluribus Ecclesiis celebrari4.

(b) In Ecclesia occidentali, primum in Sicilia et Neapoli hoc festum a Graecis receptum et celebratum est. Ita

3 Mentio hujus festi invenitur in Rituali S. Sabbse, saeculo V, sed cum hoc Rituale immutatum sit, dubitatur num in prima editione festum jam comme moratum fuerit.

saec. IX, Petrus, qui postea Argorum Episcopus fuit, orationem habuit in Sicili& pro hac festivitate ^; eamdem eodem tempore in Ecclesia Neapolitana fuisse habitam testatur vetus marmoreum Kalendarium. Eodem saeculo festum Conceptionis celebrabatur in Hibernia^, et exinde in Angliam transilt, posteaque in Normanniam. Rot/iomagi, an. 1072, Academia Immac. Conceptionis ab Episcopo Joanne instituta fuit3. Sub initio s. XII, festum hujusmodi celebrabatur in Normannia et per totam fere Galliam; exinde in Germaniam inve6lum est, brevique in universalem Ecclesiam.

Porro obje6lum hujus festi fuit san6lificatio Mariae in utero, non quocumque instanti fafla, sed i7t ipsd infusione animcB^ ut constat tum ex diversis titulis festi (conceptio B. Annse, oraculum conceptionis Deiparae, etc), tum ex homiHis Patrum, tum ex declaratione Sixti IV (1482), ahorumque Pontificum reprobantium assertionem in hoc festo non ipsam conceptionem Mariae sed ejus san^tificationem celebrari'^. Atqui non celebratur festum nisi de re sandla, ut Patres et theologi ore unanimi proclamant. Ergo Conceptio B. Virginis sancla reputata fuit ab Ecclesi^, sive graeca, sive latina.

  1. Solvuntur difficultates. (A) Objiciuntur textus ./'«/r//;;^ in quibus (a) asseritur solum Christum fuisse peccati expertem. Resp. Ii textus, inspe^lo contextu, nil ahud significant nisi Christum solum i\i^^^ proprio jure immunem a peccato ; sed hoc non impedit quin B. Virgo per privilegium gratuitum, a peccato immunis fuerit. (b) Alii dicunt carnem Marias fuisse carnem peccati. Resp.

^ A. Boudinhon, Les origines irlandaises de lafete de la Conception de Marie^ in Rev. du Cl.fr., t. XXXIX, 1904, p. 255-266, ubi contrahit articulum a P. Thurston editum in The Month, may 1904, p. 449 sq.

3 Vacandard, Les origines de la fete de la Conception dans le diocese de Roiun, in Rsv. des Quest. hist., janv. 1897.

"♦ " Etcnim clare aperteque docuere festum agi de Virginis Conceptione, atque uti falsam, et ab Ecclesioe mente alienissimam, proscripserunt illorum opinionem, qui non Conceptionem ipsam, sed san(5lificationem, ab Ecclesia coli arbitrarentur et affirmarent. Neque mitius cum iis agendum esse existimarunt, qui ad labefadlandam de Immac. Virginis Conceptione do6trinam, excogitato inter primum atque alterum conceptionis instans et momentum discrimine, asserebant celebrari quidem Conceptionem sed non primo instanti atque momento ". (Bulla Ineffabilis).

DE CONSECTARIIS UTRIUSQUE MYSTERII. 797

Patres asserunt etiam carnem Christi fuisse caj-nem peccafi, ac proinde haec verba emoUiri debent, et nil ahud significant nisi carnem B. Virginis ex carne Adami, qu?e infed^a fuit per peccatum, derivatam esse, non autem Mariam ipsam fuisse peccato maculatam. (c) Nonnulli asserunt Mariam fuisse nmndatam^ sannificatam; ergo antea fuit peccatrix. Resp. : Nego conclusionem; nam illa verba significare possunt solummodo B. Virginem in primo instanti accepisse gratiam, per quam prseservata fuit ab originali peccato, et illam gratiam fuisse deinceps adaucSlam, ita ut B. Virgo sanftior in dies profecerit.

(B) Tandem contra illud dogma affertur S. Bernardi, multorum scholasticorum ac praesertim S. Thomse au6loritas. Resp. Horum mens Do6lorum, juxta multos, est dubia^; eorum verba de fa6to intelle6la sunt in vero sensu, etiam ante definitionem illius dogmatis, et quidem a multis theologis. Fatemur tamen hanc interpretationem obvio sensui texttis horum Do6lorum contrariam videri. (a) S. Bernardus, ad canonicos Lugdunenses scribens (ep. 174), eos objurgat quod festum Conceptionis B. V. Mari?e in suam ecclesiam introduxerint, non solum quia nondum Romana Ecclesia hoc festum approbaverat, sed etiam quianon in ipso conceptu, sed solumpost conceptum san6tificata fuit; solo enim Christo excepto, unusquisque de seipso veraciter confitetur : In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatisconcepit me mater mea. (b) S. Bonaventiira pariter docuitsanftificationem Virginis subsecutam esse originalis peccati contra6tionem' : " hic autem modus dicendi, ait, communior est et rationabilior et securior ". (c) S. Thomas in quibusdam locis immaculatam conceptionem negare, in aliis ?'item afifirmare videtur. Ita in S. theologica^ scribit : " B. Virgo contraxit quidem originale peccatum, sed ab eo fuit mundata, antequam ex utero nasceretur... Si nunquam anima Virginis fuisset contagio originalis peccati inquinata, hoc derogaret dignitati Christi, secundum quam est universalis omnium Salvator". Quod in duodecim circiter aliis locis repetit. In paucis vero aliis hsec aut similia habet : " Talis fuit puritas B. Virginis, qu3e a peccato originali et adluali immunis fuit "^». Quare ejus discipuli de ejus mente disputaverunt ac etiam hodie disputant.

Haec eximiorum Doctorum haesitatio a recentioribus editoribus S. Bonaventurae ita explicatur ^ : <' Habitaratione omnium circumstantiarum, hsec haesitatio tunc erat laude digna et quasi necessaria.

  • De mente S. Thomae, cf. Spada, Esanie critico sulla dottrina del aiigelico D. S. Tommaso...; Sicard, S. Thonias et Vlmui. Conception; Rouard de Card, VOrdre des Freres Pricheurs et Vlnimac. Concept.; X. Le Bachelet, in Recherches de science religieuse, 1910, p. 592-616.

Assertio enim hujus privilegii in occidentalibus terris videbatur nova; Ecclesia nondum aliquid determinaverat de hac qufestione; eadem festum Conceptionis B. Virginis potius videbatur tolerare in aliquibus locis quam approbare; praxis Ecclesiae Graecse et plures Patrum graecorum sententiae in Occidente tunc non innotuerant; nondum eliquatae erant graves difficultates, quae ex universaiitate tum peccati originalis tum redemptionis petitae objiciebantur; denique (et hoc summopere dignum est observatione) primi fautores festi Conceptionis et defensores hujus privilegii ita male hoc mysterium explicabant, veris falsa immiscebant, et invaUdis vel falsis rationibus confirmabant, ut eorumpositionibuset piae sententiae sic intelledtae jure contradicendum esset". Quibus positis, ac data hsesitatione eximiorum Mediae ^tatis Do61:orum, magis ac magis patet do6lrinam de Immaculato Conceptu, nonnisi adjuvante ac dirigente Spiritu San6lo, in Ecclesia universalem fieri potuisse.

1241, Ratione suadetur^. Ratio hoc mysterium demonstrare nequit, sed solum ejus convenientiam ostendere potest : (A) Ex parte Christi. (a) Decebat Christum eligere matrem sibi dignam, in quantum fieri posset; atqui, si Maria fuisset concepta in peccato originali, non fuisset digna fieri mater ipsius san6litatis, cum ejus ignominia in Filium redundasset, juxta illud : " gloria filiorum patres eorum " 2.

(b) Immo prorsus decebat Unigenitum qui in caelis Patrem habuit, quem Seraphim ter sandlum extollunt, matrem habere in terris, quae nitore san6litatis nunquam caruerit.

(c) Decebat etiam Salvatorem redemptionis et vi6loriae quam de peccato reportavit perfe6lionem ostendere, unam saltem animam ab omni a6lualis et originalis labe immunem praeservando; et hanc esse animam suae matris, praesertim cum haec ejus cooperatrixva opere redemptionis futura esset.

(B) Ex parte SS. Trinitatis. B. Virgo, utpote Mater Dei, speciales relationes habet cum tribus divinis personis; est siquidem Filia primogenita Patris, Mater Filii, Sponsa et templum Spiritus San6li; atqui non convenit ut persona, Deo tam intime conjun^la, sit ab initio infe6la originali peccato : " domum tuam decet sanftitudo in longitudinem dierum"3. Ait siquidem vS. Cyrillus Alex. laudibus cele-

^ Cf. Bossuet, Se7'm. pour la fete de la Conception; Monsabre, Car. 1877^ 30« Conf. ; De Pesquidoux, op. cit., t. I, p. 76-97. =■ Pro-j. , XVII, 6. — 3 Ps. XCII, 5.

brandam esse " Mariam semper virginem, sanclum videlicet Dei templum " ^.

  1. 3° CoroUaria. {A) B. Virgo niillum experta ftiit concupiscenttce motum; nam concupiscentia est consedlarium originalis peccati; atqui B. Virgo immunis fuit ab originali peccato; ergo etiam a concupiscentia. Solummodo disputatur inter theologos utrum in Maria fomes peccati fuerit ab initio plene exstincSlus an tantum ligatus : juxta S. Thomam % ab initio fuit tantum ligatus nec penitus exstinftus nisi tempore conceptionis Christi; juxta Suarez'multosque ahos, ab initio penitus fuit exstin6tus.

(B) B. Virgo nullum commisit peccatum a^uale^ sive mortale^ sivt veiiiale. Hoc enim aperte constat ex Tridentino definientc^ : " Si quis hominem semel justificatum dixerit amphus peccare non posse... aut contra, posse in tota vita peccata omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de B. Virgine tenei Ecclesia, A. S." Et sane decebat, ut Ea, quae in suo utero sanaitatis audlorem gestare debebat, riuUo unquam peccato inquinaretur s.

Objiciuntur quidem verba S. Basilii, S. Chrysostomi et S. CyrilH Alex., in quibus asseritur B. Virginem aliquot peccata veniaiia commisisse; sed ex contextu apparet S. Cyrillum nihil aUud docere nisi Mariam fuisse tentatam, duos autem alios non ut testes Ecclesiae, sed ut docStores privatos, locutos esse, et quidem falso principio innixos quod, nisi Maria peccasset, Redemptione non eguisset; quid igitur valet duorum assertio falso ratiocinio innixa contra commune aliorum testimonium^?

II. De perpetua virginitate Mariae^.

  1. Hoc privilegium B. Mariae impugnarunt EbionitcR et Cerintkiani, qui dixerunt Christum ex Maria et Joseph
  • Hofnil. 4, P. G., LXXVII, 995. — Quod argumentum sic praeclare exponit Pii^s IX (Bulla Ineffabilis) : " Et quidem decebat omnino ut perfe(flissime sandlitalis splendoribus semper ornata fulgeret... tam venerabilis mater, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo agqualem sibi genitum tanquam seipsum diligit, ita dare disposuit, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius, et quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem elegit, et de qua Spiritus S. voluit, et operatus est, ut conciperetur et nasceretur ille, de quo ipse procedit ".

*^ Quam difficultatem dilucide expositam et confutatam videre est apud Newnan, A7tg. Diff., II, 128-152.

7 Cf. S. Hieronymus, adveisiis Ilelvidinm^ P. Z., XXIII, 183; S. T^h., q. 28; Suarez, de Mysteriis, disp. V-VI; Petavius, 1. XIV, c. 3-6; Franzehn, ih. 15; Stentrup, th. ii; Vig-ouroux, Liurcs Sainls et Critique ratiou., l. IV; FilHon, Comment. sur S. Matt., p. 283 sq.; Lightfoot*, Galatiuns^ secundum leges naturse fuisse conceptum; quibus nostr^ setate se adjunxerunt RationalistcB, ut Paulus, Strauss^ Renan, et quidam Modernistce^. Alii autem contenderunt B. Virginem, post natum Salvatorem, alios ex Joseph genuisse filios; ita multi Apollinarisfce, Helvidius, Jovinianus, et nostra a:tate Protestantes nonnulli, v. g., Neander^ Meyer, Alford, Farrar, qui virginitatem matrimonio praestantiorem esse agnoscere nolunt ^. Do(5lrina autem catholica est Mariam semper virginem fuisse ante partum, in partu ^t post partum.

  1. Thesis : B. Maria virgo fuit ante partum, in partu et post partum. De fide est ex ordinario et universali Ecclesioe magisterio, et ex C. Lateranensi (a. 649), sub Martino I habito et ab Agathone recognito : " Si quis secundum SS. Patres non confitetur proprie et secundum veritatem Dei Genitricem San6lam semperque Virgineni immaculatam Mariam, utpote ipsum Deum Verbum specialiter et veraciter. . . absque semine concepisse ex Spiritu San6lo. et incorruptibiliter eam genuisse, indisso\uhi\i permanente et post partum ejusdem virginitate, condemnatus sit" ^.

  2. 1° Scriptura clare docet Mariam concepisse Christum inodo virginali. Narrat enim .S. Lucas^ B. Virginem Angelo nuntianti eam Filium Altissimi parituram esse ita respondisse : " Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? " ; angelum vero dixisse : " Spiritus San6lus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi ". — »S. MattJicBus autem refert Angelum dixisse Joseph, qui sponsam praegnantcm dimittere volebat : " Noli timere accipere diss. II " The brethren of the Lord "; Andrews, The life of 0. Lord, p. 1 1 1 sq. ; Fouard, The Christ, vol. I, Append. V; Gigot, Outlines of N. Testament Histojy, New York, 1898, p. 65-67; A. Durand, Frh-es du Seignetcr, in Dic^. apolog. {d'A/es), t. II, 131-147; V Evangile de Venfance, Appendice.

^ Inter quos Pseudo-G. Herzog, qui, in Rev. d^Hist. et de Lit. relig., t. XII, 1907, pp. 117, 320, 485, antiquorum et modernorum hajreticorum de B. Virgine calumnias renovans, contendit do(5lrinam catholicam de virginitate ct sandlitate Deiparae nihil aliud esse nisi hellenicam adulterationem primoevi Evangelii secundum quod Christus naturali modo conceptus erat,

  • Farrar, Jhe Early days of Christia^iity. c. XIX.

Mariam conjugem tuam; quod eriim in ea natum est, dt Spiritu San^o est " ^. Jesus itaque non erat, sed '' putabatur filius Joseph " 2. Ex quibus patet corpus Christi miraculose formatum esse in utero Virginis solo operante Spiritu Sanclo 3. — Nil explicite dicitur de virginitate Marise in partu et post partum; sed ex verbis " viruin non cognosco '' Patres merito inferunt ipsi propositum fuissc perpetuam virginitatem servandi.

Objiciunt (\\^2im in vetere versione s^riaca hgec legi : " Joseph, cui desponsata erat Maria virgo, genuit Jesum ", et exinde inferunt Joseph esse patrem Domini secundum carnem. — Resp. : m eadem versione statim narratur quomodo Maria non ex Joseph conceperit, sed per virtutem Spirittls Sancti. Nisiigitur manifestaadmittatur contradi6tio in hac versione, dicendum est vocem genuit aut esse lapsum calami aut sumendam esse sensu legali^ quatenus nempe Josephywr/^zV^ erat pater Qhristi. Ceterum unus codexcontra omnes ahos valere nequit.

  1. 2° Traditione constat Mariam fuisse sempcr virginem4.

(A)' Omnes Patres, etiam antiquissimi, affirmando Christum esse Deum, simul docent Christum e virgine natum esse, quasi nempe repugnaret Deum nasci ex non-virgine.

Ita Aristides asserit Mariam sine semine FiHum c^ncepisse^; 6'.y//^//;>//^5 ssepe repetit Christum ex virgine natum esse^; S. IrencEus non solum idem asserit, sed etiam affirmat hanc veritatem esse unam ex iis quae in regida fidei ab omnibus credenda continetur'; S. Hippolytus testatur hanc esse traditionem apostolorum ^. Quare haec veritas in omnibus symbolis affirmatur.

3 Ad hanc conclusionem elidendam, Liberales et Modernistce contendunt narrationem priorum Evangelii capitum non esse authenticam aut saltem a primis generationibuschristianisadulteratam. Quamassertionem confutant :Lagrange, Le recit de PEnfance dans S. Lnc, in Rev. bibliqne, 1895, P- 160-185; A. Durand, VEvmigile de PEnfance, in I\ev. prat. d^Apol., III (1907), pp. i, 65» 1.35) 257, 321 sq.; cf. Etndes, 20 mai 1907.

^ ApoL, I, 22, 32, T^y, DiaL cnm Tryph., 66, 75, ^d, 100; P. G., VI, 363, 380, 627, 651, 710.

(B) Jam mediante secundo saeculo, sa^pe asseritur Mariam fuisse virginem in partu, seu Filium peperisse absque ulla Isesione sigilli virginalis ^.

(a) Contrarium quidem docuit TertulUanus^ dicens eam esse virginem *' quantum a viro, non autem quantum a partu ", ut ita melius errorem docetarum refelleret^; et Origenes in uno loco virginitatem in partu docet, in alio autem negare videtur \ (b) Sed alii Patres communiter declarant Mariam in partu virginem remansisse, prsesertim a tempore S. Hieronymi qui Helvidii errorem invi(5le confutavit^. Ita, inter alios, ^. Gregorius Thau7naturgus^ Origenis discipulus^; S. Ambrosius^ qui, postquamhseresim Jovinianiin synodo damnaverat, Siricio papae scribit^ : " Haec est virgo quae in utero concepit, virgo quae peperit filium. Sic enim scriptum est : Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium; non enim concepturam tantummodo virginem, sed et parituram virginem dixit "; S. Ephrcem ^ : " Haec virgo fa(fta est mater, servata virginitate et sigillis non solutis "; S. Augustinus^ : " Concipiens virgo, pariens virgo, virgo gravida, virgo feta, virgo perpetua"; si enim Christi nativitate, inquit, " corrumperetur ejus (Mariae) integritas, non jam ille de virgine nasceretur, eumque falso, quod absit, natum de virgine Maria tota confiteretur Ecclesia, quae imitans ejus matrem quotidie parit membra ejus et virgo est" ^ — Quam do6lrinam comparationibus illustrant : sicut obsignato sepulchro Christus resurrexit, et, januis clausis, ad discipulos ingressus est, ita nascendo, inviolato virginitatis sigillo, foras prosiluit; sicut sohs radius crystallum penetrat, sine quavis ejus laesione, ita Jesus ex utero matris illaesa ejus virginitate prodiit.

  1. (C) B. Maria virgo remansit etiam post partum.

(a) Revera Patres oppositam sententiam rejiciunt ut insania?ji et htasphemiam^ sacrilegitmi, impietatem^ perfidiam^ hceresijn. Ita, V. g., inter Latinos^ S. Ambrosius^''. " Fuerunt qui eam (Mariam) negarent virginem perseverasse. Hoc tantum sacrilegium silere jamdudum maluimus "... Ibidem rationem hujus rei affert : '* Non deficit Maria, non deficit virginitatis magistra; nec fieri poterat ut quse Deum portaverat portandum hominem arbitraretur. Nec

  • Ita, V. g., in apocrypho Protoevangelio Jacobi^ ap. Neubert, op. cit., p. 160-171. — ^ De carne Christi, c. 23; F. Z., 11, 790.

^ Homil. 14 in Luc^ P. G., Xlllj 1834; cf. homil. 8 in Levit., P. 6*., XII, 493. — ^ De perpetud virginitate B. Alarice adv. Helvidiumy P. Z., XXIII.

T Hy^nni de B. Ma7'id, 18, 12, ed. Lamy, II, 608; Journel, n. 711; cf. n. 730, 745. — ^ Se?'mo j in Natali Dotnini, n. , P. Z., XXX VIII, 995.

Joseph vir justus in hanc proruisset amentiam ut matri Domini corporeo concubitu misceretur ". Inter Grcecos^ Origenes : " In tantam nescio quis proruit insama?n, ut assereret negatam fuisse Mariam a Salvatore, eo quod post nativitatem iUius jun6ta fuerit Joseph " ^ Eodem modo loquuntur S. Hieronyinus, GennaditiSy Epiphanius^ aliique permulti ^ Hinc Maria vocatur a Patribus o£t7:ap0£voc, seu semper Virgo, virgo per excellentiam 3.

(b) Nec hanc do6lrinam ut privatam opinionem, sed ut EcclesicB fidem tradunt; provocant enim ad sensum populi christiani : ' Quis aut quo tempore umquam exstitit, qui ausus sit vocare nomen san6l9e Marise, et rogatus non statim addiderit : virginis? ... Sic sancSlae Mariae nomen virginis datum est nec umquam mutabitur; san6la enim illa incorrupta permansit " ^. Allegant verba Mariae : '* Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco".? et exinde colligunt eam vovisse iUibatam servare virginitatem ; et merito quidem, his enim verbis pudice declarabat se virum carnahter non cognovisse, nec cognoscere velle. Citant pariter eum Evangeiii locum, ubi refertur Christum, in cruce pendentem, matrem S. Joanni commendasse, et exinde concludunt B. Virginis neque filios neque filias fuisse : secus, eis non Joanni eam commendasset. Pariter multi censent hanc virginitatem ab Ezechiele fuisse praedicStam his verbis ^ : " Porta haec clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam; quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa Principi ". Quae quidem omnia adeo clara sunt ut multi Protestantes hanc fuisse primaevae Ecclesiae fidem agnoscere non dubitent ^.

^ Petav., 1. XIV, c. 13; cf. Journel, nn. 745, 1073, iili, 1361, 1518, 1643, 2133, 2177, 2194, 2217, 2289.

^ Haec enim habet Anglicanus Episcopus Buil {On the due praise and hon. of the Virgin, Cath. Safeguards, vol. II, p. 288, London, 1851) : " Ex Beatissimse Virginis dignitate necessario consequitur ipsam semper Virginem mansisSe, sicut constanter tenuit ac defendit Caiholica Ecclesia. Hoc vas adeo purum, ad Divinitatis saniftuarium apposite consecratum, potuisse in posterum ab homine profanari, fingere indecorum est ". Quod non impedivit quominus Farrar assereret : " Fides in perpetuam Virginitatem, cujus in Ecclesia per phira sjecula (?) vestigium desideratur, ex dupHci principio pernicioso et parum in Scripturis fundalo originem duxit. Primum, quod Virgini supra-humanam dignitatem adscribit, nuUum habet fundamentum et insuper a Scriptura rejicitur. Alterum, quod matrimonium damnat et ccelibatum in perfedlionis consilium evangelicum convertit, non solum a Scriptura damnatur, sed insuper in perniciosis hoeresibus radicitus fixum est, et apertis saepiusque repetitis Sacrorum Librorum documentis contradicit ". Ad quod ultimum confutandum attente legere sufficiat ea quse de virginitatis excellentia scribit S. Paidns (/ Cor.^ VII, 25-40), ubi certo certius docet virginitatem matrimonio perfe(fliorem esse.

804 DE COIMSEGTARIIS UTRIUSQUE MYSTERII.

  1. 30 Ratio ostendit maxime conveniens esse : (A) Christum concipi et nasci ex virgine : (a) ex dignitate Patris : ex di6lis enim, prima persona SS. Trinitatis est pater Christi;atqui non conveniebat hanc dignitatem transferri ad aliquem virum, (b) Ex impeccabilitate Christi : omnes homines naturaliter ex Adamo geniti peccato originali sunt obnoxii : atqui non decebat Christum obnoxium esse originali peccato. (c) Ex dignitate ipsius Christi : nam maxime decebat eum qui in sinu Patris absque ulla imperfe6lione generatur, in tempore modo virginali nasci ^..

(B) Mariam perpetuo virginitatein servare ^. Contrarium enim {a) perfe^ioni C/tristi derogdit; sicut enim est Unigenitus PatriSy ita decuit eum esse unigenitiim matris^ tanquam perfe6lissimum germen ejus; (b) injuriam facit Spiritui SanSlo; cum enim uterus virginalis, in quo Christi carnem formavit, ejus san6luarium fuerit, non decebat eum per commixtionem virilem violari; (c) derogat dignitati et sanctitati matris Dei, quae ingratissima videretur, si tanto Filio contenta non esset, et virginitatem miraculose servatam sponte amisisset; (d) derogat san6litati ipsius Joseph'^, qui maximse praesumptionis reus esset, si cum ea,quae de Spiritu San6lo conceperat, commercium carnale habere voluisset.

  1. Nec objici possunt S.' Matthaei "^ verba : ' ^ Antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu San6lo... Et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum prrmogenitum "/ particulce enim antequam et donec quid non sit fa6tum ante Christi conceptum et partum inculcant, ut omnibus sit evidens S. Joseph non esse patrem Christi; quid autem postea fa6lum sit, ab Evangelista prsetermittitur, quippe quod ad ejus scopum non spe6taret5. Tandem vox '' primogenitus " alios faisse fihos minime probat, cum apud Jud^eos primogenitus appellaretur is filius, ante quem nullus alius natus fuerat, sive alii post ipsum nati sint sive non.

5 Quod egregie exponit S. Hieronynius, Adv. Helvid.^ n. 4 : " Quasi si quis dixerit : antequam in portu pranderem, ad Africam navigavi, non possit stare sententia, nisi ei in portu prandendum quandoque sit; aut si velimus dicere : Paulus apostolus, antequam ad Hispanias pergeret, Romse in vincula conjedlus est; aut certe illud : Helvidius, antequam poenitentiam ageret, morte prseventus est; statim aut Paulo post vincula ad Hispanias sit eundum : aut Helvidio poenitentia agenda post mortem"... Integer locus legendus est. Cf. Reviie Bibliqzie^ 1894, p. 56 sq.

  1. Neque huic veritati obstant textus, in quibus agitur defrairibus Domini, v. g. : *' Nonne mater ejus dicitur Maria? et fratres ejus Jacobus et Joseph et Simon et Judas? Et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt " 9 Nam (a) quidam inter Patres, praesertim Graecos, putarunt hos fratres filios esse S. Joseph quos ex aha uxore antea du6ta habuisset : quae quidem opinio nunc antiquata est in Ecclesia latina, necnon sensui fidehum opposita de virginitate S. Joseph. (b) Sed communis sententia, a S. Hieronymo^Ldvocata, est fratres illos fuisse consobrifios Christi; vox enim frater, lato sensu sumpta, talem interpretationem patitur^; ahunde quatuor fratres, supra enumerati, probabiUter erant fihi Cleophse, seu Alphsei, et Mariae, sororis matris Domini, ut constare videtur, tum ex variis Scripturae locis simul coUatis^, tum ex au6loritate Hegesippi, qui declarat Cleopham, patrem Simonis, fuisse Christi patruum. Nihil ergo ex his contra perpetuam B. Mari?e virginitatem deduci potest 1

  2. Corollarium. B. Maria virginitatem Deo vovit. Ita communiter.

(A) Hoc enim Patres coUigunt ex verbis Marire : " Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco"? " Quod profe6lo non diceret, ait Atigustimis ^, nisi Deo virginem se ante vovisset "; si nuUum enim emisisset votum, Joseph cognoscere potuisset et ex eo prolem habere.

(B) Animadvertit autem S. Thomas ^ B. Mariam, antequam Joseph desponsaretur, non simpUciter, sed sub conditione virginitatem vovisse; nam, cum tempore legis cuUus Dei per generationem prsesertim propagaretur, Maria, Ucet in desiderio virginitatem habuerit, eam non vovit absolute, sed sub conditione si Deo placeret. Potuit

^ Quod iteium egregie illustrat S. Hieronynius, op. cit^ n. 14 : " Jam nunc doceberis quatuor modis in Scripturis divinis fratres dici iiatiird^ gente, cognatione, affe(flu. Naturd Esau, Jacob; duodecim patriarchae; Andreas et Petrus; Jacobus et Joannes. 6^^///^, qua omnes Judcei inter se fratres vocantur, ut in Deuteronomio : " Si autem tmaus, fj-atretn tuum, qui est hebrgeus" (XV, 12),..; et Ap. Paulus : " Optabam, inquit, ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitse " (t^^w., IX, 3-4): Porro cognatione fratres vocatitur, qui sunt de una familia..." Quod illustrat exemplo Abraham et Lot, de quibus dicitur : " discesserunt unusquisque a fratre suo" {Gen., XIII, 8 sq.), quamvis Lotnon esset frater Abrahoe, sed filius fratris ejus; exemplo Laban et Jacob : dixit enim Laban ad Jacob : " num quia/rater meus es tu, gratis servies mihi "? {Gen.^ XXIX, 15). Jamvero Jacob erat filius sororis Laban.

igitur desponsari, divino auxilio confidens quod nunquam matrimonium consummaret. Postmodum vero, accepto sponso, secundum quod mores illius temporis exigebant, simul cum eo virginitatis votum absolute emisit.

III. De gratia et sanctitate B. Virginis \

Ut aliquo modo noscere possimus quanta fuerit Mariae san6litas, expendendum est quanta mensurs. prhno instanti gratiam acccperit, et quomodo decursu vitcB eamdem auxerit.

  1. 1° In primo instanti sucb conceptionis^ B, Virgo majorem accepit gratiam quam singuli homines aut Angeli in sud primd sanSliJicatione. Certum est. Nam gratia cuique a Deo collata proportionatur dignitati et muneri uniuscujusque; atqui munus Mariae, quae jam destinabatur ut esset Mater Dei, superat quamlibet dignitatem; ergo majorem gratiam quam ceteri accepit ^.

Hinc in Bulla Ineffabilis haec leguntur : " Quapropter illam longe ante omnes angelicos spiritus cun6losque Sandlos caelestium omnium charismatum copia de thesauro divinitatis deprompta ita mirifice cumulavit".

Insuper valde probabile est B. Virginem accepisse ab initio majorem gratice gradum quam acceperint omnes purce creatur(Z simul sumptce. Nam ab initio magis diledla fuit quam omnes simul creaturae, quia jam diligebatur ut Mater Dei; atqui gradus gratia^ proportionatur amori quem Deus habet erga ahquam creaturam.

  1. 2° Gratia^ B. Marice collata^ augmentum suscepit in vitd^ triplici prcesertim modo : —

(a) Per a^us ??ieritorios. Certum est hos adlus fuisse prope innumeros^ quia saltem per vigiliam non fuerunt interrupti; Qt ferventissimos^ propter perfedlissimam caritatem, qua informabantur; ac

• ^ Cf. S. Th., q. 27; Suarez, de MysUriis, disp. IV, XVIII-XX; Petavius, 1. XIV, c. I; de Rhodes, q. IV; Contenson, 1. X, diss. VI, c. i, spec. 2; Depoix, Tr. Theol. de B. M. V., p. 11, c. 3, a. 2; Petitalot, c. 16; Melia, op. cit., I p., 6; Livius,t^/. «V., p. 208 sq. ; Hugon, O. P., Mater diviniE graticE^ in Revue thojniste^ 1902, p. 425 sq.

^ Quod etiam, post S. Thomam (q. 27, a. 5), sic probari potest : Quanto aliquid magis appropinquat princlpio in aliquo genere, tanto magis participat effedlum illius principii; hinc Angeli qui sunt Deo propinquiores magis participant Dei bonitatem. Atqui B. Virgo propinquissima fuit Christo, gratiae fonti, qui ex ea naturam humanam acceplurus erat ; ergo. Quanta vero fuerit hgec gratiae plenitudo fusius declarat Angelicus Dodlor in Exposit, in saliit. angel.

proinde B. Virgo meruit immensum grati^ augmentum, quotidie magisac magis accrescens. Immo, juxta Suarez^ per omnes et singulos a(5lus probabiliter meruit gratiam duplo majorem quam gratiam antea habitam.

(b) Per Incarnattonem Verbi in ejus sinu, qu3e, ut communiter admittunt theologi, immensum gradum gratiae contuUt B. Virgini. Si enim sola praesentia Christi Joannem Baptistam sandtificavit, in die Visitationis, nosque sandtificat in sacramento Eucharistiae, quanto magis idem pr^estitit Incarnatio Verbi in sinu Marise et ejus comrnoratio per novem menses?

(c) Per Sacramenta quae recepit; videHcet Baptismum probabiliter suscepit, non quidem ut remedium originaHs peccati, sed tanquam signum quo signantur membra Ecclesise et fiunt apta ad recipienda cetera Sacramenta. Insuper recepit Eucharistiam, quae ipsi ministrata fuit post Pentecosten per Apostolum Joannem. Accepit etiam plenitudinem donorum Spirit^s San6li in die Pentecostes.

  1. Ex his omnibus apparet B. Virginem merito a Patribus vocari gratice abyssum, mare omnium gratiarum. Ejus virtutes praeclare descripsit S. Ajnbrosius ' .• *' Quid nobiUus Dei matre ? quid splendidius ea quam Splendor elegit.^ Quid castius ea quae corpus sine corporis contagione generavit? Nam de ceteris ejus virtutibus quid loquar? Virgo erat non solum corpore, sed etiam mente, quae nuUo doU ambitu sincerumadulteraret affe6lum; corde humiUs, verbis gravis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior : non in incerto divitiarum, sed in prece pauperum spem reponens : intenta operi, verecunda sermone, 'arbitrum mentis soUta non hominem, sed Deum quaerere : nuUum laedere, bene veUe omnibus, assurgere majoribus natu, aequaUbus non invidere, fugere ja(5tantiam, rationem sequi, amare virtutem... Nihil torvum in ocuUs, nihil in verbis procax, nihil in a^tu inverecundum : non gestus fradlior, non incessus solutior, non vox petulantior; ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis".

  2. Corollarium : de Assumptione B. Virginis. (a) In perfectione beatitudinis^ sicut in virtutum perfe(5lione, Maria homines et Angelos superat, juxta id quod canit Ecclesia : "ExaUata est San(5la Dei Genitrix super choros Angelorum ad caelestia regna ".

(b) Insuper communis est sententia, utriusque Ecclesiae Latinae et Graecae consensu firmata, et festi Assumptionis institutione innixa, B. Virginem, post mortem, non solum secundum animam, sed etiam secundum corpus, in ccelu?n assumptam fuisse. Haec veritas probari nequit Scriptura, neque antiquorum Patrum expUcitis testimoniis. Per quatuor enim priora saecula nihil expUcite

radituni est de corporea B. Virginis assumptione in operibus Patrum genuinis qu^e supersunt, sed nonnuUa inveniuntur testimoaia de gloria ejus caelesti in genere, et de ea intelliguntur verba ^pocalypsis : " Et signum magnum apparuit in cselo : mulier amidla sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum luodecim " '. Quinto saeculo, jam pauca inveniuntur testimonia de £jus corporali assumptione, v. g., in operibus Pseudo-Dionysii. A sexto autem saeculo, res diserte traditur non solum in operibus Patrum, sed etiam in liturgiis tum grjecis, tum latinis^; et, quamvis Qonnulli quandoque hac de re dubitaverint, hujus veritatis persuasio tam communis evasit, ut hodie vix ullus inveniri possit qui ei contradicat. Immo haec traditio adeo certa videtur, ut ducenti circiter Episcopi a C. Vaticano postulaverint eamdem tamquam fidei dodtrinam definiri; citra temeritateni igitur rejici nequit.

Nec desunt convenienticB argumenta pro tanto privilegio. (a) Sicut 5nim Christus triphcem reportaverat vi6loriam de peccato per impeccabilitatem, de concupiscentia per absolutam integritatem, de morte per gloriosam resurre6tionem et ascensionem, ita pariter decebat B. Virginem, quae tam intime Fiho suo consociata est, triphcis hujus triumphi participem esse, videhcet vidloriam reportare de peccato per immaculatam conceptionem, de concupiscentia per virginalem maternitatem, demorte per acceleratam resurre6tionem et in caelum assumptionem. (b) Decebat pariter carnem B. Virginis, quae sine corruptione corpus Christi conceperat, nec ullam maculam contraxerat, incorruptibihtatem ejus participare ^.

§ III. DE OFFICIIS B. MaRI^ ERGA HOxMlNESl

Tria praesertim sunt : siquidem B. Virgo est viediatrix^ regina et niater omnium Christianorum.

  1. 1° ^. Virgo est niediatrix^ non quidem principalis sed secmidaria, seu mediatrix ad Mediatorem, no7i necessaria quidem, sed valde utilis.

^ Quae testimonia vide ap. Livius, op. cit., p. 360 sq. ; A. Lana, La Resurrezione e corporea assunzioite della S. V. Madre di Dio, Roma, 1880; Tepe, n. II 30 sq.; cf. Janucci, De Deipa^-entis Assumptione, Taurini, 1884, ub; multa inveniuntur, quae tamen non omnia fuerunt ad trutinam criticoe revocata. — S. Joannis Damasceni testimonium lege ap. Journel, n. 2389.

3 Renaudin, O. S. B., De la dejijtitio^z dogmatiqiie de V Assomption de la Tres Sainte Vierge^ Anvers, 1900; La definibilitii de V Assomption de la Trh Sainte Vierge, in Revue thomiste, 1900, p. 666 sq.

  • Cfr. S. Bernardus, Sermo de aqtiadtccflu in Nat, B. M.; Suarez, op. cit.. disp. XXIII; Petavius, 1. XIV, c. 9; Depoix, op. cit., p. iii, c. i; Hurter, n. 669 sq.; Petitalot, op. cit., c. XIX; Melia, op. cit., c. XXVII-XXIX.

Dicitur secundaria quia solus Christus mediator cst principalis, cum solus condignam. satisfa6lionem pro peccatis obtulerit, et omnes gratias ad salutem necessarias nobis ex condigno meruerit : " Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus "'; nofi ngcessana, quia ex se dire6le Deum mediantfe Christo adire valemus.

Probatur : Ille est mediator secundarius, qui sub dependentia principalis mediatoris, ad nostram salutem realiter concurrit; atqui talis est B. Virgo; nam concurrit ad salutem nostram triplici modo :

(a) Non solum physice concipiendo et pariendo Salvatorem nostrum, sed ^ixdimmoraliter^ tum consensum prsebendo Incarnationis mysterio : " Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum "; tum Christo in cruce immolato compatiendo%- (b) nobis merendo de congnio gratias ad salutem necessarias. Patres enim docent Mariam ad nostram salutem concurrisse, sicut Eva ad nostram ruinam concurrerat : " Au6trix peccati Eva, au(5trix meriti Maria "; (c) efficaciter interpellando in caelo ad obtinendas gral.as pro nobis; quod coUigi potest ex Evangeho, ex eo quod ipsius prcesentia EHsabeth et S. Joannes Baptista sandtificati fuerint ^, et, eadem rogante, primum Jesu miraculum patratum fuerit^; nam si tanta potestas ipsi data fuerit in terra, non minori certe gaudet in cselo.

Immo multi theologi docent nullam gratiam reapse dari sine sjus intercessione^, quia, inquiunt, convenit Deum, qui per Mariam nobis dedit Christum, fontem gratise, per Ipsam etiam gratias particulares dispensare, quse singulis hominibus conceduntur : " Sic est voluntas ejus, qui totum nos habere voluit per Mariam "*.

' Renaudin, O. S. B. , La Mission de Cor^demptrice et la definibiliti de V Assomp- Hon^ in Revue thoiniste^ 1904» P* 533 sq.

s Redle animadvertit J. H. Newnian ex hoc non sequi nullam gratiam dari sine recursu ad Mariam : hsec enim intercedere potest etiam pro eis qui eam non precantur : ** Dominus noster pro paganis qui eum ignorabant mortuus est, et ejus Mater pro christianis exorat qui eam ignorant. Ipsa juxta Filii sui voluntatem intercedit, et cum Hic animam in particulari vult salvam facere, statim pro ea preces fundit. Quamvis obvium, immo prudens sit (pro iis qui ab Ecclesia dodli ejus potentiam norurt), ad ejus patrocinium confugere, nihilominus pietatem in Mariam esse conditionem sine quA non salutis cetern^e, affirmari non potest ". {Diffic. of A/iglic, vol. II, 1888, p. 105-106.)

^ S. Bernardus, Serm. in Nat. B. Marice. Cf. Bossuet, j' Sennon pour la fele de la Conception de la Sainte Vierge. — Quam sententiam suam fecerunt nonnuUi Pontifices, inter quos Leo XIII : " Affirmare licet nihil prorsus de permagno illo omnis gratiee thesauro, quem attulit Dominus... nihil nobis nisi per Mariam, Deo sic volente, impertiri, ut, quomodo ad summum Patrem nisi per Filium nemo potest accedere, ita fere nisi per matrem accedere nemo possit adChristum," (Encycl. de rosario, 22 sept. iSqi.)

810 DE CONSEGTARIIS UTRIUSQUE MYSTERIT.

Attamen fatentur invocationem B. Mariae non esse absolute necessariam ad salutem, cum gratia dire(5le a Christo Mediatore postulari possit; sed solum valde utilem, scilicet esse viam brevem^ promp' tam et securam ad gratiam ideoque salutem obtinendam'.

1257« 2° B. Virgo est regina non solum hominuvt, sed etiam omnium creaturarum; nam, ut diximus, Christus est Rex omnium creaturarum; atqui B. Virgo est Mater Christi ; ergo eo ipso est Regina omnium creaturarum.

Sicutenim mater alicujus Regis aliquam in regno exercet jurisdidtionem benevolentiae et caritatis, ita pariter Mater Christi Regis potestatem quamdam benevolentiae et misericordiae exercet in ejus regno. Hinc a S. Bern. Sen. ' merito di6lum est : ** Tot creaturse serviunt gloriosae Virgini Mariae, quod serviunt Trinitati"; hinc exclamat Ecclesia : " Salve, Regina^ mater misericordise " !...

  1. 3° Tandem B. Virgo est mater omnium christianormn in ordine supernatiirali :

(a) Titulo cognationis cum Christo : nam Maria est mater Jesu, qui dignatus est frater noster fieri secundum naturar\ et secundum gratiam, nos adoptando in fratres, " heredes autem Dei, coheredes autem Christi "^, ita ut unum corpus morale cum eo efficiamur; (b) titulo cooperationis ad nostram salutem ; ita enim nos veluti spiritualiter genuit, et potiori ratione quam Eva mater viventium nuncupatur; (c) titulo amoris, nam cum materna soUicitudine de nostra salute curat, nos tuendo contra daemonum incursus, et in corde nostro formando virtutes Christi ; (d) titulo donationis^ cum Christus in cruce moriens nos in filios ipsi dederit, Joanni (et per extensionem, omnibus christianis) dicens : '* Ecce mater tua ". Unde S. Antoninus scribif : *' Sicut Christus nos genuit verbo veritatis ad esse gratiae spirituale in cruce patiendo, ita B. Virgo nos genuit et peperit in maximis doloribus Filio compatiendo ". Liceat igitur cum S. Bernardo concludere^ : " Totis ergo meduilis cordium, totis praecordiorum affedtibus, et votis oranibus Mariam veneremur ".

^ Sunt qui contendant impossibile oranino esse B. Virginis cultorem damnarij est quidem spes inagiia neminem, qui ei pie ac perseveranter famulatur, periturum; sed iiifallibilis resipiscentia a peccato, vel perseverantia in gratia neniini, quantumvis erga B. Virginem religioso, absolute promitti potest. Cf. Bucceroni, op. cit., Comment. V, p, 80.

§ IV: De Cultu B. Mari^ exhibendo'.

  1. Protestantes acriter impugnant cultum quem Catholici B. Virgini persolvunt, ut superstitiosum, illusorium, immo omnino idololatricum^. Quod quidem verum esset si cultum latricB ipsi redderemus, sed res ita non se habet, ut patebit ex simplici expositione fidei catholicae.

Cultus, B. Virgini redditus, triplicem praesertim a(5lum comple6litur : (a) venerationem et reverentia?n,propter dignitatem divinae maternitatis ipsi collatam et ejus eximiam san6litatem ; (b) invocationem et jiduciam, quia est potens simul et misericors mediatrix ad Christum; (c) amorem filialem, quia est Mater nostra spirituah*s; qui amor ad illius virtutum imitationem nos incitat. Hoc autem tripHci a6lu Beatissimam Virginem coHmus prce omnibus aliis San^is et exinde cultus ille vocatur cultus hyperdulice ; sed hunc honorem praecellentem exquirunt Mariae dignitas et san6litas omnino singulares, ut statuetur sequenti thesi.

  1. Cultus hyperduHae B. Mariae redditus est omnino legitimus. De fide est ex ordinario et universah* Ecclesiae magisterio.

Probatur 1° Scripturd. (a) Deus nos edocet quanta veneratione habenda sit Maria, dum ipse, per Angelum Gabrielem, eam sic aHoquitur : " Ave, gratia plena"^...; pariter, dum per os EHsabeth B. Virgini dicit : " Benedi6la tu inter muHeres "4... (b) Christus nos edocet qwdintdim fiduciam in Maria habere debeamus, dum ipse primum miraculum efficit, rogante B. Virgine, quamvis hora quam intenderat pro manifestatione suae potentiae, nondum advenissets; (c) Tandem Christus, in cruce moriens, nos edocet quanto amore

' Cfr. Suarez, op. cit., disp. XXII; Petavius, 1. XIV, c. 8; Depoix, p. III, c. 2; Gazzaniga, op. cit., secfl. II, disp. IV, c. 14; Petitalot, c. XXI; Melia, c. XVIII; Newman, Angl. diff., vol. II, p. 68 sq,; Discourses to Mixed. Congi-eg., p. 342 sq.; Grignon de Montfort, Traite de la Vraie d^votion cl la S. V., anglice redditum cura F. W. Faber; Haine, De hyperdulid, Lovanii, i864;Terrien, La M^re des hommesy II, 418 sq.

= Ita Hodge*, Systematic theology, vo!. III, p. 284-287. Cf. Littledale*, Plain Reasons, 53.

B. Virginem diligere debeamus, dum dicit Joanni et omnibus Christianis : " Ecce mater tua "^

  1. 2° Tradit. (a) Ex Alonuinentis . i) Jam enim in Catacumbis inveniebantur/;;/a^/«£?^ sive pidtse, sive sculptse B. Virginis, quarum nonnullae hanc repra^sentabant cum puero Jesu nimbo coronatam, quo Christianorum veneratio significabatur^. 2) Insuper statim ac pax Ecclesice reddita fuit, templa non pauca in honore77i B. Mariae aedificata sunt, sive Romse, sive Byzantii, sive in Judaea, ac deinde per totum orbem terrarum, ita ut plene adimpleta fuerint quae Maria, spiritu prophetico, dixerat :'' Beatam me dicent omnes generationes "^,

(b) Ex Patribus. Fundamenta hujus cultiis jam invenimus apud Patres, qui Mariam cum Eva comparantes, dicunt per Mariae oboedientiam nos salvari, eamque esse advocatam nostram "*. Unde quando Collyridiani, nimio et ignorante zelo decepti, Virgini sacrificia obtulerunt, S. Epiphanius eos reprehendit, quia, inquit, Marite non adoratio sed honor et veneratio reddi debet^. Hunc autem cultum fuisse hyperdulice testatur S. Germanus, ep. Constantinop. ^ : " Nam et ipsam proprie vereque matrem veri Dei colimus, et magnificamus, et universa visibiH et invisibih creatura superiorem arbitramur ".

(c) Quare in omnibus Liturgiis, etiam antiquissimis, invenire est invocationes quibus intercessio Deiparae petitur. Ex his omnibus argumentis constat cultum B. Virginis viguisse a primis temporibus, tum in Ecclesia Latina, tum in Ecclesia graeca ; atqui impossibile est universalem Ecclesiam, ab initio, cultum superstitiosum et idololatricum fovisse; ergo cultus B. Mariae minime superstitiosus est, sed e contra omnino legitimus.

  1. 30 Rat. theologicd, Is enim cultus est legitfmus, qui nullum detrimentum cultui divino affert, sed solido nititur fundamento, et valde utilis est ad salutem; atqui talis est cultus B. Mariae : (a) nullum detrimentuni affert cultui divino; non est enim cultus supremus latriae, sed cultus inferior, non quidem simplicis duliae, quse convenit reliquis

'Cf. de Rossi, Imagini scelte della B. Maria Vergine tratte dalle Catacombe Komane, Roma, 1863 ; Lehner, Die Maj-ienverehrung in den ersten Jahrhnnderten, Stuttgard, 1881; Shahan, The B. V. in the Catacombs, p. 32 sq.

^Lnc.j I, 48. Quod ipsi Protestantes agnoscere coguntur, ut videre est aDud Schaff*, History ofthe Christian Church, vol. III, § 81-83,

^ Ita S. Justinus, S. Irenaeus, Tertull., S. Ephr., loc. jam. cit.

San6lis ut servis Dei ; sed hyperdulice quam exposcit dignitas quasi infinita Matris Dei et illius prae ceterorum San6lorum meritis eximia san6litas. Atqui talis veneratio, nedum Deum offendat, ad Deum potius ultimo refertur, au6lorem omnium donorum quae in Maria veneramur. Quis enim negabit Matris honorem in Filium redundare? Reapse Christus magis colitur, et ejus divinitas melius agnoscitur, ubi viget devotio erga ejus Matrem^. (b) Solido nititur fu7idamento ; nam certe Deum ipsum imitari licet; atqui Verbum ad nos per Mariam venit, et ex ea corpus et sanguinem accepit quibus nos redemit ; ergo et nos Jesum per Mariam adire decet, et veluti ex ejus manibus nostrae redemptionis pretium accipere.

Quod sic declarat S. Bernardus : " Sed jam advertistis, ni fallor, quoniam Virgo regia ipsa est via, per quam Salvator advenit, procedens ex ipsius utero, tanquam sponsus de thalamo suo. Tenentes ergo viam... studeamus et nos, diledtissimi, ad ipsum per eam ascendere, qui per ipsam ad nos descendit, per eam venire in gratiam ipsius, qui per eam in nostram miseriam venit "'.

(c) Est valde utilis. i) Hoc enim cultu obtinemus a Deo, per intercessionem B. Mariae, multas gratias ad salutem valde utiles, quas propriis orationibus non tam facile consequeremur, sicut in rebus humanis multi favores obtinentur a Rege, mediante Regina, qui secus vix obtineri possent. 2) Aliunde cultus B. Virgini exhibitus, ad augendam reverentiam quae muliebri sexui debetur, non parum contulit, ut rationahstae nonnulli libenter agnoscunt 3.

  • Quod diserte ostendit Card. Newman, Discoiirses to niixed Cong.y The Glories of Mary for the sake of her Son, ubi hccc inter alia leguntur (p. 347 sq.): " Fides quse docet Mariam esse Deiparam, seu matrem Dei, est firmum subsidium quo nos Apostoli dodlrinam confirmamus, eamque ab omni Eequivocatione servamus immunem; est testimonium quo malorum spirituum *' Antichristi qui sxierunt inmundum ", sophismata detegerepossumus. Haec fides Jesum Deum esse declarat; eum hominem esse supponit; nobis ideam suggerit eum esse Deum, licet fadlus sit homo; et quamvis Deus sit, tamen verum esse hominem. Sicut degens in terris suum divinum Filium Maiia per se custodivit, in utero gestavit, suis amplexibus recepit, suo ladle nutrivit, ita modo et ad uhimum usque Ecclesise tempus, ejus gloria et cultus nostram veram fidem in Jesum Hominem ei simul Deuui proclamant et definiunt ".

3 " Mundus per ideas quas sibi efformat regitur; ast raro, immo nunquam alia idea majorem simulque salubriorem exercuit vim, quam qua; de Maria in

  1. Attamen omnis excessus^ sive in laudibus, sive in cultu B. Mariae, sedulo vitari debet, nostraque facimus haec Petavii^ verba : "Illud vero ad extremum monere omnes audebo cultores ac laudatores Virginis sandlae, ut ne pietati ac devotioni in illam suse nimium indulgeant; et ut veris contenti solidisque praeconiis, fi(5ta et commentitia repudient ". Quod quidem monitum Fius IX renovavit, damnando (13 Jan. 1875) Juo opuscula, in quibus disserebatur de sacratissimo sanguine B. Virginis. Revera nonnulli pii audtores hac in re Protestantium objedlionibus ansam praebuerunt : excusandi sunt quidem propter filialem amorem qui verba ipsorum di(5tavit, et sane minus vituperandi quam haeretici qui, sub praetextu Filium honorandi, matrem tam indigne traftant; non sunt tamen imitandi ^

Stri6te loquendo, modus quo invocari debet B. Virgo hic est :

•**ora, vel intercede pro nobis"; si veroaliae formulae inveniantur in hturgiis et piis scriptoribus, quibus gratiae direne videntur a B. Vir- gine postulari, ita intelhgi debent ut divinum auxihum per Marice intercessionem cum certiori fiducia imploretur.

Art. III. De Cultu Sandorums.

12O4. Protestantes plerique, et non pauci ModernistcB ^, errores Vigilantii et Fausti Manichaei renovantes, San6lorum cultum ut impium, superstitiosum, immo et idololatricum rejiciunt. Catholica autem do6lrina est 5 : " San6los medio-aevo concepta fuit. Prima vice tunc mulier ad dignitatem quae ipsi naturaliter pertinet eve6ta fuit; infirmitas aeque ac dolor tanquam aliquid sandti habita sunt. Non amplius hominis serva aut ejus ludibrium, nec amplius despe(5tionis et sensualitatis ideis sociata, mulier in Maria Virgine ad inauditas celsitudines sese extulit, et reverentis observantise objedlum fa6la est, cujus nec minimam ideam veteres habuere ". (Lecky, History of Rational. , vol. I, p. 226).

" Nonnulla exempla piarum hujusmodi exaggerationum recenset Pusey in opere Eirenicon\ redle autem ostendit J. H. Newman {Diff. ofAngL, vol. II, p. 89-118) hos excessus ab Ecclesia nunquam probatos fuisse, sed potius quandoque reprehensos.

3 De Cultu Sancflorum, videre est Suarez, de Incar., disp. LII; Salmant., disp. XXXVI; Petavium, 1. XV, c. 5-6; Bellarminum, Controvers.y^t. Ecclesia Triumph., 1. I, c. 11-20; Trombelli, de Cultu Sanctorum; Perrone, de Cultu Sanctorum, c. 1-3; Waterworth, The Faith of Catholics, vol. III; Milner, End of Rel. Controv., let. 31-35, opus gallice versum ap. Mi^ne, Dimonst. Ev., t. XVII, p. 817 sq.; Card. GihhotiSy Faiih of our Fathers, XIII-XIV, etc.

4 Quorum argumenta exposuit P. Saintyves*, les Saints successeurs des dieux, Paris, 1907.

5 Tridejit., Sess. XXV, De Invocat. et veneratione, etc, ap. Denzing., r., 984 (86oh iina cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibiis Deo offerre; bonum atque utile esse suppliciter eos invocare : et ob beneficia impetranda a Deo per Filium ejus fesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eoruni orationes, opem, auxiliumque confugere". Ex quibus verbis constat : (a) invocationem San6lorum esse quidem bonam ac utilem, sed non necessariam ad salutem; (b) gratias non a san6lis ipsis sed a Deo exspe6landas esse; (c) san6lorum intercessionem inniti meritis Christi, qui solus est Salvator noster et Mediator proprie di6lus, dum San6li sunt tantum improprie mediatores et quidem secundarii. Igitur cultus ipsis redditus non est cultus supremus latriae, sed solum cultus duliae, quo i) eorum excellentiam et supernaturales dotes agnoscimus et veneramur^ 2) eorum opem invocamus^ et 3) exempla imitari intendimus. Hoc ultimum legitimum esse ultro fatentur Protestantes ^ : duo autem priora licita esse probabimus.

Chapter 57 of 81