Skip to the text

Nn. 416–469

  1. 1° Notio. Immutabilitas mutationi opponitur; mutatio autem est transitus ab uno statu essendi ad alium,

^ Gm., I, 26. — » Ps. XXXIII, 16; CVII,. 16. Cr. Isa., III, 13; VI, i et a)ibi passim. — "^ S. Theolog., I, q. 3, a. I., ad i, 2, 3, 4, 5.

4 Cf. S. Th., I, q. 9; Suarez, 1. II, c. 3; Billuart, disp. III, a. 7; Petavius, 1. III, c. 1-2; de Augustinis, De Deo mto, p. II, a. 8; Liebcrmann, de Deo et divinis attributis, c. 3, a. i, 1. I, § IV; Hurter, n. 68 sq.; Pesch, n, ?59 sq.; A. Farges, op. cit., p. 325 sq.

scilicet a potentia ad actum. Do6lrina catholica est Deum esse imrnutabilem non solum quoad stibstantiam^ sed etiam quoad cognitionem et volitioneni^ quatenus nil novi cognoscere aut decernere valet, cum omnia a tota asternitate cognoverit et decreverit. Hanc immutabilitatem negarunt Stoici inter Gentiles, quos secuti sunt Hegel et Renan cum hodiernis sophistis, qui contendunt ens perfe6lum non esse a^u, sed infieri^\ et SocinianimtQr Christianos; contendunt enim Deum esse mutabilem in suis decretis, ut sic facilius ejus libertatem explicent.

  1. 2° Tkesis : Deus est omnino immutabilis. De fide est ex Vaticano (supra, n. 368) : " Qui cum sit una, singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia ". Probatur :

(A) Script. (a) ex verbis : " Ego sum qui sum " ^ ^ nam, ut ait vS. Augustinus (serm. 7, n. 7), '' Esse est nomen immutabilitatis. Omnia enim quae mutantur, desinunt esse quod erant, et incipiunt esse quod non erant. Esse verum, esse sincerum, esse germanumnon habet nisi qui non mutatur... Quid est : ego sum qui sum, nisi aeternus sum; quid est : ego sum qui sum, nisi mutari non possum? " (b) Ex verbis, in quibus omnis mutatio de Deo negatur : " Ego Dominus (Yahweh) et non mutor"3; *' Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio " 4. (c) Praesertim ex locis, ubi consilii mutatio denegatur : " Porro triumphator in Israel non parcet ^i pcenitudine non fleSletur; neque enim homo est, ut agat paenitentiam " ^ ; " Non est Deus quasi homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur " ^, (d) Hinc S. Augustinus ait 7 : " Non invenis in Deo aliquid mutabilitatis; non aliquid quod ahter nunc sit, aliter paulo ante fuerit. Nam ubi invenis aliter et aliter, fa6la est ibi quaedam mors : mors enim est, non esse quod fuit " ^.

  1. (E) Rat. (a) Sic arguit S. Do6lor7: omne quod mutatur, est aliquomodo in potentia ad statum novum qui
  • Cetera Patrum testimonia vide apud Petavium,l.c. — ^cf. S.Th.,I, q. 9,a. i.

acquiritur, et insuper motu suo aliquid novi acquirit; atqui in Deo nulla est potentialitas, cum sit a6lus purus, nulla possibilitas aliquid acquirendi, cum sit infinite perfe6lus; ergo Deus non mutatur. — Ex quo patet hanc immutabilitatem soli Deo convenire; cetera enim entia, utpote contingentia et imperfe6la, sunt in potentia tum relate ad esse tum relate ad perfe6liones acquirendas. (b) Ratio autem cur Deus in decretis suis sit immutabilis, in eo sita est quod ens intelligens voluntatem suam non mutat, nisi motiva, antea ignota, ejus menti occurrant, quibus a proposito desistere movetur; atqui Deus, a tota seternitate, omnia illa motiva perfe6te unica intelle6tione cognoscit; ergo et una volitione immobili omnia decernit ^.

Licet autem immotus in se permanens, velle potest rerum mutationem; siquidem ab seterno vult creationem fieri in tempore, variasque rerum mutationes successive occurrere. Hinc haud inutilis est oratio; cum enim Deus preces nostras ab aeterno praevideat, eventus secundum petitiones nostras dirigere valet.

  1. 3° Solv. diffic. In Scriptura Deo tribuuntur effe6lus irae, vindi6t8e, paenitentiae, qui mutationem involvunt; ergo.

Resp. Hanc difficultatem quoad paenitentiam sic solvit ^S*. Thomas- : " Illud verbum Domini metaphorice intelligendum estsecundum similitudinem nostram. Cum enim nos paenitet, destruimus quod fecimus; quamvis hoc esse possit absque mutatione voluntatis, cum etiam aliquis homo absque mutatione voluntatis interdum velit aliquid facere, simul intendens postea illud destruere. Sic igitur Deus paenituisse dicitur, secundum similitudinem operationis, in quantum hominem, quem fecerat, per diluvium a facie terrae delevit ". Quod quidem principium aliis affe6tibus, qui de Deo prsedicantur, applicari potest; hinc re6le S. Augusfinus^ de Deo scribit : " Immutabilis mutans omnia, nunquam novus, nunquam vetus, innovans omnia... amas nec sestuas, zelas et securus es, paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas nec mutas consilium ".

« S. Th., q. 19, a. 7. — » Cf. S. Th., q. 19., a. 7, ad l. ^ S. August., Confes. 1. I, c. 4; P. Z., XXXII, 662.

III. De ^ternitateDei '.

  1. ^ Notio. ^ternum multa significat : (a) lato sensu interdum sumitur pro longa duratione utrimque tamen terminata : quo sensu possessio Palaestinae Judaeis promissa fuit in (Btermim; saepe significat id quod, licet initium habuerit, fine tamen carebit : quo sensu justorum gaudia malorumque tormenta aeterna dicuntur; (b) stri5lo autein sensu aeternum dicitur quod initio simul et fine caret, et insuper sine successione seu .vicissitudine durat. Omnibus nota est aeternitatis divinae notio a Boetio^ tradita : " interminabilis vitae tota simul et perfe6la possessio ". Dicitur interminabilis, quia nec principium nec finem habet; tota simul, quia non est successiva, prout creaturarum existentia quae perpetuo fluit, sed simultanea : Deus enim vitam infinitam totaliter possidet in uno instanti, ita ut in divina essentia nihil praeteriti vel futuri sit, sed perpetuum praesens;/^r/^<:ta possessio ; eo ipso enim quod Deus uno instanti permanenti vivit, tota sua vita simul fruitur, et exinde infinite perfe6lius ac si quasi guttatim duraret, etiam per infinita momenta et saecula.

  2. 2° Thesis : Deus est vere et perfecte seternus.

De fide est ex Vaticano : " San6la Catholica Apostolica Ecclesia credit et confitetur unum esse Deum verum et vivum... omnipotentem, ceternum, immensum... " Probatur :

(A) Script, (a) " Ego sum a et co, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat, et qui venturus est"3; quibus verbis significatur Deum principio et fine carere, ita ut praesens sit omnibus rebus praeteritis, praesentibus ac futuris. (b) Iterum Scripturae dicunt Deum ante omnia tempora fuisse et post tempora futurum esse : " Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu'es Deus^. Opera manuum tuarum

' Cf. S. Th., q. 10; Suarez, 1. II, c. 4; Billuart, 1. c, a. 8; Petavius, 1. III, c. 3-6; Liebermann, 1. c, § II; Pesch. n. 164 sq., A. Farges, p. 331; Solesm., p. 174 sq.

DE NATURA ET ATTRIBUTIS DEL 253 sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idein ipse es.et anni tui non deficient"^; quibus verbis pariter declaratur aeternitatem Dei carere successione : " tu autem idem ipse es ".

(B) Rat.^ iEternitas Dei ex ejus summa perfe6lione et immutabilitate necessario dimanat; nam quod est infinite perfe6lum, actus purus ac propterea immutabilis, nihil omnino acquirere aut amitterepotest; sed acquireret aliquid incipiendo aut successive existendo, aliquid amitteret desinendo. Ergo Deus est perfe6le aeternuss. — Ex quo sequitur aeternitatem proprie di6lam ac plenam soli Deo competere. Nam radix hujus aeternitatis est omnimoda immutabilitas, quae solius Dei est.

  1. 30 Corollarium. Quando de Deo loquimur, usurpare possumus verba teinporis tum prcesentis^ tum prceteriti, tunifuturi. Quod sic illustrat 5. Augustinus (in Joa.^ tr. 99, n. 5) : " In eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cujuslibet temporis verbum ponatur, sive praeteriti, sive praesentis, sive futuri, non mendaciter ponitur. Quamvis enim natura illa immutabilis et ineftabilis non recipiat fuerit et erit, sed tantum est : ipsa enim veraciter est, quia mutari non potest... tamen, propter mutabilitatem

3 Divinam ceternitatem egregie describit J. H. Newman {Discoitrses to Mixed Congreg. XIV, p. 287 sq. ) : " Cum Deus ab oeternitate existat et in principio temporis omnia creaverit, ante creationem in aeternum vixit. O cogitatio obstupescensl Erat aliquando talis rerum conditio in qua Deus solus erat, et nihil aliud praeter seipsum. Terra non erat, nec firmamentum, nec sol, nec sidera, nec spatium, nec tempus, nec creatura aliqua, nec liomo nec Angeli, nec Seraphim : non ministri, non famuli ejus circumstabant thronum. Undequaque silentium, undequaque quies : Deus tantum erat!... ^^fernitatem vixit; asternus non prerhitur somno! Suam potestatem nec detinet, nec suspendit. Numquam suipsius satietate, neque suae infinitatis tsedio afficitur. Ab seterno erat semper a(ftuosus et semper quietus, semper in tranquillitate et profunda ac ineffabili, in spiritus sibi perenniter prsesentis a(5luosa vita, semper sui dominus, semper sui compos, se ipsum intelligens, vim habens in hac intellectione perseverandi, semper in quiete ac eam in se ipse inveniens, sibimet dives, finis ac suae contemplationis et beatitudinis objectum. " ' — Cf. Fenelon, Traite de V Existence de Dieu^ W Part., ch. 5. a. 3, p. 143-148, vol. I, ed. Vives, 1854.

temporum, in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus et fuit^ et erit et est, Fuit in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est ".

IV. De Immensitate Dei^

  1. 1° Notio. Immensitas est illud attributum, vi cujus Deus nullo loco circumscribitur, sed est praesens substantialiter omnibus rebus existentibus, et praesens esse potest omnibus rebus possibilibus. Triplex immensitas in Deo distinguitur : siquidem ubique est non tantum ratione scientice^ quatenus omnia cognoscit, autratione/^/^;^/2<^, quatenus in omnibus entibus agit, sed ratione substantice^ quatenus omnibus rebus substantialiter praesens est non circumscriptive, modo corporum quorum variae partes variis loci partibus respondent, neque definitive (sicut Angeli, qui licet toti in qualibet parte loci sint, in loco tamen continentur), sed modo quodam ineffabili, quatenus totus est ubique, totus tr. onini locOy et totus sine loco, cum in loco non contineatur^ Hanc Dei immensitatem impugnarunt non solum antiqu philosophi qui Deum in priino ccelo collocabant, sed etiann quidam Calvinistce^ ut Vorstius et Sociniani^ juxta quos Deus per suam substantiam summo caelo insidet, et nonnisi potentid terris praesens est; et nonnulli Rationalistce^ inter quos Haureau^ Rhnusat^ Croinbies^ qui dicunt Deum non esse ubique per suam substantiam.

  2. 2° Thesis : Deus est vere immensus, rebusque omnibus praesens est per scientiam,potentiam et essentiam,

Defide est ex Vaticano Deum esse immensum; modus autem qlio praesens est, certo Scriptura ac ratione determinatur.

(A) Script. (a) Deus omnibus praesens est cognitione : * Non est ulla creatura invisibilis in conspedlu ejus : omnia

^ Cf. S. Th., I p. q. 8; C. Gent., lib. III, c. 68; Suarez, I. II, c. 2; Petavius, lib. III, c. 7-10; Billuart, disp. III, a. 6; Ginoulhiac, Histohx du Dogme CathoL, Paris, 1866, vol. I, p. 97 sq. ; Hurter, n. 61 sq.; A. Farges,

3 Crombie, Natural Theology^ I, p. 64.

autem nuda et aperta sunt oculis "^; (b) ubique praesens ^sX. potentid, quatenus omnia ipsi sunt subje6la: " Attingit a nne ad finem fortiter et disponitomnia suaviter... portans omnia verbo virtutis suae"^^ (c) in omnibus adest per essentiam : *' Non longe est ab unoquoque nostrum; in ipsoenim vivimus, et movemur, et sumus"3; nec tamen rebus creatis circumscribitur : " Si caelum et cseli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi ? " 4. Graphice describitur illa ubiquitas in Psalmis : " Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in caelum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris : etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua"5. Hinc 5. Aitgustinus^ merito ait : " Sic est Deus per cun6la diffusus... in solo caelo totus, et in sola terra totus, et in caelo et in terra totus : et nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus ".

  1. (B) Ratione. Deus, utpote causa prima et universalissima, et quidem totius fieri et esse^ in omnibus rebus agit ad eas producendas, conservandas et regendas ; atqui non potest agere ubi non est; oportet enim omne agens conjungi ei in quod immediate agit, et sua virtute illud contingere; jamvero virtus Dei ab ejus essentia non distinguitur, ut probatum est ubi de simplicitate; ergo Deus est in omnibus etiam per essentiam. Neque hoc Pantheismo favet, ut quidam Rationalistae contendunt, nam substantia divina, licet ubique praesens, est ab omnibus substantiis creatis realiter distin6la, nec proprie in eis continetur, sed potius eas continet, ut re6le ait S. Thomas7,

  2. 3° Solv. diff. Objicitur quidem Deum esse in caelo tantum, ita ut de cselo descendat, quando homines visitat : " Dominus in caelo sedes ejus "; " descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim "^ Sed merito respondetur Deus esse in caelo non exclu-

' Hebr., IV, 13. — =* Sap., VIII, i; Hebr., I, 3. 3 AcL, XVII, 27. — 4 II Parap., VI, 18.

5 Ps. CXXXVIII, 7 sq.; zLJer., XXIII; 24; Isa., XL, 12; III Reg., VIII, 27; Baruck, III, 25.

sive, sed excellenU^^% quia ibi potentise ac munificentise suse divitias perfedtius exhibet; "Descenderedicitur,ait6'. Augustinus ^ , quando curam humanae fragilitatis habere dignatur"; insuper metaphorice propius accedit animae oranti, quatenus ejus preces exaudire paratus est, juxta illud : " prope est Dominus invocantibus eum"''; ifiodo speciah in anima justi habitat tanquam amicus et protedlor, ut probabitur in Tr. de Deo Trino; sed hgec omnia cum perfedta Dei immensitate non pugnant.

  1. 4° Corollaria. Divinae prsesentise consideratio est maxmie virtutis incentiva, juxta illud : " Ambula coram me, et esto perfectus " 3. Siquidem (a) gaudiuvi affert : quis enim in rebus angustis, vel quando tentationes occurrunt, Isetitiam non concipiet, si recordetur in anima sua, in corde suo, in omnibus animse viribus adesse Deum ipsum unum et trinum, quem prote(5lorem et solatium habere possit ? (b) Fiduciam excitat : " Si enim Deus non solum intra nos est, intime nos penetrans et sustentans, sed etiam undique exterius circumdat et ambit, quis poterit nobis nocere, nisi ipse id pecuhariter permittat? Quod si permiserit, certe de manu ipsius patienter et hbenter debemus accipere, qui facit ut dihgentibus ipsum omnia cooperentur in bonum " '^. (c) Nos apeccato removet, nam, ut Scriptura testatur^, ideo peccamus quia Dei prsesentiam non recordamur : '* Non est Deus in conspec^lu ejus : inquinatae sunt vise ilhus in omni tempore ". Quis enim peccare auderet, dum recogitat Deum nobis esse prsesentem, corda et renes scrutantem, brachioque potenti armatum, ad nos poena aeterna ple6lendos? (d) Ad 7?iajorem perfeHione^n incitat; qui enim de Deo cogitat, quem san6litatis fontem esse noscit, mehus inteUigit se omnibus virtutibus ornatum esse debere, ut divinse majestati placeat : " Estote ergo perfe6li, sicut et Pater vester caelestis perfe<5lus est " ^\ praeterea sicut miles magis strenue certat sub ocuhs ducis, ita et nos ad majores conatus incitamur dum cogitamus ducem nostrum nobis certantibus adesse. '' Unde qui aitente hanc Dei praesentiam considerat, eamque semper ob oculos habet, nunquam audebit iUum offendere : sed assidue ad ejus amorem et timorem excitabitur " '.

V. De Infinitate Dei^

  1. 1° Notio. Infinitum in genere est id quod limitibus caret. Duplex distingui potest : infinitum absolute, seu
  • Cf. Lessius, op. cit. , ubi egregie de divinis attributis disputat, lib. II, c. 3, n. 21.

s Cf. S. Thom., I p., q. 7; Suarez, 1. II, c. i; Billuart, disp. III, a. 2; Lessium, lib. I, c. 6; Hurter, n. 34 sq.

-■■'■■"•- ■ "■ ■ lf......U. L., — — — — in ratione entis, quod omnibus modis infinitum est; infini- tum in certo genere^ quod continetomnem perfe6lionem possibilem in illo genere. Jamvero Deus est infinitus priori sensu, seu absohUe : nuUos habet limites, sed totam entis plenitudinem comple6litur, omnesque perfe6liones, et quidem gradu infinito. Porro perfefliones triplicis generis distingui possunt^ : {o) siinpliciter simplices^qyx^ n\\2im habcnt sibi adjun6lam imperfe6lionem, et quas melius est habere quam non habere, quales sunt sapientia, bonitas, justitia, etc; (b) siinplices, quss nullam habent adjun6lam imperfe6lionem, sed quae possunt per ahas aeque perfe6las suppleri, quales sunt relationes divinae paternitatis, fihationis, etc; (c) inixfcB seu secjindum quid, quas aliquid habent imperfe6lionis, et majori perfe6lioni opponuntur, ut vis ratiocinandi, quae in homine perfe6lio est, sed in se multo imperfe6i:ior virtute res uno intuitu intelligendi. His positis, Deus possidet perfe6liones simplices fornialiter, i. e. secundum suum proprium conceptum, perfe6lIones autem mixtas eminenter, i. e. non cum imperfe6lionibus, quas adjun6las habent, sed altiori modo.

  1. 2° Tliesis : Deus est infinite perfectus, seu omnes perfectiones possidet, et quidem gradu infinito. Defide est ex Vaticano declarante Deum esse " intellectu ac voluntate omnique perfe^lione infinituni ". Probatur :

(A) Script. (a) ex verbis Dei ad Moysen jam pluries citatis : " Ego sum qui sum"; his enim verbis declaratur, juxta Patres ac theologos, Deum esse ro esse simpliciter, seu plenitudinem entis habere^; porro qui plenitudinem entis habet nulla perfe6lione carere potest; (b) ex illis textibus, in quibus ita extollitur Dei magnitudo ut nullos limites habeat : " Magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis " 3 ; (c) ex locis ubi repraesentatur tanquam omnis boni dator, a quo omnis perfe6lio fluit : " Ipse dat omnibus vitam, inspirationem et omnia"4, prae-

■ Qui vero dicunt his verbis direcfle significari Deum ut Causam totius entis^ eamdem conclusionem deducere possunt : Deus enim non potest causare quidquid existit, nisi in se habeat plenitudinem entis.

sertim cum alibi addatur eum esse ipsam vitam, sapientiam, caritatem, etc. {supra, n. 410) : quod dici nequit nisi de eo qui est infinite vivens, infinite sapiens etc; (d) ex verbis quibus asseritur eum esse soluin potentem, justum, aeternum : " beatus et solus potens... qui solus habet immortalitatem " ^; haec enim omnia ostendunt illas perfe6liones soli Deo competere per antonomasiam, seu gradu excellentissimo.

  1. (B) Ratione. Illud est infinituiii simpliciter et absoiute quod neque ab extrinseco neque ab intrinseco limitatur; atqui Deus non limitatur ab extrinseco^ quia est prima causa absolute independens; neque ab intrinseco^ nam, utpote causa prima, nullam in se habet potentialitatem, quae sane involveret respe6lum ad causam altiorem. Ceterum, cum sit ipsum esse in a6lu, habet omnes omnino perfe6liones et sine uUo defe6lu aut limitatione. Quod sic illustrat Angelicus Doctor^ : " Manifestum est enim quod si aliquod calidum non habeat totam perfe6lionem calidi, hoc ideo est, quia calor non participatur secundum perfe6lam rationem; sed, si calor esset per se subsistens, non posset ei ah*quid deesse de virtute caloris. Unde cum Deus sit ipsum esse subsistens, nihil de perfe6lione essendi potest ei deesse." Cfr. supra n. 395.

  2. 3° Corollaria. Triplex praesertim fru6lus, juxta Lessium, (1. cit.) ex consideratione divinae infinitatis coUigi potest : (A) Primus est ut summa reverentia et humilitate cum Deo agamus : quo enim major princeps, eo majorem ei reverentiam exhibemus. Itaque cum Dei majestas sit infinita, infinito honore dignus est. Porro

^ S. Th., I, q. 4, a. 2; cf. q. 7, a. 1-2; C. Gent. 1. I, c. 43. Infinitam Dei perfedionem accurate describit J. H. Newman {Idea of a University, Dis. II, p. 36 ed. 1888) : *' Deus est ens individuum, a nullo nisi a se dependens, omnino perfedlum, immutabile, intelligens, vivens, personale et prcesens; omnipotens, omnia videns et omnium memor. Deum inter et creaturas abyssus profunda jacet. Principio carens, sibimet est absolute sufficiens. Universa creavit et servat; unumquemque nostrum serius ocius judicabit secundum legem boni et mali scriptam in cordibus nostris. Regnat absolute, potenter operatur etiam absque legibus quibus non subjacet. Omnia sunt in manibus ejus; in eventibus consilium, in acflionibus finem habet, atque ita se referre voluit ad cujuslibet scientiae obje(5lum. Ob miram ejus perennis a6lionis potentiam, creationis historiae, naturoe constitutioni, mundi vitae, societatis origini, nationum vicissitudinibus adest."

ad reverentiam excitandam, duo concurrere debent : consideratio divinae excellentiae, et nostrre vilitatis, juxta illud : " Loquar ad Doj)iiniim meum, cum sim pulvis et cinis " '.

(B) Secundus est ut Deum supra omnia sincerissima caritate et benevolentia amemus. Quo enim excellentius est aliquid, eo dignius amore. Jamvero in Deo est omne bonum, omne pulchrum, omne dele6labile, omnes thesauri, omnisnobihtas, omnissapientia, omnis bonitas, quidquid possumus concupiscere, et infinite amphus. EriTo super omnia diligendus est; ex quo amore sequetur promptitudo ad vires omnes vitamque ipsam expendendam, utgloria Dei maxime promoveatur, ejusque bonit^.s ab omnibus agnoscatur. Quse conclusio eo magis nos urget quod Deus, eo ipso quod sit ipsum esse et bonum infinitum, nos cum hbertate plena et summa benevolentia creaverit, ac sibimetipsi nos attemperaverit ut fini ultimo et bono nostro universahter satiativo. Uno verbo, Deus est summum bonum ac nostrum summum bonum.

(C) Tertius f^rudlus est, ut cognoscamus Dei servitium esse nobihssimum : quo enim ])rinceps aliquis est major, eo nobihus est ei famulari. Quare, cum Deus sit praestantior omnibus regibus terras, infinite nobihusest eiservirequamahcui principi; imo Deo servire, regnare est. Quod quidem obsequium prrestabimus praesertim pei reh"gionis officia et custodiam mandatorum.

§ II. De attributis Dei positivis.

Qninque praecipua numerari possunt : sapientia, poteiitia^ san^ttaSy bonitas et Justitia, de quibus seorsim disputandum 2.

I. De Sapientia Dei^.

  1. 1° Notio. Sapientia saepe sumitur pro notitia rerum per altissimas causas : de hac agetur, ubi de divinis operationibus. Sapientia autem, de qua nunc disputamus, est summus amor ordinis, quo fit ut Deus fines intendat natunT suae perfc(5lionis respondentes, eosdemque assequatur per media optima. Sapientia igitur supponit scientiam, qu<ne perfe6le cognoscit quid sit bonum, quid melius, et quae sint optima ad finem assequendum media; supponit voluntatem^

» De his attributis plerique theologi silent, vel obiter solum disserunt ubi (1< intellecflu et voluntate Dei; pauca tamen de eis tradere juvat, ut sic nalura Dei melius nobis innotescat.

3 Cf. Ruiz, de Scientid Dei, disp. 18; Liebermann, op. cit., c. III, a. 3, § ii Knoll, p. I, s. I, c! 3, a. 10; Scheeben, n. 469 sq.

quae fertiir in bonum, necnon potentiam, ciim in rebus agendis versetur.

  1. 2° Thesis : Deus est infinite sapiens in omnibus viis suis et operibus. Certum est,

(A) Script. (a) In sacris Litteris saepe dicitur Deum omnia in sapientia fecisse, immo ejus sapientiam esse infinitam : " Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientid fecisti... et sapientice ejus non est numer?is..,'^ O altitudo sapie7itice ^. scientiae Dei!"^ (b) Sed insuper additur eum esse omnis sapientiae fontem : " Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum...3 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter " 4. (c) Tandem fuse et graphice divinae Sapientiae natura, dotes et beneficia describuntur in Prov., III, 10 sq., Sapient., VII-VIII; Eccli., XXIV.

  1. (B) Ratione. (a) Ex consideratione Dei operum, in quibus pulcherrimus ordo et optima mediorum ad finem adaptatio cernitur, ut probatur ubi de existentia Supremi Re6loris : porro haec omnia sapientem ordinatorem exhibent, sicut domus bene exstru6la sapientem archite6lum demonstrat. (b) Prceterea ibi perfe6la sapientia est, ubi intelligentia summa est, cum voluntate optima et virtute operandi conjun6la; atqui haec tria in Deo invenire est, ex infra dicendis; ergo.

Deum autem non teneri ad optimum in operibus ad extra, probabitur ubi de libertate divina.

435- 3° Corollaria. (A) Si non intelllgimus cur et quomodo Deus haec vel illa agat aut permittat, hoc tribuendum est infirmitati mentis nostrae, quae secretaDei scrutari non valet, nec operum ejus universalitatem complefti : ''Sapientiam Dei prsecedentem omnia quis investigavit? "2 Ignorantiam igitur nostram fateamur, sed Dei sapientiam non impugnemus.

(B) In rebus adversis, aut si videamus impiis prospera cedere, non conqueramur : Deus enim sapientissime omnia disponit; quidquid decernit, vel permittit, id facit vel ut peccata castiget, vel nos ad bonum excitet^ Aliunde impiorum felicitas cito transit : " Vidi

^ /'j. CIII, 24; CXLVI, 5. — ^ Rom., XI, 33. —^Eccli., I, i. — ^Jac, 1, 5. 5 Eccli., I, ^. — ^ Cf. Lcssius, pp. cit., 1. VI, c. III, ri.*28.

impium siiperexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat'".

II. De Potentia Dei^

  1. 1° Notio. Potentia in genere duplici sensu accipitur : quatenus a6liva, est principium ad aliquid producendum; <\wdX^v{ViS> passiva, est principium ad aliquid recipiendum. Nulla est *in Deo potentia passiva, quippe qu^e imperfe6lionem involvat. Potentia autem a6liva vera est perfe6lio, proindeque in Deo existit et quidem infinito gradu, quia operatio sequitur esse. Deus vere est oinnipotenSy quia facere potest omnia possibilia absolute, i. e. quidquid habet, vel habere potest rationem entis, non autem quod contradi6lionem involvit : " ea vero quas contradi6tionem implicant sub divina potentia non continentur, quia non possunt habere possibilium rationem. Unde convenientius dicitur quod ea non possunt fieri, quam quod Deus ea non possit facere"3.

437, 2° Thesis : Deus est omnipotens, seu facere potest quidquid non est impossibile, i. e. quod nec in se repugnantiam habet, nec contrarietatem cum divinis attributis. Defide est tum ex variis Symbolis, tum ex Vaticano quod confitetur " unum esse Deurn verum et vivum, Creatorem caeh* et terrse, omnipotentein!' Probatur :

(A) Script, (a) In V. Test. plusquam septuaginta loca numerantur in quibus Deus vocatur Shaddai^ id est, omnipotens, v. g. : " Ego Deus omnipotens "4; (b) declaratur Deum omnia posse, ita ut nihil difilcile aut impossibile sit apud eum, et nemo possit ejus voluntati resistere : " Omnia qusecumque voluit, Dominus fecit in c?elo, et in terr^, in mari et in omnibus abyssis...5 Numquid Deo quidquam est difficile?,..6 Non erit impossibile apud Deum omne verbum...^; Domine, rex omnipotens, in ditione enim tua cun6la sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati "^.

» Cf. S. Thom. I p. q. 25; Siiarez, I. III, c. 9.; Petaviiis, 1. V, c. 5-1 1; Scheeben, n. 346 sq. ; Solesm., p. 423.

3 S. Th. I, q. 25, a. 3. — 4 Gen., XVII, i. — 5 Ps. CXXXIV, 6. * Gen., XVIII, 14. — 7 Lttc, I, 37. — 8 Esth., XIII, 9.

  1. (B) Ratione, Tantum ac taliter aliquod ens agere valet quantum et qualiter est \ operatio enim sequitiir esse; atqui Deus est essentialiter ipsum esse infinitum; ergo potest agere quidquid habet rationem entis, seu est omnipotens ^

Contendit/. 5. Mill^ Deum omnipotentem non esse, eo quia inediis utitur- ad finem suum attingendum : nam qui omnia potest, effe6lus producere valet absque mediis. Hoc esse sophisma nemo est qui non videat; licet enim Deus phaenomena producere valeat sine causis secundis, et quandoque id faciat, v. g., miracula patrando, potest sane mediis uti ad finem suum attingendum aptis, ut sic sapientiam suam manifestet, dum ordinatissime inferiora per superiora administrat et suis creaturis causalitatis participatae honorem communicat; sicut enim sapiens magister, qui, per discipulos quos ipse instituit, popukim docet ah*quas veritates quas dire6le ipse docere valeret, irnpotentiae minime arguitur; ita pariter Supremus Artifex, causis secundis utendo quas ipse condidit, non potest dici minus potens quam si immediate ageret : immo major vis ac virtus elucet in producendis causis secundis idoneis ad efife^lus determinatos peragendos, quam in iisdem effe6libus dire6te causandis.

  1. 3° Corollaria. (A) Potentia Dei infinita est tum ratione siii^ cum sit ipsa essentia divina; tum ratione aflionis et modi agendi, cum sit plane independens, nuUo egeat instrumento, nulla praejacente materia, statimque uno verbo omniaproducere valeat : " Ipse dixit, et fa6la sunt, ipse mandavit et creata sunt " "=>) tum ratione objeHi, quia alia perfe6lioraque sine fine producere potest, cum esse divinum sit in infinitum participabile.

Frustra objicitur Deum multa non posse, quae tamen in se possibilia sunt, v. g. nec dolere, nec mori, nec mentiri valet; respondet enim S. Augustinus : " Deus omnipotens est, et cum sit omnipotens, mori non potest, falli non potest, et quod ait Apostolus*, seipsum negare non potest. Quam multa non potest! Et omnipotens est; et ideo omnipotens est, quia ista non potest "^

Theologi distinguunt potentiam Dei ordinatam ab ejus potentia absoluta : prior ea est quas versatur circa ordinem a Deo, pro sua sapientia, ele6lum; posterior circa ordinem quem potuisset eligere; ita V. g. potuisset,/^?/^;?//^ absolutd, homini assignare finem natura-

^ S. Th., 1. cit., a. 2. — = Essays on Religion, p. 1^6-1^7. — 3 Ps. XXXII, 9. * II Tim., II, 13. — ^ De Symb. ad calech.., n. 2; P. Z., XL., 627.

lem; non potest autem id facere potenfid ordinata^ quia de fadlo alium elegit ordinem.

  1. (B) Ex consideratione divinse potentise duo potissimum nascuntur affe6lus ' : (a) humilis Deo suhmissio : *' Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis'"; quis enim cogitans suam imbecillitatem et illius omnipotentiam, non ei submittat se in omnibus, tanquam habenti in nos summum jus et summam potestatem? (^) fiducia ifi Deum : si enim omnipotens nobis assistit, qui omnium causarum continet habenas, itautabsque ejus nutu nil agere valeant, cur timeamus? Nihil enim nobis inferri potest mali nisi ipse annuerit; non annuet nisi id nobis ad vitam seternam conferat : ** Dih'gentibus Deum omnia cooperantur in bonum"3.

III. De Dei Sanctitate.

  1. ^ Notio. Sanctitas, quae saepe justitia in S. Litteris nuncupatur, est immunitas ab omni malo morali, et conformitas cum suprema regula morum. Cum autem Deus ipse sibi sit lex, sanctitas divina bene dicitur immutabilis voluntas perfectionibus suis conformiter agendi 4. Ex quo sequitur magnum discrimen esse inter sanctitatem Dei et sanctitatem creaturarum : (a) Deus est sanctus per seipsum, seu per essentiam suam, dum creaturae sanctae fiunt per infusionem supernaturalis qualitatis. (b) Sanctitas Dei, utpote infinita, nec crescere nec minui potest, dum creaturarum sanctitas potest crescere sine termino, minui, immo et amitti.

  2. 2° Thesis : Deus est infinite et substantialiter sanctus. Certum ests.

(A) Script. (a) Deus ab onmi malo morali immunis praedicatur : " Dcus ndeb*s, et absque ulla iniquitate justus et re6lus "^; " Mundi sunt oculi tui, ne videas (cum approbatione) malum : et respicere ad iniquitatem non poteris"7. (b) Ut Sandns ab Angelis adoratur : " San6lus, Sanctus, San6lus Dominus exercituum "^. Nec dici potest in his et similibus textibus agi non de sanclitate propria, sed

5 Lessius, op. cit., lib. VIII; Liebermann, I. cit.; Scheeben, n. 656 sq.; Ginoulhiac, op. cit., p. 190 sq.; Pesch, n. 312.

de majestate Dei; nam hanc san6litatem imitari jubemur i " San6li estote, quia ego san6lus sum..."^; " Et ipsi in omni conversatione san6li sitis : quoniam scriptum est : san6li eritis, quoniam ego san6lus sum " ^,

  1. (B) Ratione. San6litas consistit in conjun6lione cum Bono per affe^lum, et conformitate voluntatis cum suprema regula morum ; atqui Deus, cognitione, voluntate et essentia, cum Supremo Bono identificatur, et aliunde ejus voluntas deficere non potest a regula morum, quae ab ips^ divina voluntate non distinguitur; ergo Deus est essentialiter san^tus.

  2. 3° Coroll. Infinitam Dei san6litatem non solum admirari sed etiam, in quantum licet, imitari debemus : " Estote ergo vos perfe6ti, sicut et Pater vester c^elestis perfe6lus est " ^. Quod fieri nequit nisi per separationem a creaturis et unionem cum Deo. '* Munditia enim necessaria est ad hoc quod mens Deo applicetur, quia mens humana inquinatur ex hoc quod inferioribus rebus conjungitur, sicut qugehbet res ex immixtione pejoris sordescit, ut argentum ex immixtione plumbi. Oportet autem quod mens ab inferioribus rebus abstrahatur, ad hoc quod supremse rei possit conjungi; et ideo mens sine munditia Deo apphcari non potest " ^

IV, De Dei Bonitate et Misericordia^.

  1. 1° Notio : Triplex bonitas distingui solet : naturalis qu3e in ipsa naturse perfe6lione consistit; moralis, quae est voluntatis conformitas cum regula morum,et a san6litate non differt; et relativa, quae est propensio ad aliis impertiendum bona. De bonitate Dei naturali jam egimus ubi de infinit^ ejus perfe6lione, de bonitate morali ubi de san6litate; dicendum igitur superest de bonitate ejus relativd^ quae idem est ac amor Dei erga creaturas : nam in quantum eas diligit, in tantum eis bona vult et confert. Hsec divina bonitas varia accipit nomina : dicitur benevolentia, quatenus in afife6lu voluntatis consistit, beneficentia, dum fa6lis sese manifestat gratia, eum creaturis non merentibus bona supernaturalia dispensat, liberalitas, cum copiose beneficia largitur, mise-

' Lcvit., XI, 44.— ^^/Pt-Zr., 1, 15.— 3 Mdtt.,, 48.— '♦S. Th., 2. 2, q. 8i,a. 8, s S. Thom, , I., q- 21, a. 3; Liebermann, 1. c, § IV; Knoil, 1. c, a. XIV; Les5iu«i, op cit., 1. IX et Xli; Scheeben, n. 619 sq.

ricordia^ quando miseris succurrit, patientia seu longaninii' tas^ cum malos punire retardat, clementia seu magnaniniitas, quando peccata condonat pcenasque remittit.

  1. 2° Thesis : Deus est infinite bonus et misericors. De fide est ex ordinario Ecclesice magisterio.

(A) Script. (a) Modo generali Deus dicitur omries crea- ^turas diligere, omnibusque bona sua largiri : " Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti..." ^; " Oculi omnium in te sperant, Domine ; et tu das escam illorum in tempore opportuno : aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedidlione"^. (b) Exhibetur ut pater optimus, qui nos tanquam fiHos carissimos diligit, et dat superabundanter ea quibus indigemus : " Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te... Tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum... Numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui"3. (c) Saepe etiam vocatur misericors, clemens, patiens, longanijnis, et innumera misericordiae exempla in S. Litteris referuntur : " Quomodo miseretur pater fih*orum, misertus est Dominus timentibus se; Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis... Apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio... Misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam... Miseratoret misericors Dominus : longanimis et multum misericors, non in perpetuumirascetur,neque in aeternum comminabitur ", etc.4 (d) Idem constat ex parabola boni Pastoris amissam ovem quaerentis, et eamdem humeris suis impositam ad ovile reportantis; ex ratione agendi Christi cum muliere samaritand^y Magdalena^y Zachceo^, latrone in cruce^, etc; sed praesertim ex eo quod Deus " proprio FiHo suo non pepercit,

  • Ps. CII, 13; Exod., XXXIV, 6; Ps. CXXIX, 7; Sap., IX, 24. Cf. Ps. CII et CXXV ex integro; Isa., LV, 7; Ezech., XXXIII, \i\Joel, II, 12-13; Matt., V, 45; Itic, V, 31; /vW., II, 4; II Petr., III, 9; // Cor., I, 3, etc.

sed pro nobis tradidit illum " ^. Quae quidem omnia sic optime contrahit Contenson^ : " Deus autem bona sua non parce sed effusissime emittit : nam quod magnum est, omnibus beneficia donat; quod majus est, donat indignis; quod maximum est, donat ingratis; quod maximo majus, donat invitis; quod divinum est, post dona sua dat seipsum, dat Filium suum, dat osculum cordis sui, qui est Spiritus S.: ire ulterius non potest divina misericordia, nisi aliquid quaeramus post omnia ".

  1. (B) Rat. conven. (a) Ex di6lis in Philosophi^, Deus est summum Bonum supreme perfe6lum; atqui bonum est sui diffusivum; ex eo enim quod res sit perfefla in se, naturaliter propendet ad communicationem sui, sicut vas perfe(5le plenum ad effusionem h*quoris quem continet; ergo Deus naturahter ad diffusionem suarum perfe6lionum tendit. Nec tamen ex hoc colligi potest communicationem bonorum creaturis fa6lam, esse necessariam; nam Deus seipsum totahter FiHo et Spiritui S. communicat, et hoc plene sufficit ad divinae bonitatis exercitium, quin aliquid creaturis largiri teneatur. (b) Quoad misericordiam, Deo tribuenda est secundum effe6luin^ non autem secundum passionis affe6lum. Siquidem misericors ille dicitur qui de miseria alterius quasi sibi propria tristatur, et exinde ejus miseriam tollere nititur; atqui tristari de miseria alterius Deo non competit, quia est impassibilis, sed hanc miseriam tollere ei convenit, quia bonus est; ergo3.

  2. 3° Coroll. (A) Nihil est quod nos magis ad amorem JDei sollicitet quam consideratio divinae bonitatis; quis enim, multiplicia Dei beneficia, ejusque paternum amorem recogitans, non exclamabit : sic nos amantem quis non redamabit? " Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus dilexit nos "*.

(B) Ex eadem considerationeT^^z/^r/a excitatur; quis enim fiducialiter ad Deum accedere formidabit, dum divinam liberalitatem et misericordiam recordatur, praesertim vero parabolam filii prodigi? Surgant igitur peccatores, et ad patrem suum redeant, et ille misericordia motus, obviam illis occurret, pacis osculum daturus : '* Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxiho opportuno " ^.

^ jRom., VIII, 32. — '^ Theolog. mentis et cordis^ 1. I, dis. 3, c. 2., spec. 3. 3 S. Th., I, q. 21, a. 3. —^ljoan., IV, 19. — 5 Hebr., IV, 16.

(C) Bonitatem et misericordiam Dei imitari etiam oportet; non enim propius ad eum accedere possumus quam aliis benefaciendo et parcendo : " Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos " \

V. De Dei Justitia^.

  1. 1° Notio. Justitia lato sensu omnium virtutum complexum significat, et sic a san6litate non distinguitur; stri6le sumpta est virtus qua voluntas inclinatur ad reddendum unicuique suum. Duplex est : cormnutativa^ qua ad aequalitatem redditur alteri quod ei debetur pro acceptovel ablato, et distributiva, qua communitatis Re6lor officia et onera, praemia vel poenas pro meritis rependit. Justitia coniniutativa proprie Deo non competit, quia nihil a nobis accipere potest : " Quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? 3 " Opera quidem nostra, ex gratia fa6la, juste remunerantur, sed cum ex se non praemium adaequent, et nonnisi ex promissione divina vitam aeternarn mereantur, potius sub justitia distributiv^ cadunt. Justitia autem distributiva vere in Deo est, sive remuneratoria^ sive etiam vindicativa, ut asseritur contra Hermesium, qui contendit hanc in Deo existere non posse, quia, inquit, Deus amore nostri operatui quidquid operatur.

  2. 20 Thesis : Admittenda est in Deo justitia distributiva. Certum est,

(A) Scriptura (a) modo generali declarat Deum justum esse : " Justus es Domine, et re6lum judicium tuum... "4; " Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tuae misericordia, et veritas, et judicium"5. (b) Affirmat modo speciali esse in Deo justitiam remuneratoriam : " In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex " ^; immo et vindicativam : " Mihi vindi6la : eo^o retribuam..." 7; '* Odisti omnes qui operantur iniquitatcm : perdes omnes qui lo-

"* S. Th.,I, q. 21, a. 1-2, Lessius, op. cit.,lib. XIII; Scheeben, n. 630 sq.; Ginoulhiac, lib. IV, c. 4, p. 218 sq.; Solesm., p. 417. 3 Rom., XI, 35. — 4 Ps. CXVIII, 137. — 5 Tob., III, 2. •// Tim., IV, 8. — 7 Rom., XII, 19.

quuntur mendacium " ^. Quod luculenter exemplis confirmatur ; nam Deus " angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detra6los in tartarum tradidit cruciandos " 2; iterum protoparentes e paradiso ejecit, homines diluvio punivit, Sodomam delevit, etc.

  1. (B) Rat, (a) Voluntas divina, utpote san6lissima, essentialiter bonum amat malumque odio prosequitur; atqui in Deo amare est velle et facere bonum, odisse autem est subtrahere gratiam pcenamque infligere; ergo Deus bonos remunerat malosque punit. — Nec tamen dicendum est vindi(51:am in Deo aliquid inordinatum esse; nihil aliud est enim nisi illius justitiae manifestatio, quae in sapientibus communitatis re6loribus fulgere debet : nisi enim puniantur rei, leges impune violantur moxque tota societas perturbatur.

(b) Si autem quaeritur quomodo justitia cum misericordia concilietur, respondetur cum Angelico Do6lore " quod Dcus misericorditer agit, nofi quidem co?itra justitiam suam faciendo, sed aliquid supra justitiam operando : sicut sf ah*cui, cui debentur centum denarii, aliquis ducentos det de suo : tahs non contra justitiam facit, sed liberaHter vel misericorditer operatur. Et similiter si ahquis ofifsnsam in se commissam remittat. Qui enim aliquid remittit, quodammodo donat illud " 3.

  1. 3° Coroll. Divinas justiti^ meditatio duos prsesertim effe6lus nataest producere : (a) ti^norem Dei^ de quo di6tum est : " Initium sapientias timor Domini "^; hoc enim salutari timore a peccato deterremur, et ad paenitentiam excitamur, ut constat ex conversione Ninivitarum 5, praedicatione Joannis Baptistae^ et ipsius Christi verbis : " Si paenitentiam non egeritis, omnes simiHter peribitis"^; qui enirii amore a peccato nondum cohibetur, timore saltem seternse poenae compescitur : hinc exclamat Psalmista ^ : " Confige timore tuo carnes meas : a judiciis enim tuis timui"; (b) spem^ nam si in hac vita rebus adversis obruimur, certissime scimus passiones hujus temporis nihil ahud esse nisi totidem gradus quibus majorem gloriam consequi possumus, cum praemia laboribus et conatibus proportionentur; hinc, cum Apostolo^, "gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Spes autem non confundit ".

DE OPERATIONIBUS DIVlNIS. 269

  1. (A) Duplex distinguitur operatio : zmmanens, cujus terminus in ipso agente sistit, et transiens, cujus terminus est extra principium a quo procedit. Operationes Dei ad extra sunt creatio, cofiservatio, concursus, gubernatio, redeniptio, etc, de quibus alibi dicitur. Operationes autem ad intra sunt scientia, quae ad i7itelle5luni pertinet, volitio, qua^ ad voluntateni refertur, necnon providentia et prcBdestinatio, quae ad utrumque spe6lant. Quns quidem immanentes operationes vere vilales sunt, vitamque divinam constituunt.

  2. (B) Vita enim in a6lu secundo, est sese niovere; vita in a6lu primo definitur principium intrinsecum substantiale, vi cujus ens seipsum movet; hinc re(fl:e ait 6*. Thonias^ : " Illa proprie sunt viventia, quse seipsa secundum aliquam speciem motus movent ; sive accipiatur motus proprie, sicut motus dicitur a6lus imperfe6li, id est existentis in potentia; sive motus accipiatur communiter, prout motus etiam dicitur a6lus perfe6li, prout intelligere et sentire dicuntur moveri ".

Infinius vitae gradus est in plantis, " quae secundum formam inditam eis a natura movent seipsas, solum habito respe6lu ad executionem motCis secundum augmentum et decrementum " 2; quaeque triplici facultate gaudent nutritivd, augnientativci et generativd. Secundo gradu sunt aninialia, quorum motus principium est forma, non a natura indita, sed per sensum accepta, licet non per seipsa praestituant sibi fmem suae operationis, sed instin6lu a natura indito ducantur; praeter dotes quse plantis insunt, triplici gaudent facultate sensitivd, appetitivd et locomotivd. Supra animalia sunt illa entia quae movent seipsa, etiam habito respe6lu ad finem quem sibi praestituunt, ut sunt. entia

inteUetlii ac voluntate prcedita. Unde perfe6lior modus vivendi est eorum quae habent intelle6lum, quia .perfe6lius movent seipsa. Moventur tamen ab extrinseco hae nobiles creaturae, cum necessario determinentur ad primum a(5lum intelle6lus et voluntatis, et recipiant hoc intelle6lionis principium quod nuncupatur species intelligibiles. In Deo ver6 nulla motio invenitur ab extrinseco accepta : de se est ab aiterno in a6lu perfe6lissimo intellc6lionis et voHtionis, ita ut in Ipso principium vitae, vitas terminus seu obje6lum, ac vita ipsa omnino identificentur; ergo in Deo maxime est vita.

Art. I. De scientia divina'.

  1. In Deo perfe6lissima est scientia. Etenim in tantum ens cognoscitivum est, in quantum est immateriale; cognitio enim perficitur in quantum forma cogniti est in cognoscente; atqui quo immaterialior est aliqua substantia, eo facilius in seipsa recipere potest formam alterius rei; liinc plantae cognoscere nequeunt propter suam materialitatem, bruta jam cognoscunt quia eorum anima minus matcriae immergitur, et intelle6lus est entis universaliter cognoscitivus, quia separatus est a materia. Intelle6lus tamen creati, licet materiae corporalis expertes, sunt tamen omnes plus minusve potentialitati immixti. Sed Deus est in summo immaterialitatis et a6lualitatis gradu ut supra probatum est ; ergo est summe intelligens. Dicemus de obje^o, dotibus, speciebus ac mcdio scientiae diviucK.

I. De objecto divinae scientiae.

  1. 1° Status qucestionis. (A) Duplex est obje6lum divinae scientiae : Deus ipse et res extra Deum. Deus scipsum intuitive et adaequate cognoscit, et comprehendit : " Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis

' Cf. S. Th., I, q. 14; Suarez, 1. III, c. 1-5; Petavius, 1. IV; Salmantic, de Scientid Dei ; Billuart, disp. V-VI; Franzelin, th. 40-46; de Augustinis, part. III, p. 173 sq.; Ginoulhiac, 1. III, c. 2-7; Scheeben, n. 405 sq. ; Pesch, n. 177 sq.; A. Farges, p. 346 sq.; Monsabre, S' Confch-encey Careme, 1874; Solesm., p. 309 sq.

qui* in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dci " ^. De hoc nemo dubitat. Relate ad res externas, Deus pariter omnia cognoscit, sive existentia^ praeterita, przesentia et futura, s\wg possibilia^ sive etiam ///////vz conditionata.

t^S7' (B) Nonnulli tamen hac de re sunt errores : (a) Multi Gentiles, inter quos Cicero, quidam haeretici ut Maixion et Sociniani, et plerique hodierni RationalistcB futurorum praescientiam Deo denegarunt, quo melius humanam libertatem salvarent; de quibus praedicari potest quod 6". Augustinus de Tullio scripsit ^ : " dum vult facere liberos, fecit sacrilegos ". (b) Pauci inter Thomistas, ut Ledesina^y putarunt Deum non cognoscere cum absokita certitudine futura contingentia conditionata, id est ca quae sub certa conditione futura essent, sed dc fa6lo nunquam futura sunt, quia conditio a qua pendent nunquam vcrificatur; hujusmodi exemplum habemus in his Christi verbis : " Si in Tyro et Sidone fa6lae essent virtutes, quae fa6lae sunt in vobis, olim in cinere et cilicio pcenitentiam egissent"'*. Contra quos duae erunt theses.

  1. 2° T/iesis i^ : Deus omnia cognoscit, etiam futura libera. De fide est ex Vaticano, supra, n. 368 : " Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus, ea etiam quae liberd creatnraruni actione futura sunt'\

(A) Script. (a) Modo generali asseritur Dei scientiam esse universaleui : " Cognovit Dominus omnem scientiam... non est ulla creatura invisibilis in conspe6lu ejus; omnia autem nuda et aperta sunt ocuh*s ejus " s. (b) Cognoscit omnes creaturarum a5liones, immo et arcanas cogitationes : " Vidit omnes filios hominum... qui finxit singillatim corda eorum, qui intehigit omnia opera eorum.., omnia corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit... scrutans corda et renes Deus " ^. (c) Cognoscit ovi\\2L futura sive necessaria sive hb era -: -^^ Y.ccq, Domine

3 IJb. de auxiliis, disp. 2 de scientia fut. conting., p. 582.

tu cognovisti omnia, novissima et antiqua"; scit etc. et de futuris aestimat : " intellexisd cogitaticnes meas de longe... et omnes vias meas praevidisti i"; hinc de Christo dicitur : " Sciebat ab initio Jesus qui essent ncn credentes " ^. (d) Novit etiam possibilia^ nam dicitur : " Vocat ea quce non sunt^ tanquam ea quae sunt "3.

  1. (B) RatA (a) Deusenim perfe6leseipsumintelHgit; ahoquin suum esse non esset perfe6lum, cum suum esse sit suum intelligere ; atqui seipsum perfe6le cognoscere nequit nisi etiam cognoscat omnia ad quae virtus sua se extendit, idest, omnia entia tum existentia, tum possibih*a, cum virtus ipsius ad haec omnia se extendat; ergo. (b) Omnia quae sunt, vel erunt in tempore, ab aeterno sunt Deo praesentia ; nam aeternitas tota simul existens ambit totum tempus, et omnibus instantibus praeteritis et futuris respondet, ita ut Deus e specula aeternitatis suae tanqudim pfcEsenlia videat ea omnia quae fuerunt vel erunt; ergo futura tam clare et certo cognoscit ac praesentia.

  2. 3° T/iesis 2"" : Deus infallibiliter cognoscit futura conditionate libera. Ita communis et certa sententia.

(A) Script. (a) Ex textu supra allato (n. 457) colHgitur Christum certo cognovisse Tyrios Sidoniosque paenitentiam a6luros fuisse, si apud illos fa6la fuissent miracula quae in Corozain et Bethsaida fa6i;a sunt; (b) ex eis quae de David narrantur ^ ; cum ingressus esset Ceilam, a Domino postulat num, si remaneret in civitate, Saul esset venturus ad eam obsidendam, et num in hoc casu CeiHtae iUum tradituri essent : " et ait Dominus : descendet... tradent " ; atqui hoc importat cognitionem futurorum conditionatorum; ergo.

  1. (B) Rat. Deus cognoscit quidquid est verum et habet rationem entis; atqui futura conditionata sunt in se aHquid verum ; quod adeo certum est, ut a nobis conje6luraHter praevideri possint; ergo Deus ea cognoscit, et cum ejus scientia perfe6la sit, ea non conje6turaHter, sed infaUibiHter praenoscit.

40 Conciliatio divince prcescie^itice cuni libertate.

/^62. Difficilis admodum sive indo6lis sive etiam do6tis semper visa est haec conciliatio. Sed notandum est imprimis utramque veritatem esse certam tum ex revelatione, tum ex ratione : tota difficultas est circa modum quo ambae veritates consistunt; jamvero ignorantia modi non tollit certitudinem fa6li ^. His positis :

(A) Deus cognoscit omnia futura perfe6le, et exinde sub modo quo futura sunt, et cum a6liones humanae sint liberae, eas praevidet ut liberas : igitur praescientia Dei, quia infallibilis, non aufert, sed supponit ac relinquit libertatem : falleretur enim Deus, si a6liones quas futuras esse liberas praenoscit, libere non peragerentur.

*^63. (B) Cum respe6lu Dei omnia futura sint praesentia, scientia divina se habet ad futura sicut scientia nostra ad praesentia; atqui ea quae a nobis videntur, licet non possint non existere tempore quo ea cernimus, libere tamen a suis agentibus peraguntur, v. g., video jacentem aliquem : necessitas ei non infertur a visione mea ut jaceat, sed potius a jacente mihi infertur necessitas ut videam ; ergo idem dicendum est de scientia futurorum in Deo. Quod S. Augustinus^ comparatione illustrat : " Sicut enim tu memoria tua non cogis fa6la esse quae praeterierunt, sic Deus praescienti^ su^ non cogit facienda quae futura sunt ".

  • Quod lucide declarat Bossuet, Trait^ dtt Libre arbitre, ch. IV, ubi ait : ** Cest pourquoi la premiere regle de notre logique, c'est qu'il ne faut jamais abandonner les verites une fois connues, quelque difficulte qui survienne, quand on veut les concilier; mais qu'il faut au contraire, pour ainsi parler, tenir toujours fortement comme les deux bouts de la chaine, quoiqu'on ne voie pas toujours le milieu, par oii l'enchainement se continue."

^ De libero arbit.^ 1. III, c. 4. — S. Thomas {In Perihermen. Aristotelii^ lib. I, ledl. 14) rem egregie exponit ; " Deus est omnino extra ordinem temporis, quasi in arce seternitatis constitutus, quse est tota simul, cui subjacet totus temporis decursus, secundum unum et simplicem intuitum. Et ideo uno intuitu videt omnia, quse aguntur secundum temporis decursum, et unumquodque secundum quod est in seipso existens, non quasi sibi futurum... sed omnino seternaliter sic videt unumquodque eorum quse sunt, sicut oculus humanus videt Socratem sedere in seipso, non in causa sui. Ex hoc autem quod homo videt Socratem sederc, non tollitur ejus contingentia, quse respicit ordinem causse ad effedlum... Sic igitur relinquitur, quod Deus certissime et infallibiliter cognoscat omnia quas fiunt in tempore, et tamen ea quse in tempore eveniunt, non sunt vel fiunt ex necessitate, sed conlingenter ".

  1. (C) Tandem, ad solvendas difficultates, sedulo distinguendum est inter id quod infallibiliter atque id quod necessario contingit : prius certo quidem evenit, sed potest esse necessarium vel liberum prout agens ex necessitate vel ex libera ele6lione sese determinat; posteriiis non solum certo contingit, sed etiam ita ut non fuerit in agente facultas ad oppositum. Atqui quod Deus praevidet, infallibiliter quidem, i. e. certo eveniet, sed non semper necessario : quaedam enim prsevidet ut certo simul et libere eventura.

  2. (D) Ex hoc intelligi datur quomodo solvi possit haec trita obje(51:io : Deus praevidit me vel salvum fore, vel damnandum; si prius, quidquid egerim, in tuto est salus mea; si posterius, quidquid fecerim, certa est damnatio mea. Minor siquidem hujus argumenti omnino falsa est; nam si Deus praevidit me salvum fore, eo ipso praevidit me bene a6lurum, pariter si praevidit me esse damnandum, praevidit etiam me male a6lurum; proinde minor contradidlionem involvit. Ut vero hujus sophismatis vitium detegatur; contra arguentem sic retorqueatur : Deus praevidit te futurum esse divitem vel non : si prius, quidquid feceris, dives eris; si posterius, frustra desudas, nam semper remanebis pauper ; ergo otiosam vitam agere debes. Falsa est conclusio; ergo peccat argumentum.

II. De dotibus scientiae divinae.

  1. Quinque praecipuae sunt; videlicet scientia Dei est non solum universalis, seu omnia omnino comprehendens, ut probatum est, sed etiam :

1° Una et simplicissima^ quatenus unico a6lu immutabiliter permanente Deus seipsum videt, et in sud essentid cognoscit essentias omnium, et quaecumque eis accidere possunt; nam in Deo idem est esse et intelligere, ut probatum est ubi de ejus simplicitate; atqui esse divinum est unum et simplex; ergo et ejus inteUigere. " Et sic patet ex omnibus praemissis quod in Deo intelle6lus, intelligens, et id quod intelligitur, et species intelligibilis, et ipsum intelligere, sunt omnino unum et idem " ^.

Sunt tamen plures ideae in mente divina; nam Deus cognoscit suam essentiam non solum secundum quod in se est, sed secundum quod est participabilis a creaturis. Jamvero unaquicquc creatura habet propriam speciem, secundum quod modo proprio participat divinae essentiae similitudinem. Ergo Deus intelligit plures rationes proprias rerum, et sub hoc respe6lu plures habet ideas. Ha^c autem pluralitas divinae simplicitati non officit; nam pluralitas se tenet ex parte obje6livorum conceptuum, seu ex parte corum quai obje6live intelliguntur, non autem ex parte ipsius intelle6tus divini.

  1. 2° Intiiitiva, non autem discursiva, quatenus unico intuitu, sine ullo discursu seu ratiocinio, omnia plene perspicit; discursus enimduplicem imperfc6lionem involvit, scilicet successionem idearum, et progressum a magis noto ad minus notum; atqui in Deo nulla est successio, nihil ignotum ; ergo uno intuitu omnia simul perfe6le intelligit ^.

  2. 3° Independens^ i. e. nullo externo indigens obje6lo, a quo ideas suas emendicare debeat; nam, ex di6lis, Deus perfe^le suam essentiam comprehendit; atqui omnes creaturse sunt in essentia divina sicut in causa efficiente simul et exemplari, quatenus Deus eas creare potest, et quidem secundum exemplaria, seu ideas quae in ipso sunt; " si Deus indigeret respicere in aliquod exemplar extra se, esset imperfe6lum agens; sed hoc non contingit, si essentia sua exemplar omnium rerum ponatur " ^, Ergo omnia in su^ essentia cognoscere valet, quin ideas a rebus externis emendicet.

  3. 4° Infallibilis, seu nulli errori obnoxia; nam veritas cst adaequatio rei et intelle6lus; atqui inter res et intelle6lum divinum perfe^la est adasquatio; nam intelligere divinum est mensura et causa omnis alterius esse, et omnis alterius intelle6lus. Unde sequitur quod non solum sit in ipso veritas, sed quod ipse sit prima et summa veritas; ergo scientia Dei est infallibilis.

50 Efficax^ quatenus est causa rerum, non per se sola, sed in quantum adnexam sibi habet voluntatem ^ Etenim scientia Dei se habet ad res creatas sicut scientia artificis se habet ad artificiata. Atqui scientia artificis est causa artificiatorum; siquidem artifex operatur per suum intelle6lum, seu per ideam mente conceptam, nec instrumentis indiget et mora et laborioso conatu contra materiae resistentiam nisi propter infirmitatem voluntatis sucC. Cum igitur mens supremi Artificis tanta sit ut valeat exterius producere quidquid vult et quomodo vult, plene et praevalenter est effedliva rerum quas vult producere. — Scientia quidem/)^;' se sola non est efie6liva, quia per se non agit, sed solum mediante voluntate; secus enim, etiam possibilia existerent, cum a Deo cognoscantur, et Deus esset causa mali, quia malum cognoscit. Unde scientia, quae est causa rerum, est scientia cum voluntate conjundla, seu scientia approbationis. Et ita explicari possunt Patrum di6la quae videntur sibi opposita : quando loquuntur de scientia speculativ^, absque cooperatione voluntatis, dicunt res non fieri, sed supponi a scientia divina; cum autem loquuntur de scientia pra6lica, dirigente voluntatem, asserunt res non supponi, scd fieri a scientia divina.

Chapter 37 of 81