Skip to the text

Nn. 338–378

  1. 1° Scientiarum naturalium utilitas in theologia.

(a) Scie7itias naturales theologo prodesse constat in primis exemplo Patriim, qui eas excoluerunt, iisdemque usi sunt in exponendis Scripturis fideique veritatibus confirmandis.

Ita, inter alios, Cleniens Alexandrinus, Origenes, iique Dodlores qui mosaicam cosmogoniam explicare tentarunt in homiliis de Hexdemeron, vel in Commentarns supra Genesim.

Constat etiam exemplo Scholasticorum^ qui Medio ^vo scientias naturalessub nomine Artium prseservarunt, atque etiam coluerunt : inter quos Albertus Magnus, S. Thomas aliique Scholasticorum principes " non ita se contemplationi philosophiae dediderunt, ut non etiam multum operae in naturalium rerum cognitione collocarint : immo non pauca sunt in hoc genere didta eorum et scita, quae recentes magistri probent, et cum veritate congruere fateantur " 3.

^ Berthier, op. cit., n. 527 sq. ; De Groot, q. XVIII, a. 3; F. Duilhe de Saint Projet, Apologie scieniifigue, Introdu(5l. , c. III, p. 35 sq. et alibi passim; Reusch*, Bibel und Natur^ opus ^altice et anglice versum ; C. de Kirwan, La Thiologie et la Synthhe des Sciences^ Louvain, 1895.

' Leo XIII, Encycl. ^temi Patris^ p. iio, ed. Desclee.

(b) Revera, harum scientiarum studio, sensuum facultates ipsiusque intelledtus vis non parum acuuntur, tum attenti assiduaque phaenomenorum observatione, tum habitu-varia fadla comparandi et ex effedlibus ad causam ascendendi; quibus dotibus utens theologus efficacius religionem propugnare; valet.

Insuper ssepe legitimo scientiarum usu theologus qucedam fidei dogmata confirmare potest, v. g., materise creationem, Dei pro videntiam etiam in rebus minimis, divini interventtis necessitatem quoad vitse originem, humanae speciei unitatem aliaque hujusmodi, ut dicemus praesertim in T.r. de Deo Creanfe^. Quandoque etiam dogmata comparationibus ac analogiis illustrari possunt, quae ex his disciplinis desumuntur : ita, v. g., quae de vita naturah in Biologid traduntur ad expoHendam dodlrinam de vita gratiae non parum inserviunt. Sed maxime prodest ad tuendas fidei dodtrinas contra physicorum impugnationes : cum enim multse, nec spernendae difficultates adversus catholica dogmata ex scientiis mutuentur^, adversariorum tela scientificis argumentis, in quantum possibile est, repellere oportet; argumenta enim mere theologica saepius ab inimicis despiciuntur.

  1. 2° Regulae in studio scientiarum sequendae. Ut theologus autem scientiis naturalibus re6le utatur, haec attendere debet : (a) In rebus mere scietitifi;cis quae cum dogmatibus catholicis non necessario conne6luntur, scientise naturales propriis uti possunt principiis propriaque methodo, ut aperte tradit Vaticanwn. Hinc ?X aliqua veritas vere a physicis demonstrata fuerit, v. g., terrae rotunditas, ejus mobilitas aut maxima antiquitas, theologus hanc rejicere nequit eo praetextu quod Scripturae opponi videtur3; nam, utsupra diximus {Theol. Fundam.^ n. 1019),
  • Ita J. Guibert, Les Croyances religieuses et les Sciences de la nature^ Paris, Beauchesne, 1908; Les Origines, 6® ed., Paris, Letouzey, 1910; A, d^Ales» Dict. d' Apologitique.

^ Quas coUegerunt, inter alios J. Draper*, Htstory oj the confiict between scicnce and rcligion; A. D. White*, History ofthe Warfare between science and theology; gallice veisvim, Histoire de la lutte entre la Science et la TMoloiHe, Paris, 1899; F. le Dantec*, Le Confiit, Paris, Colin.

3 Quam regulam saepe tradit Augustinus : '* Plerumque accidit ut aliquid de terra, de cselo, de ceteris mundi hujus elementis... etiam non christianus ita noverit, ut certissim^ ratione vel experientia teneat. Turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut Christianum de his rebus quasi secundum christianas litteras loquentem ita delirare quilibet infidelis audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto cselo errare conspiciens, risum tenere vix possit ". (De Genesi ad litteraniy lib. I, c. 19; cf. lib. II, c. 9; P. Z., XXXIV, 261, 270.) •Ita etiam ait Suarez, De opere sex dierumy 1. II, c. 7 : " Senten^dae magis phi- ' losophicse et rationi magis inhserendum est, q:ando Scriptura non cogit. "

Scriptura de rebus scientificis non scientifice loquitur, sed populari modo et secundum ea qucB apparent. Itaque conclusioni scientificae certce anteponi non debet probabilis interpretatio Scripturae. Immo si scientifica hypothesis sit vere probabilis, non debet biblicis argumentis oppugnari, ne fides irrisioni infidelium inutiliter exponatur^; sed si theologis non placet, solummodo propter rationes scientificas rejiciatur.

(b) In iis autem quae essentialiter cum aliquo dogmate conne^luntur, v. g., si agitur de humanae speciei unitate, quam necessario supponit do6lrina catholica de originali peccato, theologus jus habet argumenta adducendi ex Scriptura et Traditione, cum in rebus hujusmodi Ecclesia sit infallibiHs. — Nec v^x\X.'dX\ fidei catholicce anteponi debet hypothesis scientifica mere probabilis. — Quoad scientificas difficultates ab adversariis propositas, expedit quidem eas scientifice solvere, dummodo praesto sint argumenta vere soHda; si autem deficiunt eo quod res mature adhuc expendi non potuit, meHus est sane nuHam afferre rationem quam inanem aut falsam : nemo tenetur statim omnia dubia solvere, sed sufficit pro tempore animadvertere multas ex iis difficultatibus, quse tanquam insolubiles oiim habitae fuerant, decursu temporis omni prorsus fundamento carentes inventas fuisse.

(c) Dum theologus scientificas theorias Scripturaruni interpretationi accommodat^ cavere debet ne dogmata fidei ita iis theoriis alliget, ut, his rejecSlis, ipsa dogmata pericUtentur "^ : fides enim non scientiis, sed Dei aucftoritate innititur : ita, v. g., Concordistse, qui dies-periodos admittunt ad primum caput Geneseos exponendum, minime suam opinionem tradere debent ut solum modum rem

' Ita systema quod Galilcens propugnabat de mobilitate terrae, tunc temporis solummodo probabile erat : attamen theologi prudenter egissent, si illud argumentis biblicis non impugn§,ssent.

^ Quod jam animadverterat S. Augustinus : " Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quoe possint salva fide, qua imbuimur, alias atque alias parere sententias, in nulla earum nos prsecipite affirmatione ita projiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam re(fte labefadlaverit, corruamus : non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum esse quae nostra est, cum potius eam quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus ". (De Gm. ad lit., lib. I, c. i8.) Cf. S. Thom., I, q. 68, a, i.

explicandi, ne hoc systemate rejedlo, fides ipsa labefacSlari videaturj alii sunt enim modi mosaicam narrationem vindicandi.

§ II. De methodo theologica.

  1. Methodus in theologi^ sequenda ea est quam positivo-scholasticam alibi appellavimus {Theol. Fund.^ n. 9), in qua nempe positiva et historica dogmatum expositio cum scholasticd eorumdem expoh*tione harmonice consociatur. Ad quam melius intelligendam,sciendum est tria in theologia distinguenda esse : 1° catholicorum dogmatum expositionem et probationem ; 2° conclusiones theologicas e veritatibus revelatis dedu6las; 3° syste^nata^. theologis excogitata ad difficiliores qusestiones solvendas.

I. De modo exponendi et probandi dogmata catholica.

  1. 1° Veritas fidei catholicae exponenda est secundum recentiores Ecclesice definitiones : cum enim quidam sit profedlus in intelligentia dogmatum, lucidior ac plenior expositio merito exspe6latur in recentissimis definitionibus. Quo melius autem genuinus dogmatum sensus intelligatur, haec attendantur : (a) Cum definitiones plerumque erroribus opponantur, istos errores sedulo exponere juvat, quo lucidius mens Concilii aut Pontificis definientis apprehendatur. Recurrendum est igitur tum ad ipsos adversariorum libros, tum ad A6la Concilii in quibus prsefati errores expenduntur. Ita, ad re6lam interpretationem decretorum C. Tridentini circa justificationem, errores Lutheri, Calvini aliorumque Protestantium cognoscere oportet sive ex eorum libris sive ex Actis Concilii.

(b) Sensus verborum quae Concilium aut Pontifex adhibuit sedulo investigandus est tum ex recepta significatione quae ipso tempore definitionis praevalebat, tum ex disceptatione quae inter Patres Concilii obtinuit, tum ex variis expositionibus et interpretationibus quae post definitionem receptae sunt (cf. Theol, Fund., n. 967).

Ex quibus omnibus exponetur quid sit de fide tenenduni, quid vero liberae discussioni relinquatur.

  1. 2° Ad probandam veritatem fidei catholicae, requiritur et sufficit auftoritas Ecclesice eam tanquam divinitus revelatam proponentis sive sollemni judicio, sive ordinario et universali magisterio, ut alibi exposuimus, TheoL Fund.y n. 962 sq.

Cum autem Ecclesia nobis non proponat credenda nisi quae in Verbo Dei scripto vel tradito continentur, ostendi debet veritatem definitam in verbo Dei reapse inveniri.

Hic autem operae pretium est animadvertere non omnia dogmata in Scripturd contineri, prsesertim clare et explicite, sed quaedam nonnisi in Traditione^ secundum illud Vaticani : " Ea omnia credenda sunt quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur ". Errant igitur qui quamlibet thesim Scripturd apodictice demonstrare volunt. — Immo etiam in Traditione primitiv^ non omnia lucide et explicite continentur, sed quaedam obscure et implicite, ut supra diximus, n. 307.

Necesse igitur non est ut in Scriptura aut primitiva Traditione reperiantur testimonia explicita circa omnia et singula dogmata, sed sufficit ut, quando agitur de veritatibus quarum explicita cognitio ad salutem non requiritur, implicita allegentur testimonia ex Scriptura vel^yi Traditione.

Quibus praenotatis, declarandum est quomodo ex Scrip turd et Traditione probari valeant veritates revelatae.

  1. De biblicis argumentis. " Illud autem maxime optabile est et necessarium, ait Leo XIII^ ut ejusdem divinae Scripturae usus in universam theologiae influat disciplinam ejusque prope sit anima ". (a) Ut res ita se habeat, non sufficit unum aut alterum textum exhibere, sed, quoad veritates praecipuas, necesse est integram Scripturce do6lrinam breviter contrahere, allegando textus principales; et quidem generatim ordine ckronologico, quo melius pateat progressiva veritatis manifestatio, atque efficacius refeilantur adversarii : hi enim saepe opponunt Synoptica evangelia Joanni, S. Paulum Petro, etc; quapropter hodie, saltem quoad theses principales, varias au6loritates distinguere expedit et ostendere essentialia discrimina inter eas non esse.

(b) Textus allati thesim probare non valent nisi eam contineant sensu litterali^ aut saltem sensu typico cujus legitimi- tas demonstretur {Theol. Fund.^ n. 1033). Si clare et explicite rem declarant, eos adducere sufficit; si vero nonnisi obscure et implicite, ita elucidari debent ut clare percipiatur thesim ex eis inferri. Si vero nonnisi probabiliter rem evincunt, id candide asseratur : non enim necesse est singula dogmata apodictice Scriptur^ demonstrare.

Quomodo vero genuinus Scripturae sensus detegi possit ex variis versionibus, ex contextu, ex locis parallelis, necnon ex traditione, jam exposuimus. {Theol. Fundam.^ n. 1035-1043.)

  1. De argumentis ex Traditione. Hic sedulo distinguendum est inter documenta quae, etiam seorsim sumpta» irreformabilia sunt, qualia sunt Symbola fidei et definitiones Conciliorum oecumenicorum aut Pontificum; et ea quae singulatim sumpta errori sunt obnoxia, qualia sunt decreta Conciliorum particularium aut testimonia Patrum {Theol. Fundam.y n. 963-994). In priori casu, unum sufficit testimonium clarum ut thesis de fide sit; in posteriori autem, v. g., si agitur de Patribus, theologis, vel de monumentis sacris, non sufficit unum aut alterum testimonium, sed requiruntur tot et tanta testimonia ut certo constet veritatem expositam, fuisse, saltem per notabile tempus, ab universali Ecclesia creditam; secus enim non plenum habebitur argumentum, ex di6lis supra. Haec arguendi ratio vix usurpari potest in Compendiis theologiaei; quapropter in quaestionibus majoris momenti procedendi modum delineabimus, praecipua simul testimonia citando; in aliis autem pauca tantum verba in medium proferemus, magis ad iilustrandam quam ad probandam thesim, eaque seligemus quae veritatem non solum exponunt, sed analogiis, comparationibus vel argumentis expoh^unt.

  2. Traditionis argumentum duplici modo proponi potest, nempe vid descendente^ exhibendo testimonia a primis saecuUs usf jue ad tempus quo res ab Ecclesia definita

^ Hoc autem probationum geii^;s exhibent, inter alios, Petavius et Thomassinusy in operibus citatis, necnon iudlores operis PerpdtuiU de la Foi quoad Eucharistiam, et recenter ii omnes lui positivam aut historicam theologiam excoluerunt.

fuit; et vtd regressionis seu prcescriptionis^ regrediendo a definitione ad superiora saecula.

(A) Vid descendente uti expedit quoties testimonia priorum saeculorum ad thesim contra adversarios stabiliendam sufficientia sunt. Cum enim Protestantes et Rationalistae contendant dogmata nostra decursu temporum fuisse inventa, ostendere oportet eadem sequivalenter ab antiquioribiis Patribus jam proposita esse : historice enim et apologetice^ quo antiquiora sunt documenta, eo majorem sibi vindicant au6loritatem, cum proximiora sint apostolicis temporibus, quibus pura Christi do6lrina praedicabatur. (a) Hinc expedit ordinem chronologicum sequi, et ostendere quomodo, occasione hsereseon, Patres et Concilia explicitiori modo fidem catholicam exposuerint, et ita profectus do(5lrinae delineetur. Pariter testimonia ordine geographico exhiberi debent, ita ut appareant tanquam professiones fidei variarum ecclesiarum africanae, syrae, alexandrinae, romanae, etc; aut variarum scholarum, ideoque universa^ lis EcclesicB.

(b) Iterum, in omni casu, genuina tantum documenta alleganda sunt, non autem dubia vel apocrypha^, ideoque criticae Patrum editiones adhibendae sunt, ubi opera dubia sedulo a genuinis secernuntur.

(c) Traditione uti potest theologus non solum ad demonstrandum aliquid esse de fide, sed etiam ad confirmanda et illustranda religionis nostrae dogmata. Quando enim videmus viros, Apostolorum aevo proximos, eruditione ac sanctitate illustres, easdem veritates profiteri quas hodie tenet Ecclesia, non parum exinde firmatur fides nostra, etiamsi probare non valeamus has fuisse ab omnibus Patribus edoctas; exinde pariter constat, contra Protestantes, has non esse corruptclas recenter inventas. Insuper in Patrum operibus multae inveniuntur comparationes, analogiae ac rationes, quibus dogmata vividis coloribus exponuntur, ad majorem fidelium instru6lionem et aedificationem.

^ Elxcusari quidem possunt veteres theologi qui, propter defecflum corapletse et aojuratae Patrum colle(ftionis, a falsariis quandoque decepti, apocrypha documf ;;ta allegarunt; sed eadem hodie in medium proferre vincibilern ignoraatiam arguit.

  1. (B) Vid regressionis seu prcescriptionis brevius et efficacius proceditur, praecipue quando priorum saeculorum documenta ita obscura sunt ut nonnisi subsequioris aevi testimoniis clara et certa evadant. Ita, v. g., quoad confessionem sacramentalem, ostendi potest eam fuisse certo in usu an. 121 5, tempore quo C, Lateranense ejus necessitatem determinavit, sed ab eo non fuisse inventam, cum Concilia particularia saec. IX, VIII, VII de ejus utilitate aut necessitate canones condiderint, libri poenitentiales saec. VI eam describant, eamque commemoraverint antiquiores Patres, etsi verbis minus claris et disertis.

Praescriptio apud juristas est argumentandi ratio, qua e facto possessionis concluditur adyW, eo quod, omnibus rite inspe6lis, usurpatio moraliter impossibilis fuit. Ita pariter, in rebus fidei, quando Ecclesia, per longa saecula, in possessione fuit alicujus dogmatis, quod universim credebatur, merito infertur dogma illud vere esse apostolicum et a Christo ipso dimanare, eo quia mutatio seu adulteratio, omnibus rite inspe6lis, est moraliter impossibilis.

Quod argumentum specialem vim obtinet, quando veritas, de qua agitur, pra6lica est et gravissimi momentiy et non solum _ab Ecclesia Romana, sed etiam a Grcecis schis^naticis et Orientalibus se6lis tanquam fidei dogma accipitur. Tunc enim mutatio multo difficilior erat, cum Fideles mutationem hujusmodi non sine protestationibus admisissent, et insuper neque Latini a Graecis, neque hi a Latinis, neque Orientales ab utrisque hanc adulterationem accipere vo~ luissent, propter infensissimas quibus laborabant dissensiones. Remanet igitur ut haec veritas ab Apostolis et ipso Christo originem ducat, juxta illud Augustini^ : " Quod universa tenet Ecclesia, nec Conciliis institutum est, sed semper retentum est, nonnisi Apostolica au6loritate traditum re6lissime creditur ".

Nonnunquam vero adversarii vim argumenti infringere conantur, hujus dogmatis originem tali vel tali au6lon assignando ; quae difficultas dupliciter solvi potest : negative^ exigendo ab adversariis hujus assertionis proba-

tiones easque historice confutando, ostendendo, v. g., ex omnibus adjun6lis talem au6lorem non potuisse, tali tempore, hanc novitatem in Ecclesiam universalem diffundere; positive, au6lores allegando antiquiores, qui jam idem dogma docuerant.

Quo argumento Patres haud raro usi sunt, praesertim Tertiillianus^ : " Ecquid verisimile est ut tot ac tantae (ecclesiae) in unam fidem erraverint.-* Nullus inter multos eventus unus est exitus : variasse debuerat error do6lrinae Ecclesiarum. Ceterum quod apud multos unum invenitur non est erratum, sed traditum ".

  1. De arg*umentis convenientiae. Expositis ac probatis veritatibus de fide catholica, expedit earum intelligentiam quaerere variis analogiis et convenientiis, vestigiis inhaerendo Patrum et Scholasticorum : fides enim qucerit intelle^lura. Quod ut hatpieet sodrie, ad mentem Vaticani. haec animadvertantur : (a) analogiae et convenientiae ex probatis au6loribus, ex Patribus et Do6loribus desumantur, in quantum fieri potest : hi enim, Spiritu Dei illuminati, et approbante Ecclesia, res divinas magis perspicue contemplati sunt et re6lius exposuerunt. Ita, v. g., inter Latinos, S. Augustinus, S. Thomas et S. Bonaventura, et, ex Graecis, S. Athanasius, Didymus, S. Basilius, S. Gregorius Naz. et S. Joannes Damascenus, mysterium SS. Trinitatis prae ceteris illlustrarunt. Attamen analogias e scientiis modernis mutuari licet (v. g., vitam deiformem e biologid illustrare), dummodo dogmata fidei minime a re6lo sensu detorqueantur, sub praetextu eadem accommodandi novis theoriis.

(b) Prae mente semper habeatur ex analogiis etiam perfe6lissimis nonnisi conceptum analogicum mysteriorum obtineri posse (supra, n. 279) et ex argumentis convenientiae non demonstrari mysteria fidei, sed solum apparere ea, nedum rationi repugnent, quamdam afifinitatem prae se ferre cum rationahbus principiis aut cum altissimis humanae naturae aspirationibus.

II. De methodo sequenda quoad conclusiones theologicas.

  1. Veritates fidei catholicae, semel expositae et demonstratae, sunt veluti principia ex quibus eruuntur conclusiones theologicae : has educere et logice ordinare est speciale munus theologiae^.

1° Nostris diebus quidam theologi, nimium forsan positivse theologiae addi6li et diffidentes se erga rationem habentes, de his conciusionibus parum curant, easque tanquam inutile et ponderosum onus dogmatibus adjundtum respiciunt. Immerito tamen ; nam : — (a) ea est naiura humani ingenii ut in mera dogmatum expositione sistere non valeat, sed ex eis, analysis et deductionis ope, consectaria eruere nitatur ; (b) quod sane praestiterunt Paires et Scholasiici, quorum multi conse6tariis' hujusmodi deducendis intenti fuerunt. et quidem non sine magno fidei catholicae emolumento; nam non pauca ex his conse<5lariis, accedente Ecclesiae definitione, tanquam credenda proposita sunt, qualia sunt, v. g., existentia duplicis naturse in Christo, dupUcis voluntatis et operationis, infalUbilitas Pontificia, etc. ; (c) conclusionibus theologicis legitime dedu(5tis et logice coordinatis multo meUus inteUiguntur dogmata revelata : non enim ampUus jacent sicut dispersa corporis membra, sed unum efiformant corpus dodlrinae, et quseUbet particularis veritas, ex sua cum toto connexione, lucidiorem conceptum menti exhibet; (d) ita etiam via paratur novis definitionibus : quaedam enim e consectariis tam certa apparent, tam indivulse cum revelatione connexa ut impUcite, Ucet obscure, revelatse appareant, et, tempore opportuno, definiantur.

Multum igitur expedit ut theologi sedulo huic operi incumbant.

  1. 2° RegulcB sequendce quoad conclusiones theologicas. (a) Veritates revelatai pro principiis inconcussis haberi debent et sunt veluti una e praemissis syllogismi, cujus altera praemissa erit aliqua veritas naturali ratione percepta. Ut certa sit conclusio, necesse est igitur ut certa sit propositio naturaliter cognita. Haec itaque mutuari debet non a systemate philosophico plus minusve probabiH, sed a philosophid perenni (\x^ omnibus subjacet systematibus; secus incerta erit conclusio : pejorem sequitur semper conclusio partem.
  • Ad rem S. Thomas, i, q. i, a. 8 : " Haec dodlrina (theologia) non argumentatur ad sua principia probanda, quge sunt articuli fidei; sed ex eis procedit ad aliquid aliud probancum; sicut Apostolus ex resurredlione Christi argumentatur ad resurredlionem communem probandam. "

Necesse est insuper ut illatio ipsa, vi cujus conclusio deducitur, sit logice certa, inspe6lis dialedlicae regulis. Si alterutra probabilis est tantum, conclusio ipsa probabilis tantum erit.

Ex ipsis conclusionibus theologicis aliae conclusiones erui possunt, quae campum theologiae extendunt; ita ex eo quod sit duplex natura et duplex voluntas in Christo, inferri potest duplicem pariter esse operationem ; ex eo quod duplex in eo sit natura, voluntas et operatio et tamen una persona, infertur in eo admittendam esse idiomatum communicationem. Quae quidem conclusiones qualndo logice deducuntur, pariter certae sunt. Attamen quo remotiores sunt a principio revelato, eo majus est periculum a veritate recedendi, propter infirmitatem humani ingenii. Ad quod periculum vitandum, conferre oportet hujusmodi conclusiones cum principiis revelatis et aliis conclusionibus : si perfe6le cum his omnibus cohaerent, earum au6loritas et certitudo haud parum firmatur.

  1. (b) Nec satis est conclusiones theologicas eruere, sed eas accurate explicare oportet. Quod fieri potest opera Patrum et Do6lorum attente legendo, easque explicationes colligendo quae melius inter se et cum aliis veritatibus revelatis cohaerent. — Declarari insuper possunt principiorum ope philosophiae christianae cum antiquae tum modernae, vestigiis inhaerendo Patrum et theologorum qui mysteria fidei analogiis e sana philosophia desumptis illustrare solebant : cum enim Deus sit au6lor rationis simul ac fidei, veritates ordinis supernaturah's saepe melius intelliguntur ex comparatione cum rebus naturalibus.

  2. (c) Varias tandem conclusiones simulque veritates fidei ita logice disponere oportet ut unum corpus do6lrinae constituant. Id jam tentaverant, quoad praecipua dogmata, quidam Patres, ut Augustinus, S. Joannes Damascenus et S. Anselmus; sed opus perfecerunt Scholastici, praesertim Petrus Lombardus, Alexander Alensis, Albertus Magnus, S. Thomas, S. Bonaventura. Synthesis quae nobis perfectissima videtur ea est quam tradit AngeHcus Do6lor in Summa theologica, quamque jam exposuimus {Theol,

Fundam., n. lo.) Aliae tamen sunt notatu dignse, interquas ea quam exponit Scheeben in suo Theologiae Manuali.

III. De methodo sequenda in exponendis systematibus\

  1. Praeter conclusiones certas, invenire est apud theologos varia et sibi invicem opposita systemata, qualia sunt, V. g., thomismus et moHnismus, scotismus, augustinianismus, etc. Quae quidem nata sunt ex imperfectione mentis nostrae quae integram veritatem adaequate non comprehendit, praecipue ubi de divinis agitur, simulque ex innato desiderio plura cognoscendi. Cum enim veritas sub multipHci aspe6lu spe6lari possit, et unus respe6lus aHquando alteri adversari videatur (v. g., Hberum arbitrium et gratia in a6lu humano) necessario in curiosis mentibus dubia et problemata exsurgunt, ad quae solvenda excogitantur systemata.

Duplex hac de re excessus vitandus est : (a) eorum qui, breviter expositis veritatibus de fide cathoHca et conclusionibus certis, maximum tempus terunt in studio systematum, sicuti contigit nonnuHis theologis saecuH XI V^ et XV^;

(b) aHorum qui, omnia systemata tanquam incerta et inuti- Ha existimantes, ea omnino pr^termittunt aut brevius aequc exponunt.

353- A ccurate igitury etsi breviter y exponenda. sunt praecipua scholarum systemata : (a) ita enim meHus inteHigitur quousque se extendat veritas cathoHca, et quid sit certum. quid controversum ; (b) accurata discussione systematum efficacius praecaventur errores : ita thomismus, a moHnistis impugnatus, tutius jansenismum vitat; pariter moHnismus, a thomistis impugnatus, a pelagianismo securius arcetur;

(c) ita etiam lucidior obtinetur dogmatum cognitio : v. g., thomistarum et moHnistarum argumenta expendendo, tum de supremo Dei dominio ejusque suprema et universaH causaHtate, tum de Hbertatis humanae juribus et exercitio, accuratiorem consequimur notionem.

  • Bainvel, Comment enseigner la Th^ologie dans les Grands Sdminaires, in Compte-Rendu du IIP Congres de rAlliance des Sem., 1908, p. 107-108; A. Gardeil, Le Donn4 revili^ p. 252-284.
  1. Ad hunc finem assequendum : (a) systemata tanquam hypotheses^ non autem tanquam dogmata aut veritates certae proponantur : (b) sedulo definiatur in quo concordent et in quo dissentiant systemata, ut accurate statuatur status quaestionis ; (c) argumenta pro et contra sincere exponantur, non autem plus minusve imminuta aut adulterata; (d) quodcumque systema eligitur, oppositum non exhibeatur ut haereticum, erroneum aut absurdum, sed tantum ut minus probabile ; prse mente retineatur dictum : in dubiis libertas.

Gorollaria.

Ex superius expositis duo fluunt corollaria : 1° de necessitate scientiae theologicae; 2° de dispositionibus ad proficiendum in e^.

  1. 1° De necessitate scientiae theologicae. Scientia theologica vere competens est absolute necessaria sacerdotibus qui in Ecclesia ex officio alios fidein docere debent; et taicisy prcesertim do^ioribus, valde utilis. Nomine scientiae competentis designatur ea quae ad varia ecclesiastica ministeria obeunda desideratur; proinde diversa esse potest pro varietate hujusmodi officiorum, major quidem in Episcopis et magistris, aut etiam in pastoribus qui majori praesunt paroeciae, minor in sacerdotibus qui communiora obeunt ministeria, eatamen quae sufficiat ut quis casus ordinarios difficultatesque communiter propositas solvere queat, et in difficilioribus dubitet do(5liorumque consilia exquirere valeat.

(A) Scientia competens est necessaria sacerdotibus. (a) Jam enim sacerdotibus A. Legis didlum fuerat : " Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est"'. Quae quidem verba diserte affirmant speciale munus fideles edocendi tum veritates credendas, tum leges servandas sacerdotibus incumbere. Immo ignorantia sufficiens erat causa cur sacerdotes a Deo repellerentur : " Quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi "^ Quod Christus ipse confirmavit dum ApostoUs, eorum successoribus, iisque omnibus qui apostolicum munus obituri erant, aperte dixit : " Euntes ergo, docete omnes gentes... docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis "3; jamvero nemo dodlrinam Christi re6te docere potest nisi prius eam apprime didicerit, ciim Deus miracula patrare non soleat scientiam pigrorum mentibus infundendo. Nec aliter rem Apostoh intellexerunt : Paulus enim de Episcopis, proin* deque de illis clericis qui Episcoporum adjutores sunt in ministerio

verbi, ait : "Oportet Episcopum sine crimine esse .. ampledlentem eum, qui secundum do6lrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in do(5lrina sana, et eos qui contradicunt arguere"'; ex quo sequitur sacerdotes pastorale munus obeuntes, talem scientiam comparare teneri, quse sufificiat non solum ad fideles instruendos, sed etiam ad haereticorum et infideHum difficultates solvendas, saltem magis communes.

  1. (b) Nec mirum est proinde ConciHa tam generalia quam particularia theologise studium non solum commendavisse sed etiam praescripsisse. Ita Tridentinum decrevit (sess. XXIII, c. 7) ordinandos diligenter examinandos esse non solum quoad mores, sed etiam quoad do^?'inam et fidem; quod disertius declaratur sess. XXIV, cap. 14 : " Sed etiam ad populum docendum ea qua? scire omnibus necessarium est ad salutem, ac ad ministranda Sacramenta, dihgenti examine praecedente, idoneicomprobentur''. Pariter statuit (sess. XXIV, cap. 18) ne vacantes paroeciae sine diligenti examine cuiquam conferrentur; posteaque Benedi&us XIV formam determinavit pro examine in concursu eligendorum ad ecclesias parochiales servandam. Multa etiam hac de re a particulari bus ConciHis decreta sunt. Inter quae legere oportet quae habent ConciHa plenaria Baltimorensia, prsesertim vero tertium n. 40 sq.; 135 sq.; 166 sq.; 182 sq.; 186, 189 etc. Hsec inter aHa attendantur (n. 189) : " At parum clericis proderit sacris scientiis ineunte setate sedulam operam navasse, si cum annis provecSliores sunt, do61;rinsef et le6lioni non attendant". Ad rem BenediHus XIV : "AHqui nempe sacerdotes qui initio praeclarissime confessarii munus susceperunt, inde post diuturnum tempus, omni studiorum cura negle(5la, pristinam moralis theologiae scientiam amittunt, ita ut qui in ejusmodi arte peritissimi fuerant, tandem exigua solum confusaque ipsius artis scientia primisque rudimentis instrucSti, vix inter tyrones adnumerentur " ^ Quae de confessariis scite declarat, apte congruunt prcedicatoribus qui libris et considerationi valedicunt.

  2. (c) Ratione confirmatur. Sacerdotes enim curam animarum habentes, sunt fidei do^ores, spirituales medici et judices. Atqui munia hujusmodi scientiam competentem sane requirunt. Doclores fidem implantare et implantatam conservare debent; atqui ad hoc requiritur ut fidei fundamenta clare proponant et demonstrent argumentis uniuscujusque captui accommodatis, simulque argumenta solvant quse in contrarium afferri solent; secus enim infideles ad veritatem trahi communiter non poterunt, immo fideles non pauci, incredulorum sophismatibus decepti, naufragium in fide patientur. Quod quidem nostris praesertim diebus magis necessarium est propter multitudinem errorum qui ubique grassantur;

cdm enim adversarii omnibus scientiis utantur ad veritates fidei impugnandas, jam non sufficit, ad eos redarguendos, ars bene dicendi vel a priori argumentatio, sed desideratur rerum divinarum ac humanarum cognitio, praesertim vero Scripturae sacrae atque historiae accurata notitia. Hinc merito ait Leo XIII^ : " Revera fidei cathoHcse defensio, in qua laborare maxime sacerdotum debet industria, et quse est tantopere his temporibus necessaria, dodlrinam desiderat non vulgarem neque mediocrem, sed exquisitam et variam; quae non modo sacras, sed etiam philosophicas disciplinas comple6latur, et physicorum sit atque historicorum tra6tatione locuj)les. Eripiendus est enim error hominum multiplex, singula christianae sapientiae fundamenta convellentium : lu(5tandumque persaepe cum adversariis apparatissimis, in disputando pertinacibus, qui subsidia sibi ex omni scientiarum genere astute conquirunt".

Nec minor requiritur moralis scientia ut sacerdotes spirituales medici q. judices q?>sq valeant, ut diximus in Synopsi Theol. Mor., ubi de PcEnitentia.

  1. (B) Scientia theologica laicis donioribus valde utilis est.

(a) Ad 7neliorem humanarum disciplinarum intelligentiamj scientiae enim ita sunt intime connexae ut quis in una vix proficere valeat nisi aliarum saltem elementa cognoscat; quod de theologia praesertim verum est, ciim altas agat radices in omnes fere scientias, praesertim vero metaphysicas, historicas, ethicas, et politicas, ita ut nonnullae notiones,ad hujusmodi disciphnas spe6tantes,theologlcis studiismaxime elucidatae fuerint. Hinc nulla esse debet studiorum Universitas hoc nomine digna, quae theologiae facultatem non comple6tatur'.

i^ Ad fidei defensionem; ciim enim hodie fides a multis laicis impugnetur scientificis argumentis, multum sane expedit ut a laicis qujque propugnetur, quorum scripta peculiari favore a multis excipiuntur; hoc autem fieri nequit, nisi dogmata fidei, quae defendere volunt, apprime calleant ^ : secus enim et ipsi in errorem alios inducere possent.

(c) Ad propriam cBdificatione/n. Nulli enim dubium esse potest quin cognitio de Deo rebusque divinis omnis sanctitatis sit fundamentum : nam eo ferventius Deum amamus quo melius eum cognoscimus; propterea eo perfedtior esse poterit sandlitas quo perfedtior erit theologiae cognitio \ Concludamus igitur, cum Angelico Dodtore^, theologiae studium ceteris esse perfe<5tius, sublimius,

  • Quod egregie probat J. H. Newman, op. cit., dis. III-IV.

3 Qaod eloquenter urget Leo XIII, Encycl. Providentissimus, 18 nov. 1893, circa finem.

4 Cfr. ,H. E. Manning, The Glories of the S. Heart, New-York 1871, le(5t. III, Dogma the Source of Devotion, p. 85.

utilius et jucundius : ^^ Perfe^ius quidem, quia. in quantum homo sapientise studio dat se, in tantum verae beatitudinis jam aliquam partem habet. Unde Sapiens dicit ^ : Beatus vir qui in sapientid morabitur. Sublimius autem est, quia per ipsum homo ad divinam similitudinem praecipue accedit, qui omnia in sapientia fecit. Unde quia simihtudo causa est diledlionis, sapientise studium praecipue Deo per amicitiam conjungit; propter quod dicitur quod sapientia est infinitus thesaurus hominibus; quo qui usi sunt^ fa^i sunt participes amicitice Dei\ Utilius autem est, quia per ipsam sapientiam ad immortalitatis regnum pervenitur; concupiscentia autem sapientice deducet ad regnum perpetuum ^. Jucundius autem est, quia non habet amaritudinem conversatio illius^ nec tcedium convi^us illius, sed lcetitiam et gaudium " ''.

  1. 2° De dispositionibus requisitis ad proficiendum in studiis theologiciss. Dispositiones animi ad theologise studium magis necessarise, sunt : (h) re^a intentio, quae aUa esse nec^tuit nisi gloriam Dei promovendi ardens desiderium zelusque animarum : cum enim scientia hujusmodi supernaturalis sit tum ratione objedti, tum ratione principii, ejusacquisitio supernaturahs esse debet ratione finis intenti. Quod sic optime declarat S. Bernardus^ vel quicumque est audlor explanationis Cantic. quae inter ejus opera reperitur^j '* Sunt qui scire volunt eo fine tantum ut sciant, et turpis curiositas est; et sunt qui scire volunt ut sciantur ipsi, et turpis vanitas est; et sunt qui scire volunt ut scientiam suam vendant, verbi causa pro pecunia, pro honoribus : et turpis quaestus est. Sed sunt quoque qui scir^ volunt, ut aedificent : et caritas est. Et item qui scire volunt, ut sedificentur : et prudentia est ".

  2. (B) Sincerus veritatis a?nor; nam si omnes scientiae ad verum tendunt, id proprio jure sibi vindicat theologia, quae de Deo disserit, quatenus est suprema veritas. Hinc sincere exponenda et expendenda sunt argumenta adversariorum, sive sint infideles, vel hseretici, aut catholici. Non desunt theologi qui contradicentium difficultates plus minusve extenuent, ut eas faciUus solvant; et textus vel fa(5ta torqueant, ut promptius sit responsum; aut vim certam tribuant rationibus quae nonnisi probabiles sunt. Jamvero haec omnia perfe(?ta sinceritas respuit, et meUus est fateri responsiones datas esse tantum probabiles, quam textus et fa6ta contorquere ad fucum faciendum; veritas mendaciis nostris non eget ut defendatur.

  3. (C) Humilitas; cum enim theologia au(5loritate fundetur, docilem exigit assensum omnibus Ecclesiae decisionibus, immo et

^ Ecdes., XIV, 22. — * Sap.., VI, 21. — 3 Sap., VI, 21. — -♦ Sap., VIII, 16. 5 Cf. Migne, Theol. Cur., I, p. 62 sq.; XXVI, p. 1145 sq.; J, H. Newman, Idea of a University^ Discipline of mind, p. 480 sq. ^ Serm. XXXVI in Cantic, n. 3.

reverentiam erga Patres et Theologos communiter aliquam do6lrinam docentes. Aliunde Deus mysteria sapienliae suae a superbis abscondit et parvulis revelat, juxta illud Christi : " Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis " '. Quae humiUtas sponte ad Deum ferventi oratione recurret, nam " si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus affluenter " '. Caritatem pariter gignet, juxta illud vere aureum -. '^ In necessariis unitas, in dubiis libertas^ in omnibus caritas "/ videhcet statim ac Ecclesiae infalhbilis aucStoritas rem definivit aut determinavit, nulU viro catholico hcet anceps remanere; sed in rebus vere dubiis, unicuique liceat in sensu suo abundare, novasque etiam, si voluerit, expositiones proponere, dummodo sensui cathohco non sint oppositae : sic enim via patebit vero progressui; et ita caritas in omnibus salva erit, quia, Hcet ab aliis dissentiamus, non ita supra sensum extoUemur, ut nihil nisi absurdum in opponentium argumentis videamus^.

  1. (D) Froficiendi studium; nemo enim in theologicis studiis vere proficiet, nisi veht hisce indesinenter et ardenter incumbere. Nec dicatur nil novi in hujusmodi scientia reperiri posse ; licet enim veritates fidei antiquae sint, novo tamen modo exponi et propugnari possunt, hodiernorum mentibus magis accommodato. Studio igitur incumbant theologiae candidati, nec memoriam solum exerceant, sed ingenium, fontes Revelationis investigando, Scripturam, Patres et theologos non solum assidue legendo, sed argumenta ad formam syllogisticam vel indu6livam reducendo, eorum vim discutiendo, eorum logicam connexionem investigando, uno verbo methodum scientificam adhibendo, quam exposuimus ^

3 Pauca hic addere liceat ex opusculo LXI S. Thomce desumpta (ed. Vives, vol. 28, p. 467), in quo S. Dodlor idoneum proponit medium scientiam acquirendi : *' Tardiloquum te esse jubeo et tarde ad locutorium accedentem : conscientise puritatem amplecflere, orationi vacare non desinas, cellam .'requenter diligas, si vis in cellam vinariam introduci. Omnibus te amabilem exhibe, nihil qusere penitus de factis aliorum, nemini te multum familiarem ostendas, quia nimia familiaritas.parit contemptum et subtracftionis a studio materiam subministrat... Non respicias a quo audias, sed quicquid boni dicatur, memorise commenda. Ea quae legis fac ut intelligas, de dubiis te certificans; et quicquid poteris in armariolo mentis reponere satage, sicut cupiens vas implere ".

  • Non sufficit v^Xyxx passive legere vel audire ea quae proponuntur sed oportet ea active expendere, discutere et digerere; secus enim potest quis innumeras prselectiones audire, vel innumeros libros legere quin exinde do(flior evadat, ut acute animadvertit J. H. Newmai, Idea of a University, 1. c, p. 489.

Cp Lli <JJ Ci) Cftj CL) Cp

Gonspectus historicus doctrinarum de Deo uno«

  1. Inter Patres : — S. Clemens papa, m sud /« Epistola^ agit de Dei potentia, ac prsesertim de bonitate et misericordia; Hermas, Pastor^ Dei misericordiam extoUit, ac simul de Dei unitate ac creatione tradlat. — Secundi autem saeculi Apologetse, philosophia duce, ad Deum assurgunt tiim causaHtatis argumento {Aristides, Tatianusy Theophilus) ttim argumento teleologico {Minucius Felix\ eum concipiunt ut super omnia praecellentem, incomprehensibilem, ineffabilem {Minucius^ Aristides, S./ustinusm Apol., Tatianus), in Eo agnoscunt praedivitem fontem omnium perfedlionum physicarum et moralium quibus fulget creatura {Aristides^ Theophilus)^ eum reprsesentant ut omnes creaturas e nihilo educentem, non immediate, sed mediante Verbo suo. — Athenagoras, Legatio pro Christianisy repeUit accusationem atheismi christianis illatam et unitatem divinam contra polytheistas statuit. — S. Iraeneus autem, Adversus Hcereses^ profitetur nos ver^ Deum cognoscere ope revelationis, inadaequate tamen : " Est autem et super hsec et propter haec ineffabiHs ". Hic autem summus et unicus Deus, justus simul et bonus, omnia creavit, et in ejus opere elucet vera convenientia et consonantia.

  2. Saeculo IIP, Clemens Alexandrinus, Fcedag., Stro?nat.^ Deum more platonicorum concipit, nimii sciHcet subtilitate et abstractione. — Origenes autem, Contra Cels., De princip.^ excedit et ipse aHegoria et abstractione; errat quoad omnipotentiam quam impossibilem aestimat absque creatione ab seterno; agnoscit tamen hominem, quippe creatum ad imaginem Dei, naturaHter ad Dei cognitionem assurgere pro tenore quo a materia sese expedit.

TertulHanus paulo durids de Deo loquitur, ipsi corporeitatem adscribens : quod tamen verisimiHds inteUigi debet de substantia- Htate {Adv. Fraxeatny Apol.^ Adv. Hermogenem). — Adamantius, De rectd in Deumfidey agnoscit unum Deum, justum pariter et bonum, mundi et ipsius materise primae creatorem : malum enim, quod non est substantia, sed accidens, oritur e libertate angelic^ vel humana, non vero e bono essentiali. — Arnobius, Adv. nationeSy de Deo, quem reputat ineffabilem, alte et magnifice sentit, — Lactantius, Instituiionum divin. libri F7/, confutat polytheismum; -Z/^^r </<?/r^Z>«, rejicit impassibilitatem Dei ad mentem Epicuri; De opificio mundi, probat Providentiae existentiam per mirabilem constitutionem animae et corporis hominis.

  1. Apud S. Athanasium,. Contra Arianos, Deus est unus, una monas indivisibilis, ci!im sit unum principium, una monarchia suprema. — S. Augustinus, philosophia platonica et Scripturarum do(5trina imbutus, proponit varias probationes existentise Dei, argumentum scilicet teleologicum {Sermo CXLI, 2; Enarr. in psalm. XLI, 7, 8), argumentum metaphysicum {Confess.^ X, 8-10); et imprimis ac frequentius probationem e gradibus perfedtionis sumptam {De trinitate^ VIII, 4, 5 ; Z>^ civit, Dei, XI, 2; VIII, 7), et probationem psychologicam, idaeis necessariis innixam {De libero arbitrio, 7-14; Enarr. in psalm. XLI, 8). Attente autem considerantibus satis evincitur S. Do6lorem in hac ultima probatione scopulos ontologismi et inneismi devitasse, suum vero conceptum insufficienter expHcasse. Quoad Dei attributa, simphcitateni, seternitatem, immensitatem, profundissime philosophatur Augustinus, ac Deum intime amplecSlitur corde ut Summum Bonum, intelledlu et contemplatione ut Priraam Veritatem, Primum Esse, Primam W.2.m{De civit. Z>(?/, VIII, 10, 2)^

  2. De Deo disserueruntetiam : S. Gregorius Naz., Orationes de Theologia^ praecipue orat. I et II^, in quibus statuit existentiam, naturam et attributa Dei, ex lumine rationis; S. Gregorius Nyssenus, Oratio catechetica magna^ in Prologo, ubi feliciter contra adversarios propugnat fundamentalia dogmata; S. Chrysostomus, Homilice. VI in illud : '* Vidi Dominum " (Isaiae c. VI); Homilice XII contra AnomceoSy seu de Incomprehensibili; Salvianus, De Gubernatione Dei, ubi calamitates pubhcas et barbarorum vastationes cum sapientissimadivinae Providentiaeordinatione componit; Pseudo-Dionysius, De divinis noniinibus^ ubi esse et attributa Dei expHcantur; Boetius, De Consolatione philosophice libri F, ubi statuitur Deum esse omnium rerum finem et omnes eventus ejus Providentia disponi ad bonum nostrum; S. Joann. Damascenus, Expositionis Fidei Orthodoxce liber primus.

  3. Inter TheologOS, utiHter consulentur : — Scec. XII, S. Anselmus, Monologium, seu de Divinitatis essentia; Proslogiuniy seu alloquium de Dei existentia; Petrus Lombardus, Sententiarum

' J. Tixeront, Histoire des dogmes, vol. I et II. Cf. etiam S. Aug^stinum, Epistola g2y 118, 147, 148, 160, 162, 187.

libri IV^ opus a plerisque Scholasticis expositum. — Scec. XIII^ Alexander Halensis, O. M., Summa theologice; S. Thomas Aq. ; O. P., Summa theol.^ cum Commentariis Cajetani^ I, q. 1-26; Contra Gentiles, cum Commentariis Ferrariensis, lib. I; de Veritate, q. 2, 5, 6 ; S. Bonaventura, O. M., Commentaria in Magistrum Sentent., lib. I. — Scec. XIV, Joannes Duns Scotus, O. M., In quatuorlibros Sentent^ lib. I. — ScEC. XV, Joannes Capreolus, O. P., In quatuor libros Mag. Sentent., lib. I. — Scec. XVII, Suarez, S. J., Commentaria ac Disputationes in I p. D. Thomce; L. Lessius, S. J., de Perfe^ionibus moribusque divinis ; D. Ruiz de Montoya, S. J., Commentaria et disput., De Ideis, de veritate ac de vita Dei; de Voluntate Dei et propriis ejus acStibus; de Visione et nominibus Dei; de Prsedestinatione ac reprobatione ; Dionysius Petavius, Theologica dogmaia, De Deo Deique attributis; L. Thomassinus, Orat., Dogmata theologica, De Deo Deique proprietatibus ; Gonet, O. P., Clypeus theotogice Thomist., de Nat. et attributis divinis; Goudin, O. P., Tra^atus theologici, De Scientia Dei, etc. — Scec. XVIII, Salmanticenses, O. Carm., De Scientid Dei; de Visione Dei; de Voluntate Dei; de Prcedestinatione ; Billuart, O. P., Summa, De Deo; Lafosse, S.S., De Deo ac divinis attributis, ap. Migne, Theol. Curs,, t. VII; Kilber, S. J., De Deo uno et trino, in Theologid Wirceburgensi; V. Gotti, O. P., Theologia scholastico-dogmatica. — Scbc. XIX, Perrone, S. ]., Prcele^iones theologicoe, De Deo ; F. P. Kenrick, TJuologia dogmatica, t. II, De Deo Creatore ; Liebermann, Institut, theoL, De Deo et divinis attributis; Knoll, O. M., Institut. theolog., De Deo; Franzelin, S. J., De Deo Uno; Kleutgen, S. J., De Deo Uno; Stentrup, S. J., PrceleH. dogmat., de Deo Uno, 1879; Hontheim, S. J., Institut. Theodicece, Friburgi, 1893; Billot, S. J., De Deo Uno et Trino, Prati, 1895; Solesmenses, De Deo Uno, Solesmis, 1895; Vacant, Etudes theol. sur les Constitutions du C. du Vatican, t. I, Paris. 1895; Scheeben, Dogmatik, vol. II; Card. SatoUi, In Summam S. Thomce, vol. I, De Deo Uno; A. Farges, S. S., Didee de Dieu d^apres la raison et la science, Paris, 1894; Pesch, Prcele^. dogmat., De Deo Uno. secundum naturam, 1895; Ginoulhiac, Histoire du Dogme Catholique, 2^ ed., Paris, 1866, vol. I, De Dieu considere en lui-meme; Buonpensiere, Comm. in Ip. S. Tho??ice, Romae, 1902; Jungmann, Hurter, Egger, ahique Compendiorum au61;ores \

Alia opera in decursu Tradlatus allegabuntur.

^ De plerisque horum theologorum operibus cfr. Brevis historia Theolo_gi<?. dogmaiicce, supra, p. i sq. — In recognitione hujus Tra(5latus, notis E.-M. Quevastre, in Seminario Constantiensi professoris, maxime usi sumus.

Concilii Vaticani decreta et canones.

{Sess. III) Cap. I. De Deo rerum omnium Creatore.

  1. Sandla, Catholica, Apostolica, Romana Ecclesia credit et confitetur, unum esse Deum verum et vivum, Creatorem ac Dominum cseli et terrae, omnipotentem, aeternum, immensum, incomprehensibilem, intelle6lu ac voluntate omnique perfe6lione infinitum; qui cum sit una, singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis, praedicandus est re et essentia a mundo distin(5tus, in se et ex se beatissimus, et super omnia, quae praeter ipsum sunt et concipi possunt, ineffabiliter excelsus.

Hic solus verus Deus bonitate sua et omnipotenti virtute non ad augendam suam beatitudinem, nec ad acquirendam, sed ad mani- .festandam perfedlionem suam per bona, quse creaturis impertitur, Hberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam quasi communem ex spiritu et corpore constitutam.

Universa vero, quse condidit, Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus, ea etiam, quae hbera creaturarum adlione futura sunt.

Canones.

  1. Si quis unum verum Deum visibilium et invisibilium Creatorem et Dominum negaverit : anathema sit.

  2. Sli quis praeter materiam nihil esse affirmare non erubuerit : anathema sit.

  3. Si quis dixerit, unam eamdemque esse Dei et rerum omnium substantiam vel essentiam : anathema sit.

  4. Si quis dixerit, res finitas, tum corporeas tum spirituales, aut saltem spirituales, e divina substantia emanasse;

aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fieri omnia;

aut denique Deum esse ens universale seu indefinitum, quod sese determinando constituat rerum universitatem in genera, species et individua distin6tam : anathema sit.

j. Si quis non confiteatur, mundum, resque omnes, quae in eo continentur, et spirituales et materiales, secundum totam suam substantiam a Deo ex nihilo esse produ6tas;

aut Deum dixerit, non voluntate ab omni necessitate Hbera, sed tam necessario creasse, quam necessario amat seipsum;

aut mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit : anathema sit.

E cap, Il^ can, i. Si quis dixerit, Deum unum et verum, Creatorem et Dominum nostrum, perea quae facSla sunt, naturali rationis humanae lumine certo cognosci non posse : anathema sit.

Objectum, utilitas et divisio Tractatus.

  1. Obje6lum. Primarium fidei nostrae obje6lum est Deus unus et trinus, juxta illud : " Fides autem catholica haec est, utunum Deum in trinitate, et trinitatem in unitate veneremur. " (Symb. Athanas.) Absolutis igitur ad fidem prseambulis, et explicato fidei a6lu, de Deo uno agendum est. Cum vero multa jam de Deo in Philosophicis Institutionibus tradita fuerint, hlc ea tantum seligimus quae, ad hodiernos errores confutandos, magis opportuna judicamus de ejus existeittid^ attributis et operationibus.

  2. Utilitas dicendorum facile coUigi potest : (a) ex dignitate obje^ii; nam eo praestantior et utilior est scientia quo excellentius est ejus objedlum; atqui nihil est Deo melius, cum sit ipse omnis perfe6lionis fons et origo, ita ut quidquid veri, boni et pulchri in entibus fulgeat, nihil aliud sit nisi vestigium quoddam divinarum perfe6lionum ; hinc merito Deus ipse homines sic alloquitur : " Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis : sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me^ quia ego sum Dominus " I. (b) Ex effe^libus hujus scienticB^ : Dei enim contemplatio a rebus terrenis mentem avocat^ quae, dum ad res caelestes comparantur, ut stercora existimantur : " Propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam "3; ad amorem Dei cor rapit, cum Supremum Bonum cognosci nequeat quin diiigatur, et consequenter ad virtutum praxim ducit, praesertim humilitatis, reverentiae, confidentiae et obedientiae erga divinam majestatem : " Nosse enim te consummata justitia est, et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis " 4, et ita nos ad finem nostrum dirigit, qui Deus est : " Haec est

' Jerem., IX, 23 sq. — ■ " Cf. Lessius, op. cit.^ Praefat. 3 Philipp., III, 8. — 4 Sap., XV, 3.

DE. DEO UIMO.

autem vita aeterna ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, J. Christum " ^. (c) Ex erroribus circa Deum : praetermissis enim atheismo ^t pantheismo, qui alibi confutantur, Rationalistce de divinis perfe6lionibus, praesertim de ejus scientia et providentia multipliciter errant; quos errores exponere et refellere necesse est.

  1. Divisio. Angelicus Praeceptor 2 tribus quaestionibus do6lrinam de divina essentia absolvit : an Deus sit, quomodo sit, quid operetur; ejus vestigiis inhaerentes de existejitid Dei 3, de divinis attributis^ et operationibus agemus.

Cap. I. De Dei existentia.

[ Ejus demonstrabilitas.

\ Argumenta quibus demonstratur.

( De divinis nominibus.

Cap. II. De natur^ et attributis Dei.

/ I. De constitutivo divinae.

formali essentiae

  1. De attributis negativis

  2. De attributis positivis

' Simplicitate.

Immutabilitate.

-^ternitate.

Immensitate. l Infinitate.

Sapientia.

Potentia. ^ San6litate.

Bonitate. l Justitia.

Cap. III.

De divinis ope- rationibus.

de Scientia de Voluntate. de Providentia. ^de Praedestinatione.

Cobje6lum. < dotes. ( medium.

3 In praeviis editionibus argumenta de Dei existentia prsetermisimus, cum ad Philosophiam pertineant; suggerentibus tamen quibusdam professoribus, ea breviter exponimus, quo melius iptelligantur ea qute de divinis attributis ac operationibus sequuntur.

DE DEl EXISTENTIA.

Dicemus : 1° de possibilitate ac modo demonstrandi Dei existentiam rationis ope; 2° de argumentis quibus Dei existentia demonstratur; 30 de divinis nominibus.

I. De possibilitate ac modo demonstrandi Dei existentiam naturali humanae rationis lumine.

1° De possibilitate naturalis Dei cognitionis ^.

  1. Nonnulli contenderunt existentiam Dei non posse naturali rationis lumine certo demonstrari; inter quos praecipue recensentur Empiristce, Kantistce, Modernistce, FideistcB et Traditionalistce.

(a) Empiristse, profitentes omnem cognitionem in genere nihil aliud esse ac sensuum et phantasiae imaginem nomine quodam stipatam (^nominalismus empiricus)^ et speciatim causalitatis ideam reduci ad successionis phaenomenicae invariabilis imaginem nomine causae designatam, inferunt causalitatis principium valere tantum in ordine phsenomenico 2 et consequenter nos vi ipsius non posse assurgere ad causam ontologicam et transcendentalem, seu sitam extra et supra phaenomena. Ita Hume^ Stuart Mill, Spencer^ James, Comte^ LittreX

373» (b) Kantius vero contra Empiristas tenet principium causalitatis esse necessarium, sed hanc necessitatem contra dogmaticos sumit ex constitutione nostrae mentis; et ita, cum Empiristis consentit in denegando huic principio, sicut et omnibus conceptibus, omnem valorem ontologicum et transcendentalem. Exinde, prae defedlu intuitionis

' S. Thomas, i, q. 2, a. 2; Hurter, n. 5; Pesch, n. 3; Solesm., p. 60; Vacant, n. 267 sq. ; Granderath, Constit. dogmatica C. Vatic.y Friburgi, 1S92, p. 32.

  • Empiristse scilicet totam cognitionem nostram restringunt ad sensuum experimenia seu phsenomena.

,intelle6lualis noitmenorum ^, probatio metaphysica existentiae Dei est mera illusio. Probatur tamen existentia Dei, sed probatione pra6lica seu morali qua producitur tantum fides moralis cujus certitudo, etsi obje6live insufficiens, subje6live sufficiens est. Et quidem, sine Deo non staret obligatio moralis et virtus donari nequiret felicitate perfe6la in altera vita : ergo Dei existentia supponitur et postulatur ut fundamentum morum, ac eo firmius a nobis admittitur qu6 re6tius vivimus ^.

374- (c) Juxta Modernistas, qui ad mentem Empiristarum simul et Kantii philosophantur, ratio humana, utpote phaenomena praetergrediendi incapax, assurgere nequit ad Dei existentiam cognoscendam ex creaturis : unde Deus non est obje6lum scientiae, sed sensus {sentiment) tantum et ita non existit, addit modernista mer e philosophuSy ms\ in anim^ credentis. Modernista vero credens admittit Deum existere etiam in se, independenter ab anima sentiente et affirmante, et de h^c existentia se certissimum dicit, non tamen ex ratione et creaturis, sed ex experientia individuali, ex cordis intuitu quo immediate attingitur realitas Dei3. Unde, juxta modernistam credentem, immanentia et transcendentia non sunt contradi6loriae 4.

Qui methodo immanentiae exclusive utuntur, denegant rationi vim attingendi Dei existentiam : unde ut meras subtilitates diale6licas despiciunt argumenta Scholae et

  • Noumena a Kantio intelliguntur res, ut sunt in se et independenter a mente concipiente; d\xm phcenomena sunt res ut nobis apparent ox mentis nostrae constitutione quse posset esse alia ac est.

3 Jam Molinos Modernistarum prseluserat agnoscitismo et pseudomysticismo. Cf. Denzinger, 1238 (1105), 1239. Ita etiam Schleiermacher, sensui prae ratione confidebat ad cognoscendas res religiosas et morales. ( Theol. fund.^^. 701.)

^ Quod ita explicat Le Roy : ** Immanence et transcendance ne sont plus contradidloires; elles repondent a deux moments distincts de la duree : Timmanence, au devenu^ la transcendance, au devenir. Si nous declarons Dieu immanent, c*est que nous connaissons de Lui ce qui est devenu en nous et dans le monde; mais pour le monde et pour nous, il reste toujours un infini ^ devenir, un infini qui sera creation proprement dite, non simple developpement; et de ce point de vue Dieu apparatt comme transcendant; et c'est comme transcendant que nous devons surtout le traiter dans nos rapports avec lui, selon ce que nous avons reconnu a propos de la personnalite divine." Revue de tnetaphys. et de moraky juillet 1907, p. 512; Dict. Apolog.^ t. I, p. 951.

philosophise traditionalis qualia exposita sunt a Platone^ S. Tkomd, Leibnitzio,

  1. (d) Traditionalistae rigidiores contendunt cognitionem veritatum suprasensibilium et imprimis existentiae Dei fundari immediate in au6loritate sociali et ultim6 in revelatione divin^ : unde vocantur etiam jideistcB. Ita Lamennais et Bautain ^. — Mitiores autem Traditionalistae dicebant magisterium sociale esse conditionem requisitam ad cognitionem claram et certam existentise Dei primo accipiendam, pbstea vero sola ratione hanc veritatem posse demonstrari. Ita Ventura^ Bonnetty^, Ubaghs^ Laforef^.

Contra quos statuitur sequens thesis.

  1. Thesis : Existentia Dei per ea quae facta sunt, naturali rationis humanae lumine certo cognosci potest.^

Defide est^ juxta illud Vaticani 5 ; " Si quis dixerit Deum unum et verum, Creatorem et Dominum nostrum, per ea quae fa6la sunt, naturali rationis humanae lumine certo cognosci non posse, A. S." — Insuper, ex Motu proprio Pii X, I Sept. 1910, declaratur Deum " certo cognosci, adeoque demonstrari etiam posse " ^

Scripturd. (a) Sapientia7 declarat vanos esse, id est stultos (gr. fxaTatot) illos homines qui Deum ignorant nec ejus existentiam ex ipsius operibus intelligere potuerunt : " Vam autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex. " Atqui homines vani ac stulti vocari nequeunt ex eo quod Deum ignorent, nisi haec veritas ita certo

3 Dict. de tk^ol. cath. {Mangenot), t. IV, voce Dieu, 808-809. — Quse opiniones de imbecillitate rationis humance, quibus jam prseluserant Huet et Malebranchti affines sunt quoad substantiam theoriis Calvini, Baii ti/ansenii de sequelis peccati originalis.

4 S. Thomas. i, q. 2, a. 2; Hurter, n. 5; Pesch, n. 3; Solesm., p. 60; Vacant, n. 267 sq.; Granderath, Constit. do^maticce C. Vatic, Friburgi, 1892, p. 32.

5 Vatic, can. i de Revelat.

  • De quo vide R. Garrigou-Lagrange in I^ev. p. d^Apolog. t. XII, 1911, p. 481-497.

DE DEI EXISTENTIA. 21S cognosci valeat ut sapiens de ea dubitare nequeat; aliunde hic agitur de naturali Dei cognitione, de ea scilicet quae ex ejus operibus agnosci potest. Hinc alibi ^ dicitur solum insipientem hanc veritatem negare : " Dixit insipiens in corde suo : non est Deus."

(b) Paulus^ pariter docet Gentiles, qui revelationis lumine carebant, Deum e rebus creatis agnoscere potuisse, et de fa^lo generatim agnovisse : ** Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius, a creatur^ mundi,/'^r ea quce fa5la sunty intelle6la conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas : ita ut sint inexcusabiles, quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt." Jamvero Dei cognitio, quae per ea quce fa5la sunt obtinetur, est cognitio naturalis et dedu6liva.

  1. Trad. (a) Patres idem tradunt praesertim in suis Commentariis in Ep, ad Rom. Ita ChrysostoniuSy inquirendo qu^ ratione Deus Gentilibus sese manifestaverit, scribits : " Vocemne ad illos emisit? Minime; verum id effecit, quod magis illos quam vox quaelibet attrahere poterat : creatum orbem in medio posuit : ita ut sapiens, idiota, scytha, barbarus ex solo visu visibilium pulchritudinem edo6lus, ad Deum conscendere posset. "

(b) Vaticanum id etiam definivit, ejusque do6lrinam ex A6lis ipsius Concilii exponere juvat. Declaravit siquidem " Deum, rerum omnium principium et finein^ naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci posse " 4. Hic non est quaestio de fa^o^ num singuli homines cognitionem Dei hauriant e rebus creatis, sed de potentid rationis, quando jam fuit sufficienter evoluta; dicitur " nattirali ", nec Patres addere voluerunt " uti nunc est, vel in statu naturae lapsae ", " cum ea, quae in ist^ do6lrina docentur, generatim vera habenda sint, sive sumatur homo in statu naturae purae sive in statu naturae lapsae "5. Itaque doce-

3 Chrysost., homil. j in ep. ad Rom.y n. 2; /*., G. LX, 412. < Sess. II ly cap. de Revelatione.

5 Ita Rmus Gasser, Episc. Brixinensis, in Adlis et Decretis Concilii Vati» cani (tom. septimo Collectionis Lacensis)^ p. 131.

tur a Concilio Deum ratione human^ re5le evolutd, etiam in statu naturce lapsce^ e rebus creatis cognosci posse, atque id quidem cum certitudine. Quae quidem definitio dirigitur contra eos qui Dei existentiam nullis firmis argumentis probari dicunt, nec proinde certo cognosci; dire^e igitur attingit non solum Empiristas^ Kantistas et Modernistas, sed etiam iWos fideistas et traditionalistas qui docuerunt certitudinem de existentia Dei haberi non posse nisi per fidem. Quoad mitiores traditionalistas, qui tenent humanam rationem ad certam Dei cognitionem pervenire non posse nisi prius excolatur ac juvetur magisterio sociali et traditionibiLS in societate humana existentibus, si dicant illas traditiones non a supernaturali revelatione acceptas esse, sed naturali quadam via, a Concilio non damnantur; si vero admittant illas traditiones nonnisi a revelatione accipi potuisse, indire6le a Concilio damnantur.

Quaeri potest etiam num definitum fuerit ratione naturahter cognosci posse Deum esse creatorem (can. i). Jamvero in expositione rationum, quae Patribus propositse sunt ad hunc canonem explicandum, haec leguntur : " Etsi in canone legatur vocabulum creator, non ideo definitur creationem proprie di6lam ratione demonstrari posse; sed retinetur vocabulum, quo Scriptura (^Sap., XIII, 5) hanc veritatem revelans utitur, nihil ad ejus sensum adje6lo "^. Non definitum fuit igitur naturaHter certo cognosci posse Deum ex nihilo res produxisse.

2° De modo quo Deum cognoscere possumus.

  1. Anomcei, seu Eunomiani, quorum duces fuerunt Aetius et Eunomius (IV saec), contendebant se perfe6le Deum divinamque essentiam in hac vit^ videre et comprehendere. Ontologistce nonnulli tenebant mentem humanam posse in praesenti vita naturaH quadam et dire6la visione Deum videre^. — Cartesius autem existentiam Dei infert ex

= Ontologismi prsecipui defensores fuerunt Malebranche, Gioberti, Ubaghs : — Malebranche {1638-1715) docuit omnia in Deo immediate videri, essentiam autem divinam a nobis videri non absolute ut in se est, sed ut est idea archetypa omnes res creatas reprsesentans; Ubag^hs, cum Ontologistis moderatiSj tenuit non singularia, sed solum universalia in ideis divinis videri. Cf.

DE DEl EXISTENTIA. 221 idea Dei seu entis summe perfe6li quam contendit esse in nobis innatam. " Tota vis argumenti, ait ipse Cartesius, in eo est, quod agnoscam fieri non posse ut existam talis naturae, qualis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam existeret. " Si quidem Deus solus est causa proportionata et sufficiens talis ideaR. Ceterum, existentia necessario continetur in tali ide^ : " Ex eo solo quod (mens) percipiat existentiam necessariam et aeternam in entis summe perfe<5li ide^ contineri, plane concludere debet ens summe perfe<5lum existere"^. Ut videtur, talis processus est applicatio theoriae platonicae Kantismo oppositae, juxta quam ordo obje6livus existit, omnino quadrans in ordinem nostrarum idearum. Ita fere senserunt ante Cartesium S. Anse/mus, et post Cartesium, Leibnitzius.

Contra quos statuuntur tres sequentes assertiones.

Chapter 35 of 81