Skip to the text

Nn. 379–415

  1. Thesis /* .• Intellectus humanus non potest, in hac mortali vita, Deum in se naturaliter intueri. Certum est contra Ontologistas.

Prob. : (a) Scriptura enim Deum perhibet ut Regem immortalem et invis ibilem, qm lucem inhabitat inaccessibilem^ quem nullus hominum vidit^ sed nec videre potest : " Regi saeculorum immortali et invisibih\ soli Deo honor et gloria... qui solus habet immortahtatem et lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest"2; atqui haec verba generalia sunt, et excludunt visionem non solum per oculos corporeos, sed etiam per intellectum, cum ratio pro illa invisibiUtate assignata, sit ipsa eminentia naturae divinae quae omnibus hominibus est prorsus inaccessibiHs; ergo. (b) Asseritur insuper Deum solum seipsum videre, ita ut nemo ipsum cognoscere valeat prout in se est nisi per revelationem supernaturalem : " Deum nemo vidit unquam, Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit " 3; quibus verbis excluditur naturalis Dei visio. (c) Hinc ex declaratione S. Officii (18 Sept. 1861) tuto tradi

Zigliara, Summaphilos.^ Theol. nat., lib. I, c. I, i; Della luce intelleiiuale t deW Ontologismo.

non potest haec ontologistica propositio : " Immediata Dei cognitio, habitualis saltem, intelle6lui humano essentialis est, ita ut sine e^ nihil cognoscere possit : siquidem est ipsum lumen intelle6luale "^. Insuper, 14 Dec. 1887, damnatae sunt nonnullae propositiones ejusdem generis ex operibus Rosminii excerptae ^. — Ex A6lis autem Concilii Vaticani constat Patres noluisse dire6le suo decreto Ontologismum proscribere, immo emendationem rejecerunt, qucl condemnabatur, " quia, inquit Relator, gravissimum hoc systema ontologismi non potest quasi accidentaliter et incidenter pertra6lari"3; indire6le tamen, canone n. 376 citato, attingitur illa Ontologismi forma, quae negat Deum e rebus creatis naturali rationis lumine certo cognosci posse.

  1. Thesis IP : Prima Dei cognitio est quidem nobis aliquo sensu cong-enita, non tamen stricto sensu innata, sed vere acquisita. Ita communiter contra inneistas,

Prob. i^^pars^ scilicet primam, non ver6 reflexam et scientificam, cognitionem Dei esse nobis quadamteniis congenitam,

(a) Hoc satis innuit Sacra Scriptura quando dicit invisibilia Dei esse manifesta hominibus, videri^ intelligi^ conspici^ ab eis, eos esse vanos ^ quibus non ' subest scientia Dei. Quae quidem verba significant cognitionem Dei esse nobis facilem et planam, quasi naturalem et congenitam, saltem eo sensu quod non longo et difficili studio addiscitur, in mente cujuslibet sana ratione et bon^ voluntate praediti ^ sponte oritur, " in quantum per principia nobis innata de facili percipere possumus Deum esse " 7. (b) In hoc sensu locuti sunt multi Patres, quorum unus audiatur : " Haec est vis verae divinitatis, ut creaturae rationali ratione

  • Denz.-Bann., n. 1659 (15 13), Argumenta ex ratione desumpta vide apud Philosophos. — Cf. S. Th., i, q. 12, a. ii; Contra GentiL, lib. III, c. 45.

7 S. Thomas, in Boet. de Trin.y prooemium, q. i, a. 3, ad 6. Unde dicit Scheeben : " La preuve necessaire ^ tout homme pour acquerir une pleine certitude est si facile et si claire, qu'on s^aper^oit ^ peine du procede logique qu'elle implique, et que les preuves scientifiquement developpees, bien loin de donner a l'homme la premiere certitude de l'existence de Dieu, ne font qu'eclaircir et consolider celle qui existe dejjl. " Dogmatique^ II, n" 29.

jkm utenti non omnin6 ac penitus possit abscondi " ". (c) Confirmatur ex hoc fa6lo qu6d generatim non meminimus horae qu^ primo Deum cognovimus.

Hinc certum est nostram physicam potestatem cognoscendi Deum ex creaturis, quam docet S. Paulus et definit Vaticanum^ facile erumpere in adtum, etiam absque adminiculo socialis au(5loritatis aut magisterii ^ Propterea Patres tanquam peccatum damnant ignorantiam Dei : " Haec est summa delicSti, nolle agnoscere, quem ignorare non possis " ^.

  1. Prob. 2^ pars^ scilicet hanc Dei cognitionem non esse stricto sensu innatam^ sed acquisitam.

Nonnulli quidem verba modo citata et alia Patrum testimonia sensu Cartesiano intellexerunt, ut ThomassinuSy Klee, Staudenmaier, Kuhn. Sed perperam, ut apparet ex contextu ipso textuum a Kuhn allatorum. Ita Cleme?is Alex. revera docet Dei cognitionem esse insitam citra institutionem, sed id explicat paulo antea dicens : "Cum sit manifesta divina providentia ex aspe6lu omnium, quae videntur, effe6lorum "4. Fatetur sane Tertullianus : " Animae a primordio conscientia Dei dos est "; sed rationem paulo antea reddit : " Siquidem a primordio rerum conditor carum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis ut Deus cognosceretur"5. Ceterum in philosophia demonstratur modum cognoscendi per species innatas non esse naturalem composito humano.

  1. Nequit tamen Cartesianismus censura theologic^ inuri. Concilium enim Vaticanum decrevit de potestate cognoscendi Deum, sed sedulo abstinuit ab omni determinatione circa conditiones et exercitium hujus potestatis. Praeterea theologi fere unanimiter Cartesianismum repellunt utpote non fundatum in traditione patristica, et philosophice falsum; sed nuU^ censur^ eum impetunt, dummod6 non

3 S. Cyprianus, De idol. vanit. n. 9; P. Z., IV, 577. Cf. TertullianuSj Apolog.y c. XVII; P. Z., I, 376. Quod confirmatui' ex fadlis narratis ab Andrew Lang^, The making of religion, P'. Schmidt, Anthropos, 1908- 1909. DD. Le Roy, La religion dcspiuiHi/s. Cf. Dicl. Atoi., t. I, 94S.

' Advers. Marc. I. lo: P. L.. II. ^^'y. Cf. Pesch.. De Deo uno. n. 2i excludatur demonstratio sumpta ex creaturis. Quinim6 in Concilio Vaticano, Relator declaravit textum propositum non trahere damnationem argumenti San6li Anselmi et hdc declaratione adduxit Patres Cartesiano argumento faventes ad suum suffragium conferendum ^.

  1. Thesis IIP, Intellectus humanus, in hac mortali vita, Deum indirecte et analogice cognoscit per causalitatem, remotionem et eminentiam.

Probatur. (a) Via causalitatis ; est enim nobis a natur^ insitum, ut viso aliquo effe6lu, causam ejus investigare incipiamus; inspe6lo igitur mundo, cum ordine et pulchritudine ejus, concludimus aliquam esse causam primaniy quae illum creaverit; insuper ex cognitione perfe6lionum, quae creaturis insunt, aliquid de naturd et perfe6lione causce a qua procedunt cognoscere valemus, sicut ex inspe6lione pi6lurae nonnullas pi6loris qualitates merito concludimus; sed haec cognitio est valde imperfe6la, cum effe6lus creati virtutem causae adaequare non possint. Hanc methodum Scriptura commemorat, dum dicit : " Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae fa6ta sunt, intelle6la conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas..."^; " A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri " 3.

(b) Via remotioniSy quatenus omnes creaturarum imperfe6liones removemus a Deo; cum enim Deus sit a^us puruSy nulla imperfe61;io in eo concipi potest; hoc modo dicimus Deum esse infinitum, seu nullis limitibus circumscribi; simplicem^ id est, omnem compositionem excludere; immutabilem, id est, nulli mutationi obnoxium esse, etc; quo sensu dicitur : "Apud Patrem luminum non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio " 4, Notandum est tamen illis negationibus verissimas perfe6liones includi, v. g., dum negamus Deum spatio circumscribi,, ejus omnipraesentiam et immensitatem affirmamus, et sic de ceteris.

(c) Vici excellentice, quatenus quidquid perfe6lionis est in creaturis, hoc eminentiori modo Creatori tribuimus; ita, v. g^

^ Dict. de thiol. cath. (Mangenot), t. IV, 840-841; Dict. Apolog., t. i, 947. • Rom., I, 20. — 3 Sap., XIII, 5. — ^Jac., I, 17.

quia in creaturis est essentia, sapientia, potentia,affirmamus Deum esse superessentiam, supersapientiam et omnipotentiam. Quo sensu dicitur : " Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc... major est omni laude " ^.

Notari tamen oportet tres illos Deum cognoscendi modos simul uniendos esse,. ut non solum ejus existentiam, sed et essentiam atque perfe6liones meliori quo fieri potest modo cognoscamus. Cujus rei exemplum exhibetur apud ^. Tkomam^ : " Tripliciter ista de Deo dicuntur, primo quidem affirmativey ut dicamus : Deus est sapiens; quod quidem de eo oportet dicere propter hoc quod in eo est similitudo sapientiae a Deo fluentis; quia tamen in Deo non estsapientia, qualem nos intelligimus et nominamus, potest vere negari ut dicatur : Deus non est sapiens. Rursum quia sapientia non negatur de Deo quia ipse deficiat a sapientia, sed quia supereminentius est in ipso quam dicatur aut intelligatur, ideo oportet dicere quod Deus sit supersapiens!'

  1. Dicitur in thesi Deum cognosci indireHe et analogice : (a) indirecle, id est, non in se et per se, sed in creaturis et ex creaturis; (b) analogice, id est, per notiones quae. eum repraesentant, non univoce, nec etiam aequivoce, sed secundum positivam approximationem aut proportionem : de quo paulo fusius dicendum est.

  2. Exponitur quo sensu analogice Deum cognoscamus. Notandum est : i) notiones quse Deo applicantur esse transcendentales, non quidem sensu -Kantianos, sed sensu scholastico. Scilicet aliqua notio est transcendentalis quin cesset idcirco esse obje6liva, prout falso contendebat Kantius,quando nempe transcendit limites non solum speciei determinatae, sed etiam cujuslibet generis etiam supremi, et ita invenitur proportionaHter tantum in quolibet genere.

Sunt autem sex tantum proprie transcendentaHa : ens, res, unum, aliguid, bonum et verum. Sed habentur insuper

3 Juxta Kantiura, inquisitio est transcendentalis quae fertur non in objeiria, sed in modum nostrum ea cognoscendi. {Critique de la raison pure, Introduct., 2. 7).

notiones metaphysicae, causce scilicet, intelleSl^s, voluntatis^ quae, etsi non proprie transcendentales (cum non inveniantur in omnibus generibus),definiuntur tamen per relationem immediatam cum uno e transcendentalibus : causa scilicet respe6lu entis cujus est effe6lrix, intelle6lus respe6lu veri quod cognoscit, voluntas respe6lu boni quod appetit. Hae notiones, sic consideratce, non restringuntur ad unum genus, ideoque dici possunt transcendentales. Nihil ergo obstat quin notiones causa^, intelleclus, voluntatis sicut et notiones entis, veri et boni applicentur rei quae omne creatum transcendat. Cur enim notio entis, quae de se nullum limitem includit, non applicaretur enti omnis potentialitatis experti, et notio intelle6lus intelle6lui qui adaequetur et identificetur huic enti a6tualissimo? Et ita porro de reliquis notionibus quae sunt absolute aut respe6live transcendentales.

    1. Sed quomodo illae notiones possunt Deo applicari? Non sane modo tmivoco, ut somniarunt Kantius et Spencer, inde deducentes talis applicationis ut anthropomorphismo faventis impossibilitatem, sed modo analogico. Scilicet illae notiones non sunt univoccB, seu designantes in omnibus rebus rationem simpliciter eamdem, sed analogiccB^ seu designantes eamdem rationem modo proportionato unicuique rei. Ex eo enim quod transcendunt genera, omnibus rebus insunt, sed diversimode, pro cujusque rei modo, aliter in generibus, aliter in differentiis specificis, aliterin individuis,unde seciindum proportionem,/var' aya/oytav. Nil igitur obstat quin ipsi Deo applicentur transcendentalia. Possunt esse et in Deo xar' ava/ovtav, eo nempe modo qui Deo convenit, seu potius sine modo, absolute formaliter tamen, sed formaliter eminenter. Si enim Deus est causa creaturarum, ut mox sumus demonstraturi, inter Deum et creaturas adest quaedam similitudo, cum omne agens agat sibi simile ^. Et si creaturae exigunt causam prae sua contingentia, earum causa debet esse non contingens, ideoque analogice, non vero univoce similis 2.

' Unde deficit philosophia Scoti et Suarezii quse non satis agnoscit hanc profundam distin(5lionem inter analogum et univocum. (Cf. Dict. (V Apol. ,1013.)

  1. Igitur ope conceptuum analogorum, jure ac merito demonstramus existentiam Dei, ejusque attributorum aliqualem cognitionem positivam et formalem acquirimus ^.

II. De argumentis quibus existentia Dei demonstratur=',

  1. Inter varia argumenta quae a diversis afferuntur ad Dei probandam existentiam, ea seligimus quae S. Thomas exposuit, utpote efficaciora. Desumuntur autem e rebus mundanis quintuplici modo spe6latis : videlicet e rebus mobilibus ascendimus ad primum Motorem immobilem; e causis efficientibus assurgimus ad primam Causam efficientem; e contingentibus ad Ens necessarium devenimus; e rebus plus minusve perfe6lis Ens supreme perfe6lum attingimus; e rebus ordinatis ad supremum Gubernatorem concludimus.

  2. Advertendum est hsec argumenta : (a) esse metaphysica, cum procedant a quolibet ente creato et deducant in quinque praedicata (immobile, non causatum, necessarium, perfe6lum, supremum gubernans) quae non possunt convenire nisi Ei qui est ipsum Esse subsistens; (b) reduci ad

^ Cf. I, q. 12, a. 12; C. GenL, 1. III, c. 49; iii i dist. 35 q. I, a. i. Ex hoc intelligitur omnino falli Agnosticos dum dicunt Primam Causam a nobis cognosci non posse : comprehendi quidem seu perfedle et adaequate intelligi nequit; sed tum ex di6lis, tum ex dicendis manifestum est Eam ita cognosci posse, ut a quolibet aho ente secernatur, et appareat esse supreme intelligens, et eminenter possidere quidquid perfecflionis in creaturis elucet; nam, ut acute notat Max Miit/er*{in Nineieenth Century, Dec. 1894, p. 893) causa fortuita et intelligentia carens, neque explicat, neque unquam explicare poterit certa intelligenticB facta, quae in homine invenire licet : " 6"« Majestd le Hasard^ i. e., fatum, jamdiu e solio excidit in rebus scientificis; nec Selectio naturalis, nec Pugna pro existentid, nec Medii efficacia, aut similia sesquipedalia verba nunquam rationem referent xou Logos, cogitationis nempe, qui per naturae translucens velum innumeris oculis nos conspicit, postulans ut 6 Logos qui in nobis est ipsum agnoscat." — Agnosticismi confutationem invenies apud G. W. Ward, Essays om Theism; G. J. Lucas, Agnosticism and Rekgion^ Baltimore, 1895; P* d'Ales, Dict. apoL, voce Agnosticisme, t. I, 1-75.

v^ S. Thom., I, q. 2, a. 3; C. Gent., lib. i, c. 13, 15, 16, 44; lib. II, c. 15; lib. III, c. 44; De Veritate^ q. 52, a. 2; De Potentid, q. 3, a. 5; Compendium theologia, c. 3; Physic, lib. VII, lect. 2; Hb. VIII, lect. 9 sq.; Metaphys. lib. XII, lect. 5 sq.; Billot, th. 4; Hontheim, n. 181 sq.; Solesm., p. 65 sq.; Farges, p. SQsq.; Pesch, p. i^sq.; Diction. Apolog., t. I, art. Dieu.

unum argumentum generalissimum quo Dei existentia concluditur e principio : Quod estnonper se^ est ab alio quod est per se. Sic institui potest hoc argumentum : Experimur entia ordinis cujuscumque (physici scilicet, vegetativi, sensitivi, intelle6livi) nasci et mori. Ergo non sunt ex se, sed ab alio qui ex se habet esse, vitam et intelle6lum.

lo Argumentum ex parte mottls'^,

  1. Motus, prout a scholasticis hic intelligitur, non est solum mutatio localis, seu translatio ab uno loco in alium, sed quilibet transitus de potentia in a6lum, sive in corporalibus, sive in spiritualibus 2 : " movere, ait vS. Thomas ^, nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in a6lum ". Unde sic : Certum est aliqua inoveri in hoc mundo. A tqui hic motus supponit primum motorem immobilem ; nam onine quod movetur^ ab alio movetur ; et aliunde non est possibile procedere in infinitum in moventibus et motis; ergo est primum movens immobile. Declaratur et probatur per partes : — (a) Certum est aliqua moveri : experientia enim externa et interna constat esse motus, non tantum locales ; — sed et qualitativos, qualis est motus ad sanitatem, ad scientiam, ad virtutem et re6litudinem moralem; — et quantitativos, prout est motus incrementi in plantis et animalibus ; — et substantiales, qualis est generatio et corruptio corporum.

(b) Omne quod movetur, ab alio movetur. Hoc patet consideranti naturam motus seu rovfieri. Etenim : i) motus seu To fieri est unio successiva diversorum; v. g., quod est hic, postea est illic (motus localis), album fit nigrum, intelle6lus nihil sciens acquirit paulatim scientiam (motus qualitativi). Exinde apparet motum non habere in se suam essendi rationem : secus enim elementa ex se diversa essent simul quid ex se unum, et sic everteretur principium identitatis seu contradi6tio vinceret. 2) Motus seu to fieri, cum sit transitus ex potentia ad a^tum, ex indeterminatione ad determinationem, expostulat omnino rationem essendi extrinse-

^ De hocargumento cf. S. Thom., Physic. lib. VII, lect. i et 2; lib. VIII, lect. 9, 12, 13, 23.

=* Cf. 1-2, q. 9, a. 4; q. 79, a. 4; q. 82, a. 4; q. 105, a. 5. — 3 l, q. 2, a. 3.

cam qua a6luetur et determinetur. Repugnat enim quod unum et idem ens sit simul sub eodem respe6lu in potentia seu indeterminatum et in a6lu seu determinatum. Evincitur ergo unum et idem ens non posse sub eodem respe6lu esse motorem et motum : unde si movetur, ab alio movetur. Quod si in eodem ente una pars alteram movet, ut contingit in vivente, pars movens et ipsa movetur motu alius ordinis qui exigit motorem extrinsecum, ut constat in vivente, sentiente et intelligente. Ergo quidquid movetur, ab alio movetur ^.

(c) Non est possibile procedere in infinitum in moventibus et motis^ seu aliis verbis, non est possibile in infinitum regredi per seriem motorum actualiter et essentialiter subordinatorum. Nam repugnat motum habere suam rationem sufficientem in serie, etiam infinita^, motorum, qui et ipsi moverentur. Si enim omnes motores recipiunt influxum quem transmittunt, ita ut non sit motor motum dans quir eum receperit, nunquam erit motus. Ita horologium, etiam cum numero infinito rotarum, non movebitur sine machina motrice {ressort).

(d) Deveniendum est igitur ad primum motorem immobilem, non ea immobilitate potentiae quae praecedit motum et imperfe6lionem importat, sed ea immobilitate a6hus qui non expostulat fieri, cum jam sit, — seu ad motorem qui per se agit, et consequenter per se est, est a6lus purus et ipsum Esse.

2P Argumentum ex ordine causarum effitientitim^.

  1. Hlcjam non agiturde mutationibus, quae in mundo occurrunt, sed de causis efficientibus a quibus procedunt vQspermanentes, ut plantae, animalia, homines : unde probatio non incipit praecise a consideratione motiis seu zov fieri, sed 70U esse quod est terminus roG fieri et post illud manet ; et exinde deducitur non tantum causa prima roD fieri (ut in pro-

^ Studuimus dare hujusce principii demonstrationem qu3e valorem absohUum habeat, et idcirco non adhibuimus quasdam asserta nec evidentia nec probata, \x. principiMm ineriia. Cf. Dict. Apolog., t. I, 1030- 1036.

^ *' Si (la serie) des etres corruptibles est eternelle, elle est eternellement insufFisante ". Dict. Apo/., 1022.

3 Cf., q. 104, a. I et 2, ubi hsec probatio egregie exponitur.

batione praecedenti) sed etiam conservationis in esse. Processus vero dedu6lionis est fere idem ac in demonstratione ex motu sumpta. Sic proceditur : Invenimus in mundo causas efficientes sibi invicem subordinatas, v. g., omnes influxus cosmicos subordinatos qui sunt necessarii ad productionem et conservationem plantae, animalis, ut generatio, gradus pressionis atmosphericae, a6livitas chimica aeris et alimentorum. Atqui hujusmodi causce supponunt causam primam incausatam. Nam ex una parte impossibile est ut aHquid sit causa efficiens suiipsius, quia si res ita se haberet, aliquod ens esset prius seipso; ex altera autem parte impossibile est in causis efficientibus procedere in infinitum, sed admitti debet causa prima incausata. Si rejicitur enim talis causa, restat ut admittatur tantum series causarum causatarum et effe6luum vel in linea re6la velin linea circulari; atqui neutrum dici potest : non prius, nam in causis efficientibus ordinatis, primum est causa medii et medium causa ultimi, ita ut si removeatur prima causa, eo ipso removeantur causse intermediae et effe6lus ; — non posteriuSy quia in hac hypothesi duo entia causa et effe6lus sibi mutuo simul essent. Pone, V.* g., circulum quatuor entibus a, b, c, d constantem ; a proxime generat b\ b generat ^ et ^ generat d; ergo a remote generat d\ aliunde d 'm hoc circulo generat^; proindeque d simul generat a et ab ipso generatur : quod repugnat. Ergo constat minor. Ergo admittenda est, extra seriem mundanam causarum efficientium, causa prima quae causam non habeat, seu causa incausata. Causa autem incausata eo ipso habet per se esse, est ipsum esse et a6lns purus : quae merito vocatur Deus.

3° Argujnentiijn ex existentid entiitm contingentium.

  1. Contingens id dicitur quod potest esse et non esse, esse hoc vel aHo modo, seu indifferens est ac indeterminatum ad esse vel non esse, ad esse tali vel taH modo. Necessarium autem est id quod non potest non esse, quia habet in se rationem suae existentiae seu est a se. Quibus positis, sic arguitur : invenijnus in rebus qucedajn quce sunt contingentia, id est, quae possunt esse vel non esse; teste enim scientia, tempus fuit quo non erant in mundo creaturae ratio- nales,quo non erant animalia vel plantae, quo corpora cselestia non existebant- qualia sunt, sed solum in statu nebuloso; aliunde quotidie viventia pereunt, seu desinunt esse, proindeque multa sunt entia quae esse vel non esse, aut etiam hoc vel alio modo esse possint. Atqui hcec coniingentia praesupponunt ens necessarium; nam quod contingens est, non habet in se rationem sufficientem suae existentiae : ergo eam habet, vel immediate, vel mediante serie aliorum contingentium, in alio quod est necessarium, a se existens. Hoc autem ens necessarium : (a) non est colle6lio entium contingentium, etiamsi numero esset infinito, quia multiplicatio contingentium illa relinquit in sua contingentia ; (b) non est lex contingentium, cum ea lex pendeat et ab ipsis contingentibus; (c) non est quoddam fieri phaenomenis subjacens, ut volunt Bergson et Le Roy, cum to fieri non habeat in se rationem rsO esse ad quod terminatur : plus enim in minore non continetur nec a6lu nec virtute; — sed est Ens a contingenti^ segregatum, per se necessarium, a se existens et in saecula saeculorum exstiturum ; quod vocamus Deum^.

4° Argumentum e gradibus perfectionis in entibus,

  1. Praenotamus perfe6liones duplicis esse generis. Quaedam non suscipiunt majus et minus, v. g., animalitas et rationabilitas, substantia, corpus, etc. In homine scilicet animalitas non est de se perfe6lior quam in leone, licet homo animal sit perfe6lius ex rationis adjun6lione; item rationabilitas est aequalis in omnibus hominibus, utpote uni et eidem prorsus obje6lo commensurata, sive proprio (quod est rerum sensibilium essentia), sive adaequato (quod est esse); tandem aurum non est magis corpus et substantia quam cuprum. , Aliae vero perfe6liones magis et minus suscipiunt, qualia sunt praecipua transcendentalia, ut esse, unitas, veritas, bonitas^. Jamvero argumentum nostrum hisce posterioribus perfe6lionis gradibus innititur.

Invenitur in rebus aliquid magis et minus bonum, et verum et nobile. Ita tenore diverso, diverso gradu bortitatemhabent lapis, fru6lus, equus, magister, san6lus; ita per varios gradus

nobilitatis increscit vita in plantis, brutis, hominibus; unitate praecellit spiritus corpori; in necessariis locupletiora sunt veritate principia et conclusiones quam in contingentibus.

Atqui hi varii perfedlionum gradus arguunt existentiam alicujus entis summe perfe6li^ a quo entia imperfecta suum perfe6lionis limitatum gradum accipiunt. Nam magis et minus dicuntur de diversis secundum quod appropinquant diversimode ad aliquid quod est maxime perfe6lum; v. g., quod est solum partialiter bonum, ita vocatur quia est participatio quasdam limitata supremae bonitatis. Quod sic illustrari potest : id quod est minus in aliqua perfe6lione, ut in veritate, bonitate, hanc perfe6lionem limitatam ex seipso non habet; secus enim haberet in se rationem et exigentiam essentialem hujus perfe6lionis et ejus negationis seu limitis, aliis verbis ex se haberet simul et non haberet hanc perfe6lionem : quod repugnat principio identitatis Ergo quod est minus in aliqua perfe6lione, hanc perfe6lionem ab alio habet. Hoc autem aliud vel est infinitae perfe6lionis, vel non : si prius, habemus intentum; si posterius, hoc aliud, utpote limitata perfe6lione gaudens, suam bonitatem ab alio accepit, et ita deinceps, usquedum perveniatur ad Ens summe et infinite perfe6lum quod aliis communicet varios perfectionis gradus. Ergo existit Ens S2imme et infinite perfeclum.

Hoc argumentum toto caelo distat ab argumento Anselmiano : in hoc enim consideratur solummodo idea entis perfe6li, et fit transitus de ordine ideali ad realem : quod logicum non est. S. Thomas vero proficiscitur a realibus perfe6lionis gradibus, ideoque reale Ens perfe6lum attingit; sicut enim rivuli aquarum a fonte reali, non ideaH, originem ducunt, ita entia imperfe6la sed a6lualiter existentia a reali perfe6lionis Fonte originem trahunt ^.

5° Argu7nentum e gubernatione rerum.

393« Si, post considerationem mundi sub variis respedli^ bus, ejus ordinem attendimus, videmus corpora naturalia,

^ Hanc probationem S. Thomas applicat intelledlui (i*, q. 79, a. 4), veiitati {Contra Gent.^ lib. II, cap. 84), bono (1-2, q. 2, a. 7 et 8), legi naturali (.'-2, q. 91, a. 2). Ci Dict. Apolog.^ t. I, 1023-1024, 1053-1063.

qucB cognitione carent, operari propter finein. Atqui id fieri nequity nisi dirigantur ab aliquo supremo intelle5lu^ qui sit a viundo distin^us, et qui merito Deus vocatur.

Major declaratur : Corpora naturalia, etiam cognitione carentia, operantur propter finem. Nam in universo datur evidentissima ordinatio mediorum ad finem, ut variae scientiae testantur. Si astronomiae studeas, miraris sane quanto ordine planetse, cum satellitibus suis, circa solem rotent et quomodo vis centrifuga ac centripeta ita moderentur ut in suo orbe astra incredibili celeritate simul ac perfe6la tranquillitate moveantur. Si geologiae attentionem praebeas, haud aegre percipis quanta cura ac providentia terra, per longa saecula variasque vicissitudines, disposita fuerit ut hominis habitaculum fieret. Praetermittendo scientias chimicas, physicas ac mechanicas, quanta unitas simul ac varietas in viventibus! Nonne systematice a viventibus imperfectissimis ad perfe6lissima per omnes gradus ascendimus.? Si unumquodque viventium attente consideres, maxima sapientia evidenter apparet sive in evolutione ovi, quod virtualiter totum organismum continet, sive in ipsis organis, quae, pro diversis viventium speciebus, ad diversas fun6liones aptissime adaptantur. Idem dici debet a fortiori de homine, qui solus inter animalia ere6lus stat ut caelum tueri possit, de ejus oculis ad videndum tam re6le dispositis, manibus ad palpandum et multiplicem artem exercendam, pedibus ad ambulandum, etc.

Minor probatur : hcec ordinata dispositio mediornni ad finem arguit ens supramundanum supreme intelligens. Etenim hsec ordinatio vel a casu procedit, vcl a natura ipsa, vel ab ente supramundano ac supreme intelligenti. Atqui duo priora repugnant : — (a) prius, nam casu fieri nequit ut elementa, cognitione carentia, non semel, sed frequentius aut semper ad fincm^itendant eumque attingant mediis proportionatis; v. g. casu fieri nequit ut, si confusa multitudo chara6terum in terram projiciatur, frequentius ita inter se disponantur ut efforment orationem quamdam logico ordinc compositam vel poema versibus apte dispositum. Hinc si quis legat poemata Virgilii aut Homeri, vel orationes TuUiiy statim agnoscet ea ab aliquo inteHigente ordinata esse; si quis videat horologium accurate horas diei ac astrorum motum indicans, statim intelligentem artificem agnoscet. Atqui singula entia organica vel inorganica ordine pulchriori ordinantur quam poemata Homeri vel orationes TulUi, et tota machina mundi sane perfe6liorem intelle6lum supponit quam perfe6lissimum horologium. (b) Necposterius dici valet, nempe ordinem hujusmodi esse a naturd : hoc enim nomine designatur : i) vel tota colle6lio entium intelle6lu carentium; atqui impossibile est res ex se diversas et inertes exse adunitatem ordinis redigi, et quidem modo habituali et stabili; 2) vel causa intelligens intramundana, scilicet homo; atqui impossibile est hominem esse causam ordinis universi, tum quia pleraque entia jam existebant et ordinata erant antequam homo existeret, tum quia homo, nedum sit par efficiendo ordini mundi etejussingularum partium, fere ignorat ordinem ac stru6luram intimam membrorum pulicis et culicis, ut lepide dicit S. Augustinus ^. Remanet ergo ut sit Ens extra et supra mundum, supreme intelligens, quo cetera entia ad suum finem dirigantur.

  1. Haec sunt praecipua argumenta ad quae omnia alia reducuntur. Ea exposuimus quam brevissime, ac modo scientifico potius quam populari. Sed eo facilius verbis planis ac simplicibus eadem argumenta proponent praedicatores quo clarius et praecisius ea intellexerint ^. Ceterum maximi interest crisi Kantianae subje6livistarum opponere solidam argumentationem in qua appareat existentiae Dei solidaritatem et cohaerentiam cum ipso principio non-contradi6lionis. Negare enim existentiam primi motoris est simul affirmare motum (quem admittere experentia tum externa tum interna cogimur) et negare (cum excluso primo motore motus remaneat sine ratione sufficienti). Et ita porr6 de aliis argumentis. Unde omnino necessarium est eligere inter existentiam Dei et commentum hegelianum quo identitas contrariorum erigitur in legem fundamentalem cogitationis et rerum.
  • Haec argumenta sub forma simpliciori inveniuntur apud Monsabret Carime 1873; Villard, Dieu devant la science ^t la raison^ 1894.

DE Djai EXISTENTIA. 235

Ex di6lis hucusque deducitur : (a) quod non possunt esse, nisi forte ad breve tempus, athei theoretici negativi, homines scilicet qui invincibiliter et inculpabiliter ignorant Deum : aciem enim sani intelle6lus nimis perstringunt probationes sive populares sive scientificae existentiae Dei; aliunde Sacra Scriptura atheos omnes vocat insipientes^ vanos^ inexcusabiles ; (b) quod possunt esse, saltem ad tempus, homines qui sint athei theoretici positivi, quorum scilicet ratio, sophismatibus deformata, judicet aut dubitet Deum esse : existentia enim Dei nec sensui nec intelle6lui immediate evidens est, unde circa eam csecutire potest mens " depravata " I. (c) Lu6luosa autem experientia nos satis docet esse dXheos pra^icoSy qui scilicet non curant de Deo glorificando et serviendo.

Conclusio : Deus est ens infinitum ac unicmn.

  1. Omnes igitur creaturae clamant Deum esse, et quidem infinitum, si omnia argumenta simul sumuntur. (a) Entia enim mobilia, quae transeunt de statu potentiae in a6lum, clamant esse priinum motorem immobilem, seu a6lum purum^ qui non indiget transire de statu potentialitatis in a6lum; atqui hoc soli infinito convenit; nam si aliquod ens sit finitum, eo ipso est in potentia relate ad aiiquam perfectionem et potest transire de potentia in a6lum. (b) Causce efficientes arguunt existentiam Causse primae incausatae, id est entis a se, et entia contingentia probant existentiam entis necessarii; porro ens a se et necessarium est infinitum; cum enim non causetur ab alio, sed in seipso inveniat rationem suae existentiae, a nullo alio potest limitari; aliunde cum sit de se necessarium, non potest seipsum limitare; habet igitur plenitudinem entis; sed illam plenitudinem non haberet, si esset limitatum, cum omnis limitatio sit negatio et restri6lio entis. (c) Entia imperfe6la pariter arguunt existentiam entis supreme perfe6li; porro ens supreme perfeclum habet plenitudinem entis, nec eam habere potest nisi sit illimitatum seu infinitum.

  2. Ex quo pariter sequitur Deum esse ens unicum, seu unum esse Deum. Ens enim infinitum totam entis pleni-

tudinem in se continet, ita ut nulla perfe6lio in ullo ente inveniatur quod non sit saltem aequaliter in ipso. Jamvero non possunt esse duo entia hujusmodi, cum non haberent quo differrent; utrumque videlicet eamdem entis plenitudinem possideret. Ergo Deus est infinitus ac unicus.

Corollariu7n : Judicium de argumentis a simultaneo.

  1. Nonnulli philosophi putarunt existentiam Dei demonstrari posse, si non a priori, saltem a simultaneo^ id est ex ipsa notione Dei. Ita inter alios .S. Anselmus ^ sic arguit : Nomine Dei intelligitur id quo nihil majus cogitari potest. Atqui id quo majus cogitari nequit, existit non solum in intelle6lu, sed in re; si enim in solo intelle6lu est, potest cogitari esse et in re; quod majus est : nam quod existit in intelle6lu et re simul, certo majus est quam quod existit in mente solum. Ergo existit aliquid quo majus cogitari non valet, et in intelle6tu et in re; quod vocatur Deus.

Idem argumentum sub ali^ forma renovavit Cartesius ^ ; De aliquo ente affirmare debemus quidquid in idea clara hujus entis continetur. Atqui existentia necessario in Dei conceptu continetur, cum sit vera perfe6lio. Ergo.

Leibnitzius^y qui Cartesianum argumentum ut insufficiens habebat, ita instauravit argumentum : Ens, ex cujus essenti^ sequitur existentia, si possibile est, id est si habet essentiam, eo ipso existit. Atqui Deus est ens e cujus essentia sequitur existentia, cum sit ens necessarium, aliunde Deus est possibilis, ciim a nobis concipiatur. Ergo.

  1. Jamvero omnia hujusmodi argumenta eodem substantiali vitio laborant, scilicet de ordine ideali ad ordinem realem transeunt : quod logice fieri nequit. Siquidem praedicatum convenit subje6lo in ordine in quo subje6lum ipsum ponitur; v. g., si subje6lum ponitur in ordine reali, quaecumque de ipso praedicabuntur, erunt etiam in ordine reali; si subje6lum in ordine ideali consideratur, quaecumque

^ S. Anselmus, Proslog., c. 2-3; lib. apologet. contra Gaiinilonem^ q. i\ cf. Bainvel, in Dlct. de ThioL (Vacant), t. I, voce Anselme (S.) = Descartes, Medit., Y^; Princip. phil., p. I, c. 14, 18. ' Leibnitz, MonadoL^ Nouveaux Essais, 1. IV, c. 9, 7.

de eo praedicabuntur, erunt solum in ordine ideali ; ita conceptum trianguli invenire possumus et ex eo trianguli proprietates deducere; sed ex hoc conceptu nullo modo concludi potest existentia trianguli. Atqui in argumentis a siimiltaneo, principium demonstrationis est solum idea Dei, ut ex dictis patet. Ergo ex hoc conceptu deducere quidem possumus quaedam Dei attributa in ordine ideali, non autem ejus realem existentiam.

III. De divinis nominibus^

Deus non solum per rationem, triplici modo supra exposito, cognoscitur, sed etiam per revelationetn : pauca igitur de nominibus, quibus Deus in Scriptiird appellatur, pra^mittere oportet. His nominibus non plures dii, sed variai perfectiones unius et ejusdem Numinis designantur.

  1. (A) ^/videtur esse antiquissimum nomen Supremo Numini a Semitis datum^; aliquoties, sed raro, usurpatur a sacris scriptoribus in forma plurali Elini; sed exinde non sequitur Hebraeos primitus fuisse polytheistas; nam illud nomen construitur cum adjectivis et verbis in singulari, et est pkirale majestativuni vel intensivuni^ indicans in divina essentia multiplicem esse virtutem. Praedicatur aHquando de vero et unico Deo, juxta illud : " Scito ergo hodie quod Dominus sit Deus {Eliin) in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit aHus " 3; sed haud raro dicitur etiam de falsis nuininibus^^ et analogice de angelis et forsan de magistratibjis, quatenus auctoritatem divinam aHquo modo participanti. Unde probabiHter inferri potest El et Eli7n. d^sxgnare eum qui potens est. — Elohah, juxta plerosque, idem significat; sed nonnisi raro invenitur in forma singulari ; in forma autem pluraH Elohim saepe verum Deum designat. El-Elyon, vel simpHciter Elyon idem significat ac Altissi-

^ Cf. Franzelin, th. XXII; Corluy, Spidlegium, I, 97, 167 sq. ; Oehler, Theology of the 0. Testament, § 36 sq. ; Vigouroux, La Bible et les Decouvertes tnodernes, t. III, c. 4, p. 42-63 ed. 1889.

  • Gen. IV, 8; XXV, 13; XXXVI, 43. De radice hujus vocabuli silemus, quia hac de re disputant eruditi, et adhuc sub judice lis est, ut fatetur recens editor Gesenii, Leipzig, 1895.

mus^ et est nomen quo Melchisedech Supremum Numen designat ^. El-Shaddai^ quod, juxta plerosque, venit ab hebraic^ voce shdddh (vehemens, potens), Omnipotentem designat, quatenus virtutem suam modo extraordinario manifestat; attamen, juxta alios, venit a shad (ubera), et ubertatem seu fecunditatem designat.

  1. {B) Jehovah, quod, juxta eruditos, pronuntiandum Gs. Jahweh vel Yahweh^, derivatur a forma simplici radicis havah (fuit)^ et, juxta multos, significat illum cujus proprium est esse, nuHis limitibus circumscriptum, seu eum qui habet plenitudinem entis; sed, juxta hodiernos non paucos, Jahweh est forma hiphilica, seu causativa, et significat qui causat esse, seu creator. Quidquid est, hoc verbum cum sit prceteritum imperfe^lum (verbe a rimparfait), exprimit perseverantiam in esse, ideoque Ens quod perpetuo existit vel perpetuo causat esse. Deus ipse hoc nomen Moysi revelavit, quando eum jussit ut filios Israel educeret de servitute ^gypti : " Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qm sum. Ait : sic dices filiis Israel : Qui est misit me ad vos "..., et postquam declaravit se esse Jahzveh, addit : " hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem " 3. Igitur Jahweh nomen est quo Deus designatur, quatenus est specialis prote6lor Israelis, a quo salutem et vi6loriam sperant. Exinde quseritur niim hoc nomen Israelitis ante Moysen fuerit ignotum; ratio dubitandi desumitur ex his verbis quae postea Dominus ad Moysen locutus esf^ : " Ego Dominus, qui apparui Abraham, Isaae, et Jacob in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai (\thY. Jahweh) non indicavi eis." Probabilior sententia est hoc nomen jam fuisse notum quibusdam patriarcharum

^ Nomen illud apud Judgeos Alexandrinos vocabatur tetragrammaton, quia ex quatuor litteris consonantibus constabat [vocales enim non scribebantur); et hi non audebant, propter reverentiam, illud pronuntiare, ita ut quando occurrebat in Scriptura legerent Adonai : hinc vera ejus pronuntiatio plerisque ignota erat. Vocales vocis Adonai in tetragra^nmaton insertse, dederunt pronuntiationem Jehovah, quae proinde non est vera pronuntiatio, nec aliunde in usu fuit ante sjkc. XVI. Attamen in plerisque libris servatur adhuc X^^io Jehovah, quia jam communis evasit.

tribubus, sed plenam ejus explicationem eis non fuisse manifestatam ; nam occurrit 160'^« jn Genesi, et expresse declaratur^ Enos, filium Seth, invocare coepisse nomen Jahweh. Ciim Jehovah designet sive Supremum Esse^ cui competit tum aeternitas tum immutabilitas, sive Creatorem, nomen est incommunicabile, quod nunquam de creaturis praedicatur 2.

  1. (C) Adonai idem significat ac Dominus {the Lord), proindeque supremum Dei dominium designat 3. /

(D) Yahweh dohe Sabaoth prima vice occurrit in I Reg. I, 2, et in Vulgata redditur " dominus exercituum " : quo nomine declarabatur antiquitus Deum esse dominum castrorum Israel, et postea, sub influxu Prophetarum, dominum etiam corporum caelestium et angelorum, ut constat ex his verbis : " Tu ipse, Domine solus, tu fecisti caelum, et caelum caelorum, et omnem exercitum eorum ; terram et universa quae in ea sunt... et exercitus caeli te adorat"4. Ita agnoscebatur ut omnipotens, xupto; TTavrox.pdcrcop.

Ex iis quae diximus de praecipuis Dei nominibus, h*quet Deum exhiberi in Scriptura ut potentem et fortem^ qui in unitate essentiae suae multiplici virtute gaudet, ut Altissimum^ cui omnes servire debent, ut Omnipotentemy qui praeter leges naturae operari valet, ut Ens simpliciter, quod habet plenitudinem entis, et est causa aHorum entium, ut Dominum qui mundum regit et gubernat, populumque suum specialiter protegit, qui exercitibus prceest, dat vi6loriam cui vult, ccelestia corpora regit, et angelos ministros habet.

Ex quibus evidenter coUigimus Judaeorum theologiam toto caelo distare a Paganorum mythologiis : in his enim plures dii, et quidem multis vitiis obnoxii agnoscuntur, dum apud Judaeos unus perfe6lusque Deus agnoscitur : " Scito ergo et cogitato in corde tuo, quod Dominus ipse sit Deus

' Circa nomen Jehovah, cf. J. P. Van Kasteren, Jahve et El-Shaddai, ap. Science Catholique, 15 mars 1894, p. 296; Ch. Robert, La Riv^lation du nom divin Jehovah, in Revue Biblique, avril 1894, p. 161; Driver, Origin and nalure of the Tetragrammaton, in Studia Biblica, Oxford, 1885, vol. I, II.

in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius... Videte quod ego sim soluSy et non sit alius Deus praeter me"i.

Gaput t).

Art. I. De natura seu essentia Dei.

  1. Dei existentia probat^, de ejus natura seu essentia inquirendum est. Divinae naturae conceptui proprio et quidditativo comparando naturaliter impares sumus; analogicum vero acquirere valemus per viam negationis et eminentiae. De Deo scilicet utpote prima .et universali causa negare oportet quascumque imperfe6liones in effe^libus creatis existentes, affirmare vero ac simul omni impuritate potentiae seu defe6lus exuere omnes perfe6liones. Ita multis conceptibus perfe6lionum cumulum Deo attribuimus, quae in Deo sunt una ac simplicissima perfe6lio, seu a6lus unicus et purus. In Deo ergo non est distinguenda realiter essentia seu natura a proprietatibus; in eo tamen, quidquid opponunt Nominalistce tum veteres tum recentes, concipere fas est attributum quod est quasi constitutivum formale essentiae divinae. Aliis verbis, in Deo concipimus perfectionem fundamentalem ac plenissimam e qua ceterae quasi oriuntur ad modum proprietatum.

  2. Quaenam sit essentia divina sic intelle6ta? Alii dicunt hanc esse infinitatem, alii intelle6tionem a6l:ualem, alii libertatem, alii esse subsistens.

  3. Thesis. Essentia divina merito concipitur ut ipsum esse subsistens. Ita communius.

1° Ex di6lis enim, essentia Dei est perfe6tio maxime fundamentalis quam prius intelligimus et ex qu^ perspicimus

^ Deut., IV, 39; XXXII, 39; ^;r^^,, XX, 1-6. — Cf. Abbe de Broglie, Coh' f&ences sur ridie de Dieu dans V Ancicn 7'esi., Paris, 1891.

cetera attribuca oriri. Atqui haec non est libertas, nec j*ritelle6lualitas a(5lualis, nec infinitas aut aseitas. (a) Non est libertas; nam libertatem non possumus concipere etiam in Deo nisi ut fundatam in intelle6lione, intelle6lio ipsa supponit esse quod intelligit et intelligitur. Constat igitur in Deo prius concipi ipsum esse, ac deinde ex ordine intelle6lionem, libertatem et cetera attributa, et consequenter esse subsistens merito reputatur essentia Dei.

(b) Rejicitur etiam sententia Suarezii ^ ponentis essentiam divinam in substantiali et actuali intelle6lualitate infinitdy e^ de causa quia conceptus ipsius esse nimis confusus est et majore determinatione indiget. Etenim intelle6lualitas nec concipitur primo in Deo, nec signat originem ceterorum attributorum. Aliunde, aliter concipimus esse commune^ quod est confusum, aliter esse divinmn quod intelligitur ut incausatum, inconditionatum, illimitatum, actualissimum sine ulla mixtione potentialitatis et defe6lus : quod analogice quidem, sed tamen expresse distinguit Deum a quocumque alio ente.

(c) Minus probabilis videtur sententia reponens essentiam divinam in infinitate aut etiam aseitate. Infinitas <^nim et aseitas concipiuntur potius ut modi alicujus rei subje6l3e, dum ipsum esse apprehenditur ut quid maxime intimum et fundamentale.

Remanet igitur ut essentia divina sit ipsum esse subsistens.

  1. 2° Infertur ex Scriptura in qua Deus inducitur sibi ipsi imponens nomen lahweh {^Qui est), immo et definiens semetipsum : "Ego sum qui sum ", quasi diceret : " Sum qui est ", " Sum is cujus essentia est esse ". " Non vult soliim dicere se non esse nihil; nam hoc sensu omnia alia quoque sunt entia, sed se esse rhv ovtol per excellentiam seu per maximam oppositionem ad nihilum"2,

  2. 30 Confirmatur au6i:oritate Patrum et theologorum : " Deus dicitur 6 wv, quia esse et quidem totum esse essentialiter proprium est Dei neque ullatenus terminatum et

circumscriptum, quod sit sive ante ipsum sive post ipsum"i. — " Principalius omnibus, quse de Deo dicuntur nominibus, est qui est : totum enim in seipso comprehendens habet esse velut quoddam pelagus substantiae infinitum et indeterminatum " 2^ — " Quanto aliqua nomina sunt minus determinata, et magis communia et absoluta, tanto magis proprie dicuntur de Deo a nobis... Sed hoc nomen, qiii est nullum modum essendi determinat, sed se habet indeterminate ad omnes, et ideo nominat ipsum pelagus substantiae infinitum "3,

  1. Explicatur et confirmatur thesis reapse deducendo attributa Dei e rw Esse subsistenti.

Eo ipso quod est Ens subsistens, Deus : i^ est omninb mnplex : quod enim est ipsa forma, et quidem formalissima, seu esse, nullam potentiam involvit; sed partes compositi sunt quid materiale ideoque potentiale relative ad totum4; 2° est universaliter perfe6lus : quod enim est ipsum esse per se subsistens, totam perfe6lionem essendi, et consequenter omnes perfe6liones in se continet5; 30 est summum bonum simpliciter, et non solum in aliquo genere vel ordine rerum : omne enim ens est bonum in quantum est in a6lu et perfe6lum; sed Deus est ipsum esse et cumulus omnium perfe6lionum; 4° est infinitus, cum esse divinum sit simul maxime formale omnium et non receptum in aliquo^; 5° est in omnibus rebus, cum sit ipsum esse persuam essentiam et consequenter omne esse creatum sit proprius ejus effe6lus7; 6° est omnino immutabilis : siquidem eo ipso quod sit ipsum esse, Deus in tantum est quod amplius esse nequeat; et cum hujusmodi esse sit ipsa essentia Dei, nullo modo imminui potest : Deus ergo moveri nequit nec in meb'us nec in pejus; 70 est ceternus aeternitate proprie di6la quae definitur interminabilis vitae tota simul et perfe6la possessio : cum enim Deus sit suum esse, statim et in perpetuum totum suum esse habet quod est summe vivere ; 8° est

'S. Greg. Naz., Orai. 30, n. 18; P. G. XXXVI, 127J Orat. 45, n. 3;. P. G., XXXVI, 626. * Damasc. , De orthod, Fid. , lib. I, cap. 9.

3 S. Thomas, la p., q. 13, a. 11. — *• Sum. th.^ la pars, q. 3, a. 7. s Ibid.y q. 4, a. 2. — ^ Ibid.y q. 7, a. i. — ^ Ibid.^ q. 8, a. i.

DE NATURA ET Al TRIBUTIS DEI. 243 unus : si enim essent plures dii, necessario inter se distinguerentur per aliquam perfe6lionem quse in uno esset et in altero deficeret; sed eo ipso nullus esset Deus, cum Deus comprehendat in se totam perfe6lionem essendi; 9° est summe intelligens : cum enim Deus sit ipsum esse subsistens, eo ipso est in summo formalitatis et immaterialitatiS; et consequens in summo cognitionis^; 10° est omnipotens . unicuique enim potentiae activse correspondet possibile ut obje6lum proprium, secundum rationem illius a6lus (seu perfe6lionis essentialis) in quo fundatur potentia a6liva : esse autem divinum, super quod ratio divinae potentiae fundatur, est esse infinitum : unde quidquid habet vel potest habere rationem entis, continetur sub possibilibus absolutis, respe6lu quorum Deus dicitur omnipotens^; 11° est summe beatus : beatitudo enim est bonum perfe6lum intelle6lualis naturae; utrumque autem excellentissime Deo convenit, scilicet perfe6tum esse et intelligentem ^. 12° Ex his omnibus ultimo deducamus pantheismum repugnare : ex Deo enim a6lu purissimo ac simplicissimo nihil proprie emanare potest ad extra; et in Deo ab aeterno et essentialiter quam perfe6lissimo nulla evolutio potest inveniri.

Art. II. De attributis divinis.

  1. Prcenotanda : (A) Attributa Dei sunt perfe6liones, qua^Juxta nostrum concipiendi modum, divinam essentiam consequi intelliguntur. Sub diversis respe6libus dividi possunt : (a) alia sunt negativa, quibus scilicet imperfe6liones a Deo removentur, ut simplicitas, immensitas, etc; alia affirmativa, seu positiva, quibus perfe6liones de Deo praedicantur, v. g., sapientia, amor, etc; (b) alia sunt absoluta, quae Deo in seipso spe6lato conveniunt, ut simplicitas, aeternitas; alia relativa, quae relationem implicant inter ipsum aliaque entia, ut cr6atio, providentia, etc; (c) quaedam sunt quiescentia^ quae exprimunt modum quo Deus est, ut infinitas, aeternitas; alia vero qcluosa, quae ejus modum operandi declarant.

(B) Quaeri potest quomodo attributa divina tum ab essentia tum inter se distinguantur. Jamvero Gilbertus Porre- ^^;^^^j- (1070-1154), Pi6laviensis episcopus, tenuit attributa divina realiter ab essentiaet inter se distingui, proptereaque a Concil. Reinensi (1148) damnatus fuit; in eumdem errorem incidit Abbas Joachim (saec. XII), in C. Lateranensi IV damnatus. Insuper ScoiistcB docuerunt divina attributa ab essentia et inter se disiingni formaliter ^. Contra quos statuimus attributa divina nec ab essentid nec inter se realiter distingtii^ sed virtualiter.

(a) Certum est imprimis attributa divina nec ab essentid nec inter se realiter differre, Nam in Sacris Litteris essentia divina et attributa de se invicem praedicantur in abstra6lo : ' Ego Sapientia habito in consilio^; Deus lux est... Deus caritas est 3 ; Ego sum via, veritas et vita " 4 ; atqui si esset distin6lio realis inter essentiam et attributa divina, non possent de se invicem praedicari, seu identificari. Hinc Eugenius III in Conc. Remensi errorem Gilberti his verbis damnavit 5 : " Credimus et confitemur simplicem naturam divinitatis esse Deum, nec aliquo sensu catholico posse negari quin Divinitas sit Deus, et Deus divinitas ".

(b) Communiter tenetur divina attributa ab essentid et inter se virtualiter distingui. Nam in Scripturis Deus exhibetur ut diversis attributis ornatus, imo opposita de illo praedi-

^ Distin(5lio realis ea est quse existit inter unam rera et aliam; dividitur in realem 7iiajorem^ quge viget inter substantiam et substantiam, vel inter substantiam' et accidens, aut inter accidentia ejusdem substantise, et realem minorejn^ quse existit inter rem et modum ejus, v. g. inter lineam et ejusdem linese curvitatem. Distindlio logica ea est quse existit inter varios conceptus ejusdem rei: si fundamentum sit in ipsa re ad illos diversos conceptus distinguendos, distinctio erit virfualis^ seu rationis ratiocinatce ; ita v. g. anima humana, licet una realiter, virtualiter triplex dici potest, ciim revera sit simul rationalis, sensitiva et vegetativa; si vero nullum sit fundamentum in re, distindlio est mere logica, seu rationis raiiocinantis, qualis v. g. existit inter hominem et animal rationale : nam a pai-te rei nulla differentia existit inter hominem et animal rationale. Haec communiter admittuntur; sed Scotus aliam praeterea distincflionem excogitavit quam \ ocdX formalem ex nattird rei, quasi mediam inter distindlionem realem et distinflionem rationis : ita, juxta illum hgecceitas (principium individuaiionis) distinguitur a materia, forma et composito sicut " aliqua entitas positiva ", " ultima realitas entis ". Cf. Gonzalez, Historia de lajilosophia, t. II, p. 266-267.

cantur : dicitur enim justus et misericors, parcens et puniens, etc. " Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos : fortissime, magneetpotens,Dominusexercituum nomen tibi"^; atqui illud fieri nequit nisi fundamentum habeatur pro variis hisce appellationibus; ergo.

Revera distin6lio virtualis ea est quse fundamentum habet in re ips^ ; atqui tale fundamentum in Deo existit : nam divina natura, propter suam infinitatem, aequivalet omnibus perfe6lionibus quae in creaturis divisim reperiuntur. Quod sic declarat S. Thoinas ^ : " Omnia enim hujusmodi dicuntur de Deo et creaturis non aequivoce, sed secundum rationem analogiae. Unde cum in creatura ratio sapientiae non sit ratio bonitatis, oportet quod etiam hoc in Deo sit verum. Sed in hoc differt quod in Deo idem sunt re, in creaturis autem differunt re, et non solum ratione."

(c) Rejicienda est igitur Noinifialistarum et Scoiistarum opinio. Nominalistse, ut Ockamus et Gregorius Ariminensis, negarunt uUam esse distincSlionem inter essentiam divinam et attributa vel inter attributa ipsa, quae nihil aliud sunt nisi varia nomina eamdem rem designantia. Hoc autem admitti nequit; nam si nullum sit fundamentum distincSlionis divinorum attributorum, revelatio divina, qua hujusmodi attributa manifestantur, vana est, et theologia, quae de eis disserit, nihil aliud est nisi verborum congeries. Scotistce autem admittunt inter essentiam divinam et attributa distin6tionem specialem, quam wocdint formalem ex natura rei^ quae neque reah's est neque sohus rationis. Sed si res attente consideratur, satis patet illam distin6lionem nihil ahud esse nisi eam quse virttialis dicitur, distin6lionem videhcet logicam cum fundamento in re ; jamvero novae distindliones non sunt multiplicandae sine ratione.

§ I. De attributis Dei negativis.

Quinque numerari possunt : simplicitas, immutabilitas, cBiernitas^ immensitas^ infinitas, quibus a Deo removentur imperfe6liones compositionis^ mutationisy temporis, mensurationis^ et limitationis.

I. De SimDlicitate Dei^

  1. 1° Notio. Simplicitas compositioni opponitur, et illud dicitur simplex quod non est compositum. Tres sunt autem species compositionis, physica, metaphysica et logica, proindeque tres species simplicitatis : simplicitas physica, eam compositionem excludens, quae ex partibus quantitativis realiter distin6lis oritur, et invenitur, v. g., in lapide ex variis moleculis constituto; metaphysica, eam compositionem rerum sive materialium sive immaterialium excludens, quae resultat ex reali distin6lione potentiae et a6lus, substantiae et accidentium, essentiae et existentiae; logica, illam compositionem excludens quae oritur, v. g., ex genere proximo et differentia specifica.

Jamvero Dei simplicitatem negaverunt Pagani communiter, etiam Platonici, qui putarunt Deum esse universalem mundi animam ubique diffusam. • Circa idem dogma erraverunt monachi quidam ^Egyptii, anthropomorphitce di6ti (saec. IV), qui ignorantia laborantes, humanam figuram Deo affinxerunt; Gilbertus Porretanus, qui realem distinctionem inter essentiam et attributa divina docuit, necnon Joachim Abbas, qui inter essentiam divinam et personas realem distin6lionem posuisse videtur.

  1. 2° Thesis : Deus est substantia omnino simplex, et a quacumque compositione immunis. De fide est ex

Vaticano : " Oui cum sit una, singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis " {supra, n. 368).

(A") Script. (a) Imprimis a Deo removetur quidquid corporetim est : " Cui ergo similem fecistis Deum? Aut quam imaginem ponetis ei? " 2 " Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, Divinum esse simile"3; quibus verbis declaratur Deum nullo modo repraesentari posse, eo quia immaterialis omnino sit. Huc pariter pertinent ea

  • Cf. S. Th., I p., q. 3; C. Gent., 1. I, c. i6 sq.; Suarez, 1. I, c. 5; Billuart, disp. III. a. i; Lafosse, ed. Migne, 118 sq.; Petavius, lib. II; Franzelin, th. 26-27; Hurter, n. 39 sq. ; Pesch, n. 123 sq.; A. Farges, op. cit., p. 311 sq.: Solesm., p. 104 sq.

omnia quae Deo aeternitatem, immensitatem et immutabilitatem adscribunt, cum hae dotes compositionem physicam excludant. (b) Sed insuper Deus dicitur spiritus puriis et proprie di6lus : " Spiritns est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare " ^ ; item Apostolus ostendit christianam ceconomiam esse spiritualem, eo quod Deus spiritus sit : " Dominus autem spiritus est " ^ ; atqui vocem spiritus hic proprie intelligendam esse tum contextus^ tum scopus Christi et Pauli aperte demonstrant. (c) Praeterea Deus ita simplex et spiritualis est, ut in eo non sit compositio ex essentia et attributis ; creaturae quidem habere dicuntur vitam, sapientiam, veritatem, caritatem ceterasque perfectiones, sed Deus est ipsa sapientia, ipsa vita, ipsa veritas^ ipsa lux^ ipsa caritas^ ; atqui si distin6lic reahs esset inter essentiam et attributa divina, Deus posset quidem dici sapiens, vivens, verus etc, non autem sapientia, vita, veritas; ergo. (d) Quod nervose sic contrahlt S. Au- ^ustinus : " Ideo simplex dicitur Deus, quoniam quod habet, hoc est " 4.

  1. (B) Rat. AngeHcus Praeceptor 5 hanc Dei simplicitatem multis probat argumentis, quae breviter sic contrahimus : (a) In Deo nulla est compositio physica : nam physica compositio ea est quae ex partibus quantitativis reipsa distin6lis exsurgit, et reperitur in materia, vel corporibus, vel componentibus; atqui Deus non est materia^ cum haec sit pura potentia, dum Deus est a6lus purus; nec corpus^ cum hoc pariter includat potentiam, v. g., propter suam divisibilitatem; nec pars compositi, v. g., anima mundi, nam Deus est causa efficiens cmnium rerum : porro causa efficiens non potest esse simul causa formalis intrinseca sui efTfe6lus:

  2. (b) In Deo nulla est compositio metaphysica : i) non compositio ^^/^.f et potentice ; ndim a6tus perficit potentiam

'Joan., IV, 24. — ^ // Cor., III, 17. 3 Prov., I, 20',Joan., I, 4, 8-9; XIV, 6; I [oan.^ IV, 8. ^S. August, De Civit. Dei, lib. XI, c. 10, n. i.; P. /., XLI, 325. Cetera Patrum testimonia etargumenta videre est apud Petavium, 1. c, c. J-2. 5 Cf. S. Theol.y I p., q. 3; C. Getttil.^ lib. I, cc. 16-27.

eaque vicissim completur; atqui Deus, c{im sit ipsum esse subsistens, est a6lus purus sine admixtione ullius defe6lus et potentiae; 2) non compositio suhstantice et accidentimn : nam Deus est per essentiam omnimoda perfe6tio; unde esset supervacaneum et Deo indignum participem esse ulterioris perfe6lionis per accidentia; 3) nec compositio essenticB et existentice : nam ubi existentia et essentia differunt, essentia comparatnr ad existentiam sicut potentia, in qua existentia recipitur; atqui in essentia divina nulla est potentialitas, cum Deus sit a6lus purus; ergo.

  1. (c) In Deo nulla est compositio logica; seu aliis verbis Deus non est i^i aliquo genere, neque direSle, sicut species quae sub genere continentur; nam in iis quae sub aliquo genere continentur invenitur genus, quod est quaedam potentia, et differentia specifica, quse est veluti a6lus, aliquid generi addens; atqui in Deo nec est nec etiam concipi debet compositio a6lus et potentiae; ergo; — neque indire^e ^ sicut principia quae ad aliquod genus reducuntur; nam principium, quod ad aliquod genus reducitur, non se extendit ultra illud, dum Deus intra nullum genus coar6latur, cum transcendat omnia genera, utpote esse, et quidem subsistens.

Hinc Deus est quidem ens^ sed modo prorsus diverso ac creaturae; siquidem est ens infinitum, a se subsistens, imparticipatum, necessarium, dum creaturae sunt entia finita, dependentia, contingentia. Iterum Deus est substantia, sed modo perfe^liori quam creaturae; subsistit enim non solum in se, sed a se, et per se, dum substantiae creatae non a se, sed a Deo accipiunt ex quo subsistere valeant ^.

  1. 3° Solv. diffic. Scriptura manifeste supponit Deum esse extensum, figuratum, membris et sensibus prseditum : '* Excelsior cselo est, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces? Longior terr^ mensura ejus et latior mari^ Faciamus hominem ad

^ Quod intellexit H. Spencer, qui scnh\. {First Principles, New-York, il p. 81) infinitum non posse in aliquo genere poni cum finito, nec absolutum cum rejativo. Exinde aucftor quidem concludit Ens infinitum et absolutum minime cognoscibile esse; sed hsec conclusio in prsemissis non continetur; nam cognoscere Ejts absohitum esse super omne genus, nullisque limitibus circumscribi, est cognitio qusedam, licet imperfedla, Supremce Causse.

imaginem et similitudinem nostram \ Oculi Domini super justos, et dextera Domini fecit virtutem "^

  1. Respondet S. Thomas^ : "Sacra Scriptura tradit nobis spiritualia et divina sub similitudinibus corporalium. Unde, cum trinam dimensionem Deo attribuit, sub similitudine quantitatis corporeae quantitatem virtualem ipsius designat; utpote per profunditatem, virtutem ad cognoscendum occulta; per altitudinem, excellentiam virtutis super omnia; per longitudinem, durationem sui esse; per latitudinem, affecSlum dile6lionis ad omnia. Vei, ut d\c\l Dionyshis (De div. nom., cap. 9) : " Per profunditatem Dei, intelligitur incomprehensibilitas ipsius essentiae; per longitudinem, processus virtutis ejus omnia penetrantis; per latitudinem vero, superextensio ejus ad omnia, inquantum scilicet sub ejus protectione omnia continentur ".

Ad secundnm dicendum, quod homo dicitur esse ad imagmem Dei non secundum corpus, sed secundum id quo homo excellit aha animalia. Unde {Gen., I, 26) postquam di6tum est : Facianms homi- 7iem ad iniaginem et similihidinem nostram, subditur, ut prcesit piscibtts maris, etc. Excellit autem homo omnia animaha quantum ad rationem et intellecSlum. Unde secundum intellecflum et rationem, qure sunt incorporea, homo est ad imaginem Dei.

Ad tertium dicendum, quod partes corporese attribuuntur Deo in Scripturis, ratione suorum adluum secundum quamdam simihtudinem; sicut adtus oculi est videre. Unde oculus de Deo di6tus significat virtutem ejus ad videndum modo intelHgibih, non sensibih'; et simile est de aliis partibus.

Ad quartum dicendum, quod etiam ea quse ad situm pertinent, non attribuuntur Deo, nisi secundum quamdam simihtudinem; sicut dicitur sedens., propter suam immobihtatem et au6toritatem ; et stans, proptersuam fortitudinem ad debehandum omne quod adversatur ei.

Ad quintum dicendum, quod ad Deum non acceditur passibus corporahbus, cum ubique sit, sed affe6tibus mentis;eteodem modo ab eo receditur. Et sic accessus et recessus sub simihtudine locahs motus designant spiritualem affe6tum."

II. De Immutabilitate Dei*.

Chapter 36 of 81