Nn. 1019–1056
Igitur verba fJLia (pu(n<; a S. Cyrillo intelligebantur in sensu concreio^ quatenus nempe designabant subjenum possidens naturam seu, aliis verbis, unicam personam Verbi incarnati \ Expresse enim reprobat quamlibet permixtionem aut confusionem utriusque naturae. Hoc autem modo loquendi utebatur ut Nestorii perfidiae se opponeret meliusque rejiceret imperfedlam unionem, qua hic duas copulabat naturas; nam dicendo unain Verbi naturam incarnatam^ significabat : primo post Incarnationem duas in Christo esse naturas^ naturam Verbi et naturam humanam (haec designatur per vocabulum incarnatafn); et secundo imum esse subjeSlum^ Verbum scilicet Incarnatum, de quo tam divina quam humana praedicantur. Hinc ad Succensum Cyrilkis scribebat : " Si dicentes tmam naturam Verbi tacuissemus ac minime adjunxissemus incarnatam^ excluso propemodum dispensationis mysterio, esset fortasse illorum oratio non incpta, dum interrogare se simulant : ubinam est in humanitate perfecStio, aut quomodo subsistit illa nostra essentia? Sed quia et illa in humanitate perfe61:io,et essentiae nostrse declaratio, illata est,dum dicimus /;z^«r«a/^;;z,desinant baculo niti arundineo "^
Fatendum est tamen huncloquendi modum esse imperfe(5tura et9equivocum,tumquiaabApollinaristissumebatur3etistorumerrori ex se favere poterat, tum quia nonnuUis videbatur significare naturam humanam, vocabulo adje^ivo designatam (incarnata),nihil aliud esse nisi accidens relate ad naturam divinam, quae nomine substantivo (natura) exprimebatur. Id vero S. Cyrillo vitio verti nequit, quia sensus horum verborum nondum fuerat clare definitus.
(c) Nestorianismi conde7?inatio. Nestorius Cyrillo acerbe respondit; re autem ad S. Pontificem Coelestinupt I delata, hic, synodo Romae habita (430), Nestorium damnavit eique injunxit ut intra decem dies post acceptam sententiam errorem retradtaret ^ ; Cyrillo autem jussit ut mandata exsequeretur. Qui, coadla synodo Alexandriae, anathefnatismos duodecim confecit quos ad Nestorium conscribendos misit ^. Is vero parere noluit et totidem contrariis anathematismis respondit^ Ingravescente dissidio, Concilium cecumenicum Ephesinum (431) duodecim anathematismos Cyrilli
- Quod constare videtur, v. g., ex iis quae habet De redld Jid& ad Reginas, P. G., LXXVI, 1251, ubi ait : " Est itaque Christus Deus et homo; Deus quidem naturd, homo vero noslri similis dispensatorie, quando nimirum secundum carnem ex muliere natus est ".
= Epist. 46, n. 3, P. G., LXXVII, 243. — Cfr. Petav., 1. IV, c. 6-7; Newman, Tradls theol. and eccles. , p. 287.
3 Mutuatus erat enim hanc formulam Cyrillus e scriptis quae Apollinaristae passim disseminabant, falso tribuentes Gregorio Thaumaturgo, Athanasio, vel papae Julio. — (Cf. 'Le.oviiius "Bysvint.^ Adversus fraudes Apollinaristarum, P. G., LXXXI, 1947-1976).
- Hefele-Leclercq, t. II, § 130; Kirch, 718. — s Quos retulimus n. 958. ' Hos invenies ap. Kirch, Enchiridion, 724 sq.
approbavit, Nestoriumque a sede sua deposuit^ Sed Joannes Antiochenus, cum episcopis 43, paulo post aliam synodum coegit in qu^ Cyrillus vicissim demissus est. Utramque synodum primum Theodosius II imperator approbaverat, sed, re meUus perpensa, judicium contra Cyrillum abolevit, Nestorium vero relegavit in ^gyptum. Discordia tamen inter utriusque partis episcopos non fuit exstincSla nisi an. 433, quando nempe, ex una parte, Cyrillus symbolo subscripsit a Joanne Antiocheno confecSlo^et exaltera, hic acquievit condemnationi contra Nestorium latae. — Nestoriani autem non pauci, suis erroribus adhrerentes, in Persidem et ahas regiones confugerunt, et ecclesiam instituerunt quae chaldaica dicitur^.
(d) Doctrlna definita, In hac vero controversia I clare definitum esta C, Ephesimo unionem utriusque naturae, " divinae et humanae, non esse moralein tantum (secundum dignitatem, au6loritatem, potestatem, aut per inhabitationem Verbi in homine Christo), sed esse secundum hypostasim^ ita ut unica persona, eaque Verbi, sit in Christo, ut constat ex decretis superius relatis, n. 958.
Eutychianismus seu monophysismus. (a) Hu- jus erroris expositio.
Eutyches, archimandrita monasterii aHcujus Constantinopohtani, dum Nestorium impugnaret, in oppositam haeresim incidit. Non intelligens distinctionem inter naturam et personam, putabat ante incarnationem duas naturas separatas exstitisse (et ita in Nestorianismum inconscie propendebat), sed unicam esse naturam in Christo, incarnatione jam peracta : " Confiteor, inquiebat, ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante unitionem, post unitionem vero, unam naturam confiteor ". Quomodo autem duae naturae in unam coalescant, ipse, utpote ignarus,non clare exponit; ex iis tamen quae dicitinferri potest hanc unionem fa6tam esse non per conversionem divinae naturae, aut totalem humanae naturae destructionem, sed per quamdam absorptionem^ sicut, v. g., fluvius in Oceanum fluens mox in eum absorbetur.
^ In hoc symbolo unionis {P. G., LXXVII, 176-198) legebatur : ** Confitemur itaque Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum Deum esse perfe(5lum et hominem perfecflum ex anima rationali et corpore constitutum... eumdem Patri consubstantialem secundum divinitatem, et nobis consubstantialem secundum humanitatem. Duarum enim naturarum facfla est unio; et propterea unum Christum, unum Filium, unum Dominum confitemur. Secundum hunc inconfusce unitatis intelle(5tum confitemur san(5lam Virginem deiparam esse, quia Deus Verbum incarnatum est et homo fa(5lum, et ex ipso con* ceptu templum ex illa sumptum sibi univit ".
3 J. Labourt, Le christianisme dans fempire perse, ch. VI- X,
- (b) Ejiis condeinnatio. Statim ac iste error spargi cceptus est, a Flaviano,Constantinopolitano patriarcha, damnatus est. Eutyches vero minime acquiescens, ad Papam Leonem I appellavit, qui in celeberrima cp, dogmaticd ad Flavianuni^ breviter sed lucide fidem catholicam definivit^ : " Salvd igitur proprietate ntriusque 7iaturce et substantice^ et inunani coeunte personani... " Tunc eonfugit Eutyches ad imperatorem Theodosium II, qui, an. ZJ49, pseudo-synodum coegit EpJiesinam, cui Dioscorus, patriarcha Alexandrinus et ipse monophysita, prsesidebat. Flavianus non solum damnatus cst, sed et adeo male tractatus ut tribus post diebus mortuus sit : quare synodus vocata est latrocinium epJiesinum. Mortuo autem Theodosio, Concilium Chalcedonense (451) cui aderant episcopi fere 630, epistolam dogmaticam Leonis suam faciens, definivit ^ : " Unum eumdemque CJiristumy Filium Dominum unigenitum in duabus naturis inconfuse^ immutabiliter., indivise^ inseparabiliter agnoscendum^ nusquam sublatd naturarum differentid propter unitioriem^ magisque salvd proprietate utriusque naticrcBy et in unam personam atque subsistentiam concurrentey non in duas personas partitum atque divisum, sed unum et eumdem Filium unigenitum Deum, Verbum Dominum, Jesum Christum ". Quae quidem definitio, multo lucidior Ephesina, speculative finem liti imponebat.
Sed infeliciter multi monophysitse in suo errore perseverarunt, et in varias se6las disjundti, hodie adhuc subsistunt : in ^gypto vocantur Copti., in Syria et Mesopotamia /acobitcej Abyssini ^2iX\iQi isti errori adhaerent.
- Solv. diff. Adversarii in medium proferunt haec verba symboli AtJianasiani quae a S. Cyrillo et quibusdam aliis Patribus usurpata fuerant : " Sicut anima rationalis et caro unus est homo, iia Deus et homo unus est Christus"; atqui in homine unica est natura; ergo pariterin Christo.
Resp.: Haec comparatio, sicut ceterae comparationes, legitima est quoad aliquid, sed ex parte claudicat. (A) Recte quidem usurpatur ad ostendendum unionem Verbi cum natura humana esse (a) substatitialein et non moralem tantum; (b) persotialem, ita ut natura humana et natura divina efforment unicam personam, sicut in homine : sicut enim unus homo e diversis naturis, corporali ac
spirituali, componitur, quae propriam servant in unitione differentiam, ita pariter unus Christus e duabus naturis existit, quae, sine ulla confusione, suas proprietates retinent ^ (B) Non autem adhibenda est, nec reapse adhibetur ad significandum unicam naturam esse in Christo, ut aperte constat ex contextu; nam immediate ante prsefata verba expresse declaratur Christum esse unum " non confusione substantice (seu naturae), sed uniiate personce ". Merito igitur ait S. Thojnas'' ; " Ex anima et corpore constituitur in unoquoque nostrum duplex unitas naturae et personse : naturae quidem, secundum quodanima unitur corpori, formahter perficiens ipsum, ut ex duobus fiat una natura, sicut ex a6lu et potentia, vel materia et forma; et quantum ad hoc non attenditur simihtudo, quia natura divina non potest esse corporis forma, ut in primo probatum est; unitas vero person?e constituitur ex eis in quantum est unus ahquis subsistens in carne et anima : et quantum ad hoc attenditur simihtudo; unus enim Christussubsistit in divina natura et humana ".
Art. II. Corollaria ex unione hypostatica fluentia.
Tria corollaria ex unione hypostatica immediate fluunt : 1° in Christo duplicem esse voluntatem et operatione?n^ cum voluntas et operatio sequantur naturam; 2^imicam vero i^ssQ filiatione^ny cum hsec ad personam referatur; 3° quamdam esse inter naturas unitas conrmunicationem idiomatum. 40 Quibus expositis, declarabimus quomodo philosophict expolita sit notio Incarnationis.
§ I. De duplici voluntate et operatione IN Christo.
- 1° Monothelismi origo et expositio 3. Adconcihandos mono physitas, eosque in sinum Ecclesise reducendos *, Sergius Constani tinopohtanus patriarcha, circa initium saec. VIP, proposuit fidei symbolum quo, peracta unione hypostatica duarum naturarum in Christo, una tantum voluntas unaque operatio perstare dicebatur. Ita solvebatur primaria monophysitarum difficultas, qui conteudebant, admissa duphci voluntate in Christo, viam aperiri dissensionibus inter utramque. Quem errorem amplexus est Cyrus Alexandrinus^ qui, an. 633, monophysitas ^gyptiacos in Ecclesiam recepit.
3 Hefele-Leclercq, § 291, t. III, p. 317 sq.; Pargoire, IJ Eglise byzantine, deS27 d, 847, Paris, 1905, p. 157 sq.
^ Hanc reconciliationem, etiam ob motiva politica (ne videlicet Monophysitae ad Persas sese confugerent, sicut et Nestoriani), valde optabant Imperatores,
- Huic tamen hseresi strenue se opposuit S. Sophroniiis^ tunc monachus Alexandriae, sed paulo post ad sedem Hierosolymitanatn eve6lus. Sergius autem, ad sibi concihandum Pontificem Honoriutn^ simulque au6loritatem Sophronii minuendam, scripsit duarum operationum di6lione multos scandahzari, cum exinde a quibusdam inferatur contrarias sibi invicem esse duas voluntates. Astutia hujusmodi deceptus, Pontifex rescripsit vitandam esse novitatetti vocabuli quse simplicibus scandalum prseberet, declaravitque se confiteri " unum operatorem Dominum Jesum Christum, Fihum Dei vivi, operantem duabus naturis cum quse Deotum quae homini propria sunt " '. Quando autem Sophronii legati Romam venerunt, Honorius silentium Sophronio imposuit, aliamque epistolam ad Sergium misit, qua vetatur " unam vel duas operationes definientes praedicare; sed pro una, quam quidam dicunt, operatione oportet nos unum operatorem Christum Dominum in utrisque naturis veridice confiteri; et pro duabus operationibus, ablato geminre operationis vocabulo, ipsas potius duas naturas... in una persona Unigeniti Dei Patris inconfuse, indivise atque inconvertibihter nobiscum propria operantes"^ Hic loquendi modus, etsi in se non haereticus^, sequivocatione et haeresi favebat. Quare Martinus Papa, in synodo Lateranensi (649), aperte declaravit duplicetti esse in Christovolimtatettietduplicem operatiotietti^, proptereaque in exsihum missus est. Iterum Papa Agatho, in synodo Romana (680), definivit Christum " duas tiaiurales voluntaies ei duas naturales operationes habere^ utpote perfe6tum Deum et perfectum hominem " ^. ;
Quod decretum suum faciens C, Constantinopolitaiium (680) rem ita definivit : " Duas naturales voluntates in Christo et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse, secundum SS. Patrum do6lrinam prsedicamus " ^.
- 2° Doctrina catholica : In Christo diiplex est voluntas et operatio. De fide est ex definitione jam citata.
(A) Ex thesi fundamentali merito infertur. Duplex est enim natura integra in Christo, divina et humana; atqui ad integritatem naturae pertinet voluntas et operatio; siquidem voluntas est proprietas naturae, non personse, ut videtur in mysterio SS. Trinitatis, ubi unica est voluntas, licet tres sint personae; ergo.
^Mansi, Conciiiay XI, 538; cfr. Denzing., n. 251; Kirch, Enchir.^ 949 sq. ^ Denzing., n. 252; Kirch, 957 sq.
3Quod probavimusiny'r.^^^^^/<fj-/^,n.759. — '»Denzing.,n. 263-270(211 -2 18). 5 Denzing., n. 288 (235) et supra, n. 962. — ^ Kirch, 974 sq.
- (B) Scripturd confirmatur. Scriptura enim agnoscit in Christo, praeter volitionem et operationem divinam, quam etiam Monothelitae asserunt in Eo esse, aliam vokmtatem et operationem : (a) " Descendi de ca^lo non ut faciam voluntatem meain, sed voluntatem ejus qui misit me "S* " Non //^^^ voluntas sed tua fiat" ^j atqui in his textibus, diiplex voluntas exhibetur, scilicet voluntas divina, qu3e eadem est in Filio ac in Patre, et voluntas humana, quae subditur voluntati divinae.
(b) Insuper adest duplex operatio ; operatio divina quando Christus dicit : " Pater meus usque modo operatur et ego operor"3; item quando miracula proprio nomine efficit; operatio kumana, quando Christus dicit : " FiHus hominis non venit ministrari sed ministrare "4; ct quando exhibetur ut esuriens, fatigatus ex itinere etc.
- Scholion : De operatione Christi theandrica. Inter Patres et theologos, alii aliter rem exponunt. (A) Secundum quosdam, triplex operationumgenus in Christo distinguitur, divinajiumana et iheatidrica : " Siquidem ut Deus tantum operabatur, quando absens centurionis filium sanabat (operatio divina)\ ut honio tantum, etsi Deus erat, quando comedebat et tristabatur (operatio hwnand)\ mixtim autem operabatur miracula, coecioculosilliniendo restituen§ (operatio theandrica seu deivirilis) " ^.
(B) Aliitamen dicunt absolute '* omnem humanam operationem in Christo fuisse theandricam "; unde in Christo distinguunt tantum operationem divinam et operationem theandricam^ Quibus prseluserat S. Daniascenus dicens : *' NihilaUud theandrica operatio declarat, quam quod Deo fadlo homine, hoc est, incarnato, humuna quceque ipsius a^io divina erat sive deificata, nec divinae ipsius operationis expers... "^. — Revera quaehbet operatio Christi humana, etiam comestio et dormitio,erat et divina ratione hypostasis. Restat tamen in Christi miracuHs fuisse ahquid diviniits^Qx eo quod virtus divina tunc operabatur per humanitatem Christi sicut per instrumentum co?ijun^uni. Unde S. Maximus et S. Damascenus non proprie opponuntur.
Plaec autem utriusque naturas, divince et humanse, communio in operando triphcem effeclum habet : unum, in quantum operatio hu-
"■Joa^u, VI, 38. — ^" Luc, XXII, 42. — 3/^^«., V, 17 —^lllaU., XX, 28. s Ita Maximus M., in^ Dionys. Areop. episiolam. Cf. Petavius, 1. VIII, c. 7-13; Stentrup, th. 51-53; Hurter, n. 554-558. ^ Card. Billot, edit. 4», p. 313. 7 Defide orthodoxd, III, 19, P. G., 1080; Journel, 2366.
mana, regente operatione divina, ordinatissima et rectissima evadit, ita ut Christus prse se ferat omnibus numeris absolutum perfe<5tionis moralis exemplar; alterum, in quantum divinitas humanitate utitur tanquam instrumentoad patrandamiraculajtertiumtandem, inquantum Verbum divinum, sustentando humanitatem tanquam ejus hypostasis, infinitam quamdam dignitatem meritis Christi et satisfactionibus infundit.
§ II. De unica filiatione in Christo.
Saeculo VI 11°, Adoptiani (supra, n. 975), confitentes Verbum vere esse Dei Filium per naturam, simul contendebant filium Mariae non esse Fih'um Dei natura, sed tantum adoptione Qtgratid. Contra quos sit sequens corollarium.
- Christus, etiani tit hic honio, est Filius Dei naturalis^ nec ullci ratione dici potest adoptivus^.
1° Est filius Dei naturalis. De fide est contra Adoptianos, qui duos in Christo filios distinguebant, alium per naturam, ncmpe Verbum, alterum adoptivtcm, videlicet Christum qua .hominem. Quod ut intelligatur, sciendum est filium per naturam eum dici, qui vere genitus est ab eo cujus appellatur fih'us; fiHum autem adoptivum eum qui, cum sit persona cxtranea, a patre adoptante non genita, ex mera benevolentia in adoptantis famiHam suscipitur. In thesi dicimus " Christus ut hic homo ", id est, Christus spe6latus ut persona Verbi subsistens in natura humana, nam pronomen demonstrativum designat personam; non autem dicimus : " Christus ut homo ", quia taHs expressio esset aequivoca et significare posset naturam humanam esse vere genitam a Patre; quod est haereticum^.
Prob. (A) Ex di6lis Christus, ut hic homo, non est persona a Verbo distin6la, sed Verbum hypostatice unitum humana^ naturae; atqui Verbum, sese uniendo humanae naturae, non cessat esse FiHus Dei per naturam; ergo Christus, ut hic homo, est FiHus Dei per naturam 3. FiHatio enim proprie convenit hypostasi vel personae, non autem naturae : nam a6liones et passiones sunt suppositorum.
^ Cf. S. Thom., q. 23, a. 4; Petavius, 1. VII, c. 1-5; Legrand, diss. X, c. 5; Stentrup, th. 39-41; Franzelin, th. 38; Hurter, n. 575 sq.
^ Cf. Denz., 117 (77), ubi legitur in 5° anathematismo Cyrilli : ... 'Oi; ulov feva ... ". — 3 S. Thom., 1. c. Vide Denz., 311 sq. (254).
(B) Christus in Scriptura, spc6latus ut hic homo, vocatur Filius Dei unigenitus'^, proprius^ : " qui proprio Filio suo non pepercit "; veriis^ : '' Filius Dei venit ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus "; nusquam yero filius adoptivus.
(C) C. Ephesiniim jam definierat " Christum esse veraciter Deum tanquam Filium per naturam ". Francofordense (794), errores Adoptianorum rejiciendo, merito declaravit : " Si ergo Deus verus est qui de Virgine ■ natus est, quomodo tunc potest adoptivus esse vel servus ? I Deum enim nequaquam audetis confiteri servum vel adoptivum " *.
- 2® Non potest dici adoptivus. Pauci theologi, post Scotum et Durandum^ docuerunt Christum vocari posse fih*um Dei adoptivum ratione humanae naturae ; non quidem negarunt Christum, ut hunc hominem, esse Filium Dei naturalem, ac proinde distinguuntur ab Adoptianis, sed dixerunt Christum ut hominem posse vocari etiam Filium t)ei adoptivum secundum quid, seu secundum humanitatem, quatenus ejus natura humana ornata fuit gratia sanctificante, quae nos facit filios Dei adoptivos s. IUa sententia non est haeretica, quia non fuit sub hac forma a conciHis damnata, sed ut falsa merito rejicitur a theologis; nam : (a) Nunquam Christus ut Filius Dei adoptivus exhibetur sive in Scriptura sive in Patribus : jamvero in mysteriis fidei non Hcet a communiusu loquendi recedere;ergo. (b) Insuper fiHatio convenit proprie personae, non naturae : a6liones enim et passiones sunt proprie suppositi; atqui unica est persona in Christo, sciHcet persona Verbi, cui sane convenit erga Deum fiHatio naturaHs, non autem adoptiva. (c) Adop-, tio est assumptio personai extranece in famiHam propriam; atqui Christus non potest vocari persona Deo extraneaj cum sit Verbum Deo consubstantiale. Ergo non potesl adoptari ^.
5 E. Portalie, Adoptianisme, in Dict. de Thiol. {Vacant)^ t. I, 418.
- Invenies arg. Traditionis apud Journel, n. 393 Indicis theolog.
- Hinc intelligi datur quo sensu Christus dici possit crea/ura^ vel servus^. Siquidem Christus homo considerari potest secundum essentiainyVQ\ secundum subsistentia^n SQUpersonam. (a) Priori modo consideratus, Christus homo potest dici creaius, ratione sciUcet humanoe naturae; stri(^e loquendo potest etiam dici creatura^ quatenus ejus humana natura vere creatura est, sed quia Ariani hoc modo loquendi abusi sunt, vitari debet;item dici potest servus lato sensu, quatenus fuit divinae voluntati subje6lus, et ipsi in omnibus obtemperare voluit ; non autem servus strido sensu, quia servus proprie est persona quaeaheni jurisest, non sui, et nuUum jushabet ad domini hereditatem : quod certe Christo non competit. (b) Fosteriori a.utem modo consideratus, secundum subsistentiam, neque creatura neque servus dici potest, ciim sit Fihus Dei naturahs, Patri coaequahs.
§ III. De COMMUNICATIONE IDIOMATUM IN ChRISTO 2.
Communicationem idiomatum, de qua Patres, post Origenem, jam saepe egerant, Scholastici magis scientifice exposuerunt, regitlas tradentes quas hic recolere juvat.
- 1° Regula generalis : Admittenda est in Christo communicatio idiomatum in concreto, no7i vero i?i abstra6lo, Certum est.
Explicatur. Communicatio idiomatum (a grsecci voce l^iovy proprium) in eo sita est, ut vi unionis hypostaticse, natura divina ac humana et utriusque proprietates non tantum de Christo^, sed etiam de se invicem praedicentur, dummodo usurpentur termini concreti^. Unde dicere licet : Christus est Deus, Christus est homo, Christus est creator et omnipotens, Christus passus et mortuus est; — Deus est homo, Homo est Deus^ ^ternus natus est in tempore, Crucifixus est omnisciens et omnipotens.
1035« Probatur. (A) Aucloritate : constat ex omnibus textibus Scripturae et Traditionis in quibus hic modus loquendi adhibetur.
- Cf. S. Tfiom., q. 16, a. 8, 10; q. 20, a. i; Petavius, 1. VII, c. 6-9; Legrand, diss. X, c. 4; Stentrup., ih. 37, p. 647 sq.; Tepe, n. 993 sq.
^ Cf. S. Th., q. 16; Petavius, 1. IV, c. 15-16; Suarez,disp. 35; Salmant., disp. 26; Legrand, diss. VI, c. 4, a. 2; Stentrup, th. 37. — Cf. Journel, n. 392 Indicis theolog. — 3 Cf. Denz., 116 (76).
^ Concreti dicuntur termini qui proprietalem designant quatenus in aliquo subjedlo existit, v. g., homo, Deus, mortalis; abstracti vero qui proprietatem significant in se, prout a subjedlo separalam, quales sunt humanitas, divinitas, etc.
(B) Ratio est quia hujusmodi nomina concreta significant cum proprietate sive substantiali sive accidentali suppositum seu personam. Unde de illis praedicari possunt quaelibet proprietates quae personae Verbi incarnati tum ex parte naturse divinse, tum ex parte naturse humanae conveniunt. Ita quando dicitur : Homo est Deus^ idem est ac si diceretur : persona Verbi quae naturae humanae hypostatice unitur, est Deus. Nomina vero abstra6la^ cum significent proprietatem tantum, non possunt ita adhiberi. Qui, v. g., diceret : Humanitas est Divinitas^ est Deus^ enuntiaret falsissimum, scilicet naturam humanam esse ipsam naturam divinam.
- 2° Regula generalis aniplitis declaratur. Cui regulae communicationis idiomatum dantur exceptiones, sed apparentes tantum. Ita : (a) nomina concreta adjedtiva, quae derivata appellantur, ut divinus^ humanus^ minus accurate dicuntur de Christo et Ue se invicem; v. g., Christus minus re6te dicitur esse divinus^ dominicus, deiferj nam talia nomina non stri6le exprimunt veras et genuinas proprietates Verbi incarnati, sed harum proprietatum participationes, quasi diceretur Christum esse Deum vel Dominum per participationem. (b) Pariter non potest dici : ' ' hic homo fadtus est Deus ",quia sic declararetur aliquam personam humanam prius exstitisse, et postea divinam fa6tam fuissejquod falsum est. (c) Nomina concreta quse reduplicantur, v. g., Christus quatenus homo^ est Deus, falsum exprimunt; nam hujusmodi reduphcatio, jam non personam sed solam naturam designat, nisi corngatur per pronomen personale, ut " hic homo ". (d) Nomina etiarn concreta, quse haeresi favent sunt reprobanda : v. g., dici non debet, Christus est creatura, quia, hcet illa propositio sit ahquo modo vera, tamen hseresi arianae favet. Item Hormisdas approbare noluit hanc formulam : " Unus de Trinitate crucifixus est ", quia, hcet in se vera, h?eresi Theopaschitarum favebat, qui dicebant naturam divinam passam fuisse'; postea tamen a Conciho Constantinopohtano II recepta fuit. (e) Nomina abstra^a naturae humanse de persona Christi prsedicari nequeunt; dici non debet, v. g., Christus est humanitas, quia natura humana, hcet Verbo unita, ab eo tamen distinguitur. Nomina vero abstra(5ta divinse naturae possunt de persona Christi praedicari,
- De hSc formula vide Petavium, 1. V, c. 2-3; Legrand, 1. c, p. 647 sq.; ex documentis ab his au(5loribus citatis, constare videtur monachos scythas, qui hunc dicendi modum propugnabant, ab errore eutychiano immunes fuisse. Theopaschita, addendo verba ^■^ qui crucifixus est pro nobis^^ sacro Trisagion hymno " Sanclus Deus, Sandtus Fortis, Sandtus Immortalis ", qui ex usu recepto ad Trinitatem dirigitur, eo ipso passionem toti Trinitati tribuebant.
quia in Deo qualitates abstrad?e cum divinis personis identificantur, V. g., dici potest : '* Christus est divinitas, est omnipotentia, vita ", etc.
- Corollariuui : Er?'or Ubiquistarum rejiciendus est. LuthefuSy sub praetextu communicationis idiomatum, asseruit qusedam divina attributa, prsesertim vero ubiquitatem, communicata fuisse humanae Christi naturae; quod quidem excogitavit praesertim ad expHcandam multiplicem Christi praesentiam in Eucharistia. Hodie tamen hic error etiam a Protestantibus rejicitur. Et merito; varii enim Scripturae textus exhibent Christum transeuntem de loco in locum, et ostendunt illum esse in tali loco et non in aho; ita dicitur: " Si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus ^ " ... " Jesum qui crucifixus est, quaeritis, non est hic'^^. Praeterea, si Christi humana natura divinis attributis gaudeat, omniscientia, immensitate, omnipotentia, tunc non est ampHus humana natura, quae necessario fmita est et Hmitata, sed jam conversa est in naturam divinam, et sic renovatur error Eutychianorum. AHunde nec potesthoc modo expHcari dogma praesentiae reaHs; nam si Christi corpus ideo est in Eucharistia quia est ubique, nulla speciaHori ratione estsub speciebusconsecratis quam in quoHbet aHoloco^.
§ IV; SCHOLASTICA EXPOLITIO UNIONIS HYPOSTATIC/E.
Ex di^lis in thesi fundamentab*, unio utriusque naturae, divinae et humanae, fa6la est in persond Verbi. Haec autem unio nullam mutationem supponit in ipso Verbo, quippe quod sit immutabile; tota igitur mutatio sese habuit ex parte naturae assumptae. Fides catholica nos docet hanc mutationem in eo consistere quod humanitas Christi non constituit personam distin6lain , ^sed habetur a persona Verbi. Sed hic occurrit quaestio philosophica quomodo res ita se habeat, quomodo nempe natura humana possit vere uniri personae Verbi quin suam integritatem amittat. Solutio quaestionis pendet praesertim a discrimine inter naturam et personam. de quo jam diximus, n. 556-558. Exponemus : 1° antiquos erro7'es; 2° systemata quae libere inter theologos disputantur; 3° recentiorum falsa systemata.
- 1° Systemata erronea antiqua. (A) Fuerunt imprimis theologi^ qui non intehigentes quomodo natura humana sitcompleta et
3 Cf. Petavius, 1. X, c. 7-10; Legrand, I. c, p. 658 sq.; Schaff*, Creedi of Christendom, vol. I, p. 285 sq., 322 sq-
*Quos commemorat P. Lombardus, III Sent., dist. VI, n. 2.
perfe6la in linea naturae quin simul sit et subsistens subsistentia seu suppositalitate propria, dixerint et Verbum et naturam humanam in Christo gaudere respective sua propria subsistentia ideoque efformare duo supposita seu hypostases. Ad salvandum vero utcumque dogma, addebant haec duo supposita coalescere in unam personam. — In hujusmodi autem theoria duo inter se contradictoria illogice jungebantur; persona enim non est aliud ac suppositum rationale seu intelle6luale; unde necesse est duo supposita in Christo reduci ad duas personas : quod est hseresis nestoriana. Hinc in Concilio V° oecumenico, 2° Constantinop., jam definitum est : ** Si quis... introducere conatur in mysterio Christi duas hypostases seu duas personas : anathema sit '' '.
(B) Alii'', ad vitandam hanc personarum seu suppositorum dualitatem, negaverunt in Christo unionem naturalem animae et corporis : qua via censebant feliciter removere personam humanam et unicam personam Verbi salvare : disjuncta enim anima a corpore, jam subsistentia humana erat impossibilis. — Verum tahs explicatio fidei contradicit auferendo a Christo veram et genuinam naturam humanam. — Ceterum iidem theologi profitebantur partes separatas naturse humanae Verbo uniri accidentaliter sicut vestis vestito : unde in Nestorianisnum reincidebant.
- 20 Systemata libere disputata. His autem irritis et erroneis tentaminibus successereexplicationes fidei magis consentaneae.
(A) Juxta Scotum, Tiphanum aliosque ^, in Christo natura humana sua personalitate connaturali caret unice quatenus unitur personae Verbi : unde in hac theoria personalitas creata non est aliqua realitas naturse singulari superaddita, sed est ipsa natura singularis quatenus alii non communicatur. Omnis scilicet realitas substantialis qu3e est in quolibet puro homine, univoce adest in Christo; si vero non est subsistens nec persona, id provenit ex hoc solo quod a Verbo assumitur : hac enim assumptibne, cadit a ratione totius in se^ ut ait Tiphanus, et prae se fert rationem partis ; sed si unio hypostatica cessaret, eo ipso et sine ullo addito, natura humana Christi fieret suppositum.
Sed contra est quod in tali explicatione, humanitas Christi est aliquid de se Qtperse omnino substantialiter completum : per meram enim additionem ad aliud nihil fit ex completo incompletum in eo ordine in quo de se complementum habet. Si vero humanitas
' Ita Abalardus ejusque schola; cf. Portalie, Adoptianisme au XIP s.y in DicL de Th^ol. (Vacant), t. I, p. 413 sq.
3 Scotus, In III Sent.y dist. I, q. i; Tiphanus, De hypostasi et persond; Franzelin, th. 30-31; Stentrup, th. 31-34; Pesch, n. 98-130
Christi est de se iindequaque substantialiter completa, non apparet quomodo possit pertinere ad suppositum Verbi nisi accidentaliter, et ita logice reinciditur in errorem ponentium in Christo duas hypostases unitas hac honoris et dignitatis communitate quae improprie vocaretur unitas personae.
- (B) Siiarez\ et alii post eum theologi, autumant persona- Htatem seu subsistentiam, ut aiunt ', esse inodum substantialem quo natura ultimo terminatur et fit sui juris, et exinde concipiunt in Christi natura humana Verbum vices exercere tahs modi substantiahs.
Sed contra est quod, in systemate philosophico horum theologorum, a6tus essendi creaturarum cum earum natura identificatur : unde sequitur personahtatem superaddi rei jam a6tu existenti in suo esse intimo et substantiali : quod est logice profiteri unionem accidentalem personalitatis cum natura. Ergo in theoria Suarezii, Verbum accedit naturae in esse substantiah jkm constitutse, ac proinde accidentahter.
P 1041. (C) Cajetamis ad constitutionem personae in creatis requirit etiam modum quemdam substantialem quem vocat " terminuDi ultimum naturae substantiae " 3, quem " consequuntur negationes et repugnantiae ad esse quo^ et esse partem, et capacitates ad personales realitates, ut sunt a6lus essendi, et quod est^ et habens esse, et reliqua quae hypostasi attribuuntur". Naturam quidem sic modificatam et terminatam consequitur ac ponit extra causas esse propriujfi, ita ut personalitas substantialiter et non accidentah'ter'rem ingrediatur.
Quae theoria, in Christum translata, sartam tedtamque servat unionem substantialem Verbi cum natura humana, cum inducat Christi humanitatem, loco sui connaturaUs modi personahs, Verbo terminatam et Verbi existentia existentem, fulcitur autem duphci ratione : (a) ita apprime distinguitur substantia sumpta pro hypostasi a substantia sumpta pro essentia seu natura etiam individuata; (b) ita apprime salvatur personahtatem non consistere in ahquo negativo, sed in re quadam positiva.
- (D) Card. Billot, dum agnoscit theoria Cajetani servari tum jealem distin6lionem suppositi anaturain crea-
' Proprie subsistentia non est idem ac personalitas. Etenim : (a) persona cst subsistens, non quodcumque, sed distindlum et incommunicabile; (b) in Deo persona non ex eodem formaliter incommunicabilitatem habet, a quo subsistentiam (cf. supra, n. 710). — ^ in 3» part., q. 4, a. 2.
tis, tum unionem substantialem Incarnationis, rejicit tamen ut gratuitum et inutilem modwn siibstantialein quem Vasquez^ concedit fuisse San6lis Patribus ignotum, sed " scholastica disputatione non multis abhinc annis inventum ". Unde, juxta Card. Billot, re6lius et planius expHcatur unio hypostatica " per hoc quod humanitas sic communicatur Verbo, ut in illo exsistat et non in semetipsd^ quatenus scilicet, esse personale Filii Dei supplet vices creatse exsistentiae sive proprii a6lus essendi qui eidem humanitati naturaliter debebatur " ^.
Et hic intelligitur esse Verbi secundum quod fungitur munere communicandi subsistentiam seu exsistentiam in se, non autem prout dicit ipsam essentiam seu naturam divinam. " Simul quippe caro, simul Dei Verbi caro; simul caro animata rationalis; in illo enim, et non per semetipsam habuit exsistentiaui, £v auxo) yap, xal ou xaO' sauxrjv ea-/£ xtjv oixap^iv " 3. Accedit au6loritas S. Joannis Dafnasceni : " Neque enim ut seorsum subsisteret, Dei Verbi caro condita est, aut pr?eter Dei Verbi personam alia fa6ta fuit persona; sed fa^ta est potius ivuTrdaxaxoc; (id est, in alio exstans), quam seorsum in seipsa substans hypostasis " "*. Nullum igitur intermedium fingendum est sive ex parte naturae sive ex parte personse inter humanitatem Christi et Verbum. Verbum sibi ipsi immediate assumpsit humanitatem quae ex hocfa6laest sibi intrinsece propria," ita ut Verbum dicat propriissime : Mea humanitas, meum corpus, ego ambulo, ego passus sum^. Haec autem relatio, quae inter Verbum divinum etsuam humanitatem innata est vi unionis hypostaticae, est in sola natura humana reaUter, in Verbo autem secundum
3 Sophronius, Epistola ledla et approbata in Concilio VI.
4 DiaIe(fiiccB, c, 43:45, P. G., XCXIV, 614 sq. Expressius idem Damascenus, Dejide orthodoxa, III, 22 j cf. Journel, 236.8.
5 '* Necessarium est ponere talem fuisse unionem Verbi et hominis ut neque ex duabus una natura conflata sit, neque Verbi ad humanam naturam talis fuerit unio, sicut est alicujus substantise, puta hominis, ad exteriora, quse accidentaliter se habent ad ipsum, ut domus et vestimentum; sed Verbum in humana natura sicut in sibi propria fa6la per incarnationem subsistere ponatur, ut et corpus illud vere sit corpus Verbi Dei et similiter anima, et Verbum Dei vere sit homo... Comparatur igitur humana natura Christi ad Deum sicut instrumQVitwm propritwi et cojtj'u)t(flufJi^ ut manus ad animam ". S. Thomas, Sntn. cont. Gent.^ lib. IV, cap. XLI. Notentur hsec verba \ proprium et conjunctum. Humanitas scilicet non est .2Xi.\xm propria Verbi sicut domus est propria proprietarii; sed est praeterea conjuncta ad Verbum, non tam ut manus ad animam quse conjunguntur et naturaliter et personaliter, quam ut " sextus digitus" ad animam, quae conjunguntur tantum personaliter, ut advertit ipse Ange- Ucus. — Cf. II""' anathem. Cyrilli, apud Denz., 123 (83).
rationem tantum. " In utraque ergo natura idem est Dei Filius, nostra suscipiens et propria non amittens; in homine hominem renovans, in se incomjtiutabilis perseverans " '. Hic enim verificantur quse dicuntur de relationibus Dei ad extra : " Non est inconveniens quod a relationibus reahter exsistentibus increatura, Deusdenominetur, tamen secundum quod cointelliguntur per intellecSlum nostrum oppositse relationes in Deo, ut sic Deus dicatur relative ad creaturam, quia creatura refertur ad ipsum; sicut Philosophus dicit in Metaphys. quod scibile dicitur relative, quia scientia refertur ad ipsum " ^ Discrimen autem adest solummodo in eo quod relatio creaturae ad Deum fundatur super receptionem esse creati a Deo, dum relatio Incarnationis fundatur super tracStionem naturae creat?e ad divinam subsistentiam.
3° Falsa quaedam recentiorum systemata. Rejicienda sunt vero recentiora Gilntheri et Rosmini systemata. (a) Prior, cum discipuHs Baltzer et ^^^d?^^/, contendebat unitatemChristi nonesse numerico-realem, ^^d. formalem et dynainicam^. Personahtas, juxta ipsum, in eo consistit quod natura sit sul conscia. Physice igitur du3e sunt in Christo personse, persona Verbiet animahumanaquae, utpote sui conscia, est vera hypostasis. Attamen haec anima ab initio conscientiam habuit se esse destinatam ad intimam conjunctionem cum Verbo, et hanc destinationem hbenter agnovit. Jamvero persona divina ut dominans et persona humana ut fatnulans cognitione et agnitione ita ar6te conjunguntur, ut inter eas existat un'ita.sformatiSj quatenus forma personag, seuconscientia, hocmodo est una, nec nbn unitas dynamica, cum in se invicem agant. — Qui crror a Pio IX reprobatus est *. Et merito; nam hrec unio, quam formalem et dynamicam vocat, nihil aliud est quam unio moralis, cum sita sit in mutua cognitione et ac^ione, ideoque nestorianismum sapit.
(b) Secundum Rosmini, "in humanitate Christi humana voluntas fuit ita rapta a Spiritu San6lo ad adhserendum Esse objectivo, id est, Verbo, ut illa Ipsi integre tradiderit regimen hominis, et Verbum illud personahter assumpserit, ita sibi uniens naturam humanam. Hinc voluntas humana desiit esse personahs in homine, et, cum sit persona inahishominibus, inChristoremansitnatura"^. Quae propositio damnata est a -S*. Officio, 14 dec. 1887; et merito quidem, cum adhsesio hujusmodi non sit nisi unio morahs, nec dici valeat unio secundum personam, sed secundum voluntatem tantum.
- S. Leo Magnus, Serm. VII, de Nativ. Domini^ c. i.
3 Cfr. Kleutgen, Theologie der Vorzeit, III, n. 48 sq.; Pesch, n. 68-
Art. III. Concordia unionis hypostaticas cum ratione '.
Stattis qucestionis, Exposito conceptu unionis hypostaticae tum dogmatico, tum scientifico, ejusque corollariis, jam inquirere licet quodnam judicium de hoc mysterio ratio ferat. Jamvero communi consensu theologi concedunt Incarnationis fa6lum et possibilitatem, solius rationis ope cognosci aut demonstrari non posse; est enim mysterium " absconditum a sseculis et generationibus " quod sola ratione neque a priori neque a posteriori probari potest ^ Attamen demonstrari nequit hoc mysterium rationi repugnare, quidquid in contrarium dicunt Unitariis et Rationalistae; sed, posita revelatione, potest analogiis illustrari et convenientiae argumentis suaderi, ut in sequenti thesi probabimus. Unde duplex erit thesis.
Thesis i' : Demonstrari nequit Mysterium Incarnationis rectai rationi ulio modo repugnare.
Si enim repugnaret, illud esset vel ex parte Verbi, vel ex parte naturae humanae, vel tandem ex parte unionis hypostaticae; atqui nullum ex his dici potest.
1° Non repugnat ex parte Verbi. In tantum repugnaret in quantum Verbum vices personalitatis humanae supplere non valeret. Atqui non est ita; nam personalitas Verbi est infinita, et continet eminenter omnes perfe6liones personalitatis creatae; potest ergo supplere vices personalitatis humanae. — Aliunde assumendo naturam humanam, non amittit perfe6liones suas, non mutatur intrinsece, sed soluni ad se elevat et nobihtat humanam naturam : item, omnes mutationes et passiones, quae in Christo fuerunt, ut fames, sitis, dolor, humanam naturam, non divinam afficiebant4.
' Cf. S. Thom., 3 p., q. I, a. 1-2; Suarez, disp. 3, disp. 8, s. 4; Gonet, Clypeus, de Deo Incarnato, disp. II-III; Legrand, diss. I; Satolli, De Incarnat., q. I, concl. i; Hurter, n. 490 sq., 467 sq.
3 Unitariorum argumenta exponit F. Clarke*, Orthodoxy, c. VIII, § 3, p. 203 sq.; praecipua infra soluta invenies.
^ Hinc intelligi datur quo vitio laborent difficultates ab Unitariis proposita {^F. Clarkey 1. cit). Dicunt siquidem Deum infinitum, qui totum replet ac sustentat orbem, in Palaestina nasci non potuisse : quis enim orbis curam gerebat,
- Objicitur quidem (a) mysterium Incarnationis opponi immutabilitatiN^xhx. — Resp. : Non magis mutatur Verbum pcr Incarnationem quam Deus per creationem ; siquidem Verbum remanet intrinsece idem, solummodo ad seelevat et sub dominio suo personali constituit aliquam naturam creatam; tota igitur mutatio fa6ta est in natura humana, quse fuit assumpta in consortium divinre natura?; V. g., quando Verbum dicitur in utero Virginis conceptum, natum, passum, mortuum, haec omnia in natura humana a Verbo assumpta contigerunt, non autem in natura divina, qu?e immutablHs est.
Nec dicatur per Incarnationem Verbum intrinsece fieri homineni, proindeque mutari; nam in seipso nihil novi accepit, tanquam sibi inhaerens, sed soluramodo terminavit ac complevit humanam naturam, ipsi communicando suam personahtatem; proinde tota mutatio fa6ta est in humana natura, qu^e ex tali unione multas dotes acquisivit, non autem in persond Verbi, quce, cum sit infinita omnesque perfecSliones in se contineat, nihilnovi acquisivitnisi novam relationem' cum humana natura. Jamvero, ut profunde animadvertit S. Thomas'', ea qu?e relative dicuntur possunt de novo pra^dicari de ahquo absque ejus mutatione, sicut homo de novo fit dexter, absque sui mutatione, per motum iUius qui fit ei sinister. Atqui Verbum fit homo ratione unionis, quae est relatio qucedam, ideoque absque sui mutatione : mutatio enim tota est in humaiia natura, quse in divinam personam assumitur. Quod sic declarari potest : Verbum, quod a tota seternitate divinam naturam terminabat, jam a primo instanti Incarnationis incoepit humanam naturam terminare : quod quidem naturam humanam valde perficit, nil autem Verbo addil : sicut enim soH nuHa perfe6lio accrescit quando radiis suis iUuminare incipit novam terrae partem, ita pariter Verbum non perficitur dum personaHter regere incipit humanam naturam^.
dum Deus infans in Virginis Maiioe ulnis ferebatur? Aliunde Jesus natus et mortuus est, famem et sitim passus est;jamvero Deus impassibilis est. Iloecet alia hujusmodi falso innituntur supposito quod Verbum, dum homo fac^usest, cessaverit esse Deus : quod concedi videtur a quibusdam Protestantibus ac proinde contra eos urgeri potest,sed a Catholicisumnino rejicitur, ut infra explicite dicemus, n. 1055. Falso pariter nituntur supposito quse scribit P. Janet, Les problhnes du XIX' sikle, La religion : " Entendue a la lettre, la do(5lrine de rincarnalion est une contradicTlion dans les termes, et Spinoza a pu dire qu'uft Dieu fait homme n'est pas plus intelligible qu'un cercle qui se ferait carre ".
- Relatio qud Verbum refertur ad humanitatem, ut jam diximus, non est realis ex parle Verbi, quia nihil novi Ei confert; sed est reaHs ex parte humanoe naturae, quse per unionem hypostalicam perficitur novasque dotes acquirit.
3 Simili comparatione utitur S. Bonaventura {In 3 Seni., dist. i, a. I, q. l) : " Si enim crystallus superinduatur radio domum jam illuminanti, crystallus illuminari dicitur et a radio pertransiri et ei copulari absque mutatione fadla ex parte radii, sed solum ex parte crystalli : sic suo modo, sed longe spiritualius intelligendum est in natura assumpta et persona Verbi ". Theol. Dogm. II. — 22
- (b) Illud mysterium obstat simplicitati Verbi, quia tunc Verbum fit pars compositi. Resp. : Nego, nam Verbum non fit pars proprie di6la compositi, cum in se possideat totam perfe6lionem illius compositi, sed solum pars improprie di6la,eo sensuquod Verbum in se possidet duas naturas, quarum divina est ipsi essentialis, humana autem pr?eter essentiam, et ita ei accedens ut nullam mutationem inferat; sic persona Verbi simplicissima in se remanet.
(c) Incarnatio Verbi obstat tum circuminsessioni trium divinarum personarum : vi enim illius circuminsessionis, Verbum non potest incarnari quin Pater et Spiritus incarnentur; tum principio jam admisso, n. 653, quod omnis operatio ad extra tribus personis communis est. Resp. : Nego, nam tres divinse personae sunt distinc^lse, et una potest possidere /^/'^^«fl///^;' humanam naturam, sine aliis; circuminsessio efficit solummodo ut Pater et Spiritus modoac titulo speciali habitent in humana natura Christi, non autem ut eidem uniantur personaHter. In Incarnatione^ tres divinse personae ad unionem faciendam a6live quidem concurrunt, in quantum hic est adlus ad extra : sed una persona, scilicet persona Verbi incarnatur, quia terminare naturam humanam est 2i^w% personalis.
- 2° Non repugnat ex parte naturce huniance ^ .• In tantum enim repugnaret, in quantum Verbum non posset sibi assumere naturam humanam, quin assumeret personalitatem humanam; atqui non est ita. (a) Nam si admittitur cum Thjjnistisy personalitatem esse quid positivuni et reab*ter distin6lum a natur^, tunc Verbum potuit assumere naturam humanam quin assumeret personalitatem.
Objicitur, in hac hypothesi, humanam naturam a Verbo assumptam jam non esse integram. — Resp. : haec natura integra et completa est ratione naturce^ et si propria personahtate caret, non exinde minuitur, sed e contra perficitur, quia personaHtas divina, quam obtinet, est longe perfedtior quam illa qua privatur^
(b) Si admittitur cum Scotistis, personalitatem nihil aliud essc nisi naturam completam et singularem, quatenus a superiori persona non assumitur, sed sibi vivit, mysterium
- Ad intelligentiam hujus argumenti, recolantur superius di(5la, n. 1039.
' Ad rem S. Thom., 3, q. 2, a. 2, ad 2 : " Dignius aulem est alicui, quod exislat in aliquo se digniore, quam quod existat per se; et ideo ex hoc ipso humana nalura dignior cst in Christo quam in nobis, quod in nobis quasi per sc existens propriam per^^onalitatem habet, in Christo autem existit in persona Verbi ; sicut etiam esse completivum speciei pertinet ad dignitatem formae, tamen sensitivum nobiHus est in homine propter conjuncflionem ad nobiliorem formam completivam, quam sit in brutoanimali, in quo est forma completiva ".
paritcr conclpi potcst : nam Vcrbum, assumendo naturam humanam, impedivit ne illa natura esset suijtiris, propriam personalitatem haberet, et sic potuit assumere naturam quin assumeret personalitatem.
Objicitur quidemVerbum non posse naturam humanam assumere, quin simul personalitatem assumat, cum inter utramque nulla sit realis distinclio. — Respondetur autem Verbum assumere posse humanam naturam integram, quin personam assumat, si sese hujusmodi naturae uniendo, et suam propriam personalitatem communicando, impedivit ne talis natura sui juris esset : hoc enim posito, jam non est domina sui, nec in ea verificantur conditiones ad personalitatem humanam requisit?e.
- 30 Non repugnat ex partc unionis hypostaticce; talis enim unio, licet conceptu difficilis, impossibilis dici nequit; nam si in homine duai substantiai tam diversae, et primo intuitu tam oppositae, substantia scilicet spiritualis et corporalis, corpus et anima, tam intime uniri possunt ut unam naturam et unam personam cffbrment, quis dicere audebit Deo impossibile esse naturam divinam et naturam humanam in unam personam coadunare.'* Nonne omnia possibilia sunt apud Deum, qucX non sibr invicem contradicunt.?
Objicitur : Inter ea quae uniuntur requiritur proportio; atqui nulla est proportio inter Verbum et naturam humanam. — Resp.: Nulla est proportio cequalitatis, concedo; nulla est proportio ordinis^ nego; nam inter Verbum et naturam humanam adest proportio qure existit inter perfeitum et perfecStibile, et hoc sufficit ut unio sit possibilis;nam, ut ait S. Thonias\ " quod est perfe(5lum in se non unitur alteri ad acquirendam, sed ad comnmnicandam perfed:ionem. Et sic Deus homini uniri voluit non propterse, quia non habet quo crescat ejus perfe(5tio,sed propter hominem,cui subveniendum crat".
- Thesis 2a : Posita revelatione, ratio ostendere potest mysterium Incarnationis valde convenire sive ex parte Dei, sive ex parte hominis ^
1" Ex parte Dei. IUud enim convenit ex parte Dei quod ejus attributa manifestat; atqui Incarnatio optime manifcs-
"^ S. Thom., 3, q. I, a, r, 2; C. G<nt , 1. IV, c. 54; Gonet, disp. III, a. i; Billot, ih. 2; SatoUi, p. 9 sq.; Landriot, 56« Confcr.; Monsabre. Con/e'-. de N» Damcy 1877, 25«^ Conf.
tat attributa Dei, praesertim ejus bonitatem, sapientiam, justitiam et potentiam :
(a) Bonitatem^ nam in Incarnatione Deus nobis largitur non solum optima dona, ut in creatione et justificatione, sed etiam proprium et unigenitum Filium suum : " Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret " ^
Qu3e quidem bonitas melius intelligetur, si consideratur : i) quis donum illud praestiterit, Deus videlicet, qui nulla re indiget et sola misericordia motus est ; 2) quid dederit ? Filium suum unigenitum, sibi carissimum sibique coaequalem ; 3) quibusl Hominibus peccatoribus : '* Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, Christus pro nobis mortuus est " '; 4) quomodol Modo perfe6lissimo, eum intrinsece uniendo humanse naturae; 5) quo Jine? ut nos ab omni peccato redimeret : " Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeretab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, secStatorem bonorum operum"^ Hinc cum S. Bernardo^ exclamare licet : " Quanto minorem se fecit in humanitate, tanto majorem se exhibuit in bonitate; et quanto pro me vihor, tanto mihi carior est ".
(b) Sapientiam q,. justitiam^ quia per Incarnationem, Deus optimum medium inYtmt conciliandi JustiticB et misericordica jur.a^ exigendo, ex una parte, perfe6lam satisfa6lionem pro peccato, et ex altera, parcendo homini peccatori, juxta illud : *' justitia et pax osculatae sunt "5.
Nam qui pro peccato hominum satisfacit, cum sit unus ex hominibus, pro hominibus constituitur legatus et caput, et ciim sit Deus, reparationem infiniti valoris pro culpa hominum offert, ut fusius ostendetur ubi de Redemptione.
(c) Potentiam, quae manifestatur in unione duarum naturarum quae tantum distanty et tam ar£le conjunguntur, licet distin6tcB maneant.
Ad rem S.Leo ^ ; " Tanto foedere utramque naturam conseruit, ut nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio ". Et in celebri Epist. dogniai. ad Flavianum : ** In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, toius in suis, ioi?^ in nosiris ". Potentia exhibetur in mirabihbus quce hanc unionem sequuntur : siquidem Deus fit homo, ^ternus
'Joan., III, 16. — ^ /^om., V, 8. —^Tit., II, 14. 4 Serm. I in Epiph., n. 2. — s Ps. LXXXIV, 11. ^ Sertn. XXI (/. de Nativit.), P. L., LIV, 192; Denz., 143 (132), 257 (205).
nascitur in tempore, Immortalis moritur, Mortuus seipsum resuscitat, etc; haec enim omnia divinam potentiam sane ostendunt.
- 2° Ex parte hominis. Illud enim convenit quod homincm promovet in bonum, et removet a malo; atqui Incarnatio : (A) promovet hominem in bonum :
(a) Fidem magis certificando : nam fides nostra non solum testimonio prophetarum, sed etiam testimonio Filii Dei innititur^ (b) Spem erigendo : W2im per Incarnationem fadli sumus " heredes quidem Dei, coheredes autem Christi " "^. (c) Caritateju excitando; nam in Incarnatione, Deus maximum amorissignum nobis exhibet, proprium Filium donando; et proinde Incarnatio nos ad amorem divinum promovet, juxta illud : " sic nos amantem quis non redamaret? " (d) Omnium virtutum nobis prcebendo exemplum^ juxta ilkid : " Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis " ^; siquidem optimum hominum exemplar debet esse simul visibile ^t perfeHuinj Deus autem in sua natura est quidem perfecSlissimus, sed non visibilis; homo est visibiHs, sed imperfe6tus et peccabihs ; at Deus fa6lus est homo, ut perfedtum esset exemplar. Hincegregie ait Augustinus^ : " Homo sequendus non erat, qui videri poterat; Deus sequendus erat, qui videri non poterat; ut ergo exhiberetur homini et qui videretur ab homine, et quem homo sequeretur, Deus fa(5lus est homo " ^.
(B) Removet etiam hominem a malo :
(a) Eum instruendo de proprid digniiate^ juxta ilhid S. Leonis^ : " Agnosce, oChristiane, dignitatem tuam, et divinae consors fadtus naturse, noH in veterem viHtatem degeneri conversatione redire. Memento cujus capitis, et cujus corporis sis membrum. Reminiscere quod erutus de potestate tenebrarum, translatus es in Dei lumen et regnum. NoH te diaboH iterum servituti subjicere, quia pretium tuum sanguis Christi est, qui veritate te judicabit, qui misericordia te redemit ". (b) Homines etiam docQndo peccati fceditatem et maH'tiam, quae tanto remedio indiguit; {c) qos ^ p?'(^su??iptione
^ Hebr.y I, 1-2 : ** Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus m prophetis^ novissime diebus istis locutus est nobis \wFilio... " » Rom., VIII, 17. — ^foa., XXIII, 15.
4 Serm. ^2 de diversis. Cfr. M. d'Hulst, Conf. de N. Dame, 1895, Retraite. Pariter DD. Bougaud, Le Christianisme et les temps prdsents, t. III, p. 327 sq., ostendit quomodo Incarnatio respondeat desiderio quod hominibus inest videndi et veluti contrectandi Deum.
5 Immerito contendunt Unitarii exempla Christi minus efficacia esse eo quod Deus dicatur; nam verusest homo et condolere potest iis qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate {//ebr., V, 2). Cf. Liddon, op, cit.^ ledl. 8, p. 494 sq. — Vide Journel, n. 412 Indicis theol.
678 CAPUT II. CONSEGTARIA UNIONIS HYPOSTATIC^ et superhia removendo, quae sunt peccati causce : quis enim superbiret, humilitatem Pllii Dei considerando ?
- Scholion. Cum vero tanta bona ex Incarnatione nobis accreverint, inquiri potest cur Verbum incarnatum non fuerit statim post lapsum. Hoc ex voluntate Dei pendet; attamen proponi possunt, post S. Thomam, argumenta convenientiae ' : (a) ex parte hominis : decebat enim ut homo, qui exsuperbia peccaverat, humiliter agnosceret se hberatore indigere; atqui si Christus statim post peccatum venisset, homo talem indigentiam non agnovisset, dum e contra, dilata Incarnatione, homo suam infirmitatem meUus cognoscere potuit, ad medicum clamare et gratiae quserere auxilium; (b) ex parte Verbi : decebat enim ut Verbum propter suam dignitatem, longo prieconum et prophetarum agmine praecederetur; (c) ex parte Eccksice, ne fervor fidei temporis prohxitate tepesceret, cum paulatim refrigescat caritas multorum.
Nec tamen debuit Incarnatio differri usque ad finem mundi; nam (a) Verbum est causa efficiens nostrae salutis : atqui non decebat opus redemptionis usque ad finem mundi differri; (b) Christus eo tempore venire debuit quo melius poterat infirmitati nostrse succurrere; atqui si Incarnatio dilatafuisset usque in finem mundi, Dei notitia et reverentia, et morum honestas totaHter abohtae fuissent in terris.
Gaput t).
CONSECTARIA UNIONIS HYPOSTATIC^ QUOAD PERSONAM ASSUMENTEM.
Post di6la de unione hypostatica, remanet ut ejus consectaria declaremus quoad duo extrema unionis, scilicet personam assumentem et naturam assumptatn. Circa personam assumentem, satis erit inquirere : 1° quaenam sit; 2°num unione aliquid amiserit; 3°quaenam sint unionis dotes.
§ I. QU^NAM SIT PERSONA ASSUMENS.
- Tkesis : Sola persona Verbi incarnata fuit, seu assumpsit humanam naturam^ De fide est ex variis symbolis quae, contra Patripassianos, sedulo tres divinas
' Cfr. S. Thom., 3 p., q. 3, a. 4-8; Suarez, disp. XII; Salmantic, disp. VIII; Petavius, 1. II, c. 15.
personas distinguunt, et affirmant Filium, non autem Patrem aut Spiritum, de Virgine conceptum et natum, pro nobis passum et mortuum esse.
{h)Probatur Script. Quotiescumque agitur de incarnatione in Sacris Litteris, semper asseritur Verbum, seu Filium Dei, non autem Patrem aut Spiritum San6lum incarnatum fuisse;' ita,v.g., dicitur: " Verbum caro fa6lum est "; " Sic enim Deus dilexit mundum vXFiUuni suum unigenitum suum daret " ^.
(B) Trad. Conc. generale V expresse definivit " unum de Trinitate " incarnatum fuisse, et Conc. Lat. IV declaravit " unigenitum Dei filium Jesum Christum a tota Trinitate fuisse communiter incarnatum "^. Inter Patres, Tertulliamis dicit : " Ne Pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est "3.
(C) Raiio?ie cofivenieniice. Ex se nihil obstabat quin Pater vel Spiritus S. humanam naturam assumeret, sed posito revelationis fadio, ratio investigare potest cur Filius, potiusquam Pater vel Spiritus S., incarnatus fuerit. Prsecipuas autem rationes convenientioe desumuntur : (a) Qxjine Incarnationis : ad redemptionem hominis tria prsesertim erant necessaria, sciHcet doHrina^ exemplwn et ;;/«?diator gratise; atqui Verbum, ut Sapientia Patris, do^ririani pr?ebere; ut exemplar omnium rerum, exempliun nobis dare; tandem ut persona quasi media inter Patrem et Spiritum, niediatoris ofificium implere congruenter valebat ; (b) ex natura jusiificaiionis : justificatio nostra in eo consistit quod efficiamur filii Dei adoptivi; atqui conveniebat ut efficeremur filii Dei adoptivi per eum qui est verus et proprius Dei filius, juxta illud Apostoli : " Quos proescivit et prsedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui "1
- Corollarium. Pater et Spiritus Saji^us modo speciali inhabiiantin naturd humand a Verbo assumptd : etenim, ex di(5tis in Tr. de Deo Trino (n. 650), tres divinae personse in se invicem inhabitant, ac proinde ubicumque una invenitur, ibi sunt duae aliae; atqui persona Verbi, per unionem hypostaticam, specialiter in humana natura habitat; ergo duae aliae personae specialiter in eadem natura habitant. Nec tamen dici potest Patrem et Spiritum Sanctum fuisse mediaie incarnatos : etsi enim modo speciali humanae natunTe Christi uniuntur, non assumpserunt eam personaliier; quod tamen necessarium est ad veram incarnaiionem.
^Joa., I, 14; III, 16. — = Denz., nn. 216, 429(175, 356). ^ Adversiis Praxeam, ly, P. L., II, 169; de Journel, i']'}. Ad complen* dum org. Tradit., cf. Journel, Index theologicus, 375. ■♦ Rom.^ VIII, 29. — Qii. Monsabre, 34« Confer.
680 GAPUT II. GONSECTARI A UNIONIS HYPOSTATIG^
§ II. NUM PERSONA ASSUMENS UNIONE ALIQUID AMISERIT?
- Thesis : Verbum divinum, humanam naturam assumendo, humanas quidem infirmitates suas fecit, sed divinam naturam divinaque attributa minime seposuit nec ad tempus abdicavit.
De fide est contra recentes quosdam Protestantes, qui theoriam, quam vocant Kenoticam'^ ^ advocant.
Duos praesertim textus in gratiam novi systematis allegant, priorem ubi de Christo dicitur'' : ** Quoniam propter nos egenus fa6lus est, cum esset dives "; posteriorem, ubi de eodem scribitur^: '* semetipsum exinanivit, formam servi accipiens ". Exinde quidam < inferunt Verbum, per Incarnationem, exspoliavisse divinitatem divinaque attributa, prsesertim omnipotentiam ac omniscientiam, et induisse humanas dotes atque infirmitates, ita ut suae divinitatis conscium non fuerit nisi post suam resurre6lionem. Aliis non tam longe procedunt, sed asserunt Verbum, habitualiter saltem, intermisisse exercitium divinorum attributorum, potentiae prsesertim ac omniscientise, ita ut divinitatis suae quandoque conscientiam amiserit. Contendunt ita melius explicari humanae naturae Christi realitatem ejusque facultatum liberum exercitium ac incrementum.
1057- (A) Quae quidem nova theoria catholico dogmati, prout ab antiquis Conciliis definito, manifeste opponitur. Jam enim Chalcedonense (451) definierat " unum eumdemque Christum, Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse^ immutabiliter , indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublatd naturarum differentid propter tmitionem ..." Jamvero si duae naturae, divina et humana, sunt in Christo inconfuse, immutabiliter et inseparabiliter, certo dici nequit Verbum Incarnatum exuisse
' Kenotica dicitur illa theoria propter verbum Ixevtoas quod usurpat S. Paulus describendo Christi exinanitionem in Incarnatione [Philip.iW, 7)-
^ Ita Thomasius et Gess in Germania; Godet et Pressense in Ilelvetii et Gallia; H. M. Goodwin et Howard Crosby in America; quorum systema expositum vide ap. Bruce, The Humiliation of Christ, Edinburgh, 1881, le(5l. IV; Poweli, op. cit., p. 233 sq.; Lichtenberger, Encyclop., vol. III, p. 152 sq.
s Ita, inter alios, Martensen, Gore, Dorner, etc. Cfr. Bruce, vel Powell, op. cit.
naturam divinam vel divina attributa; pariter, si nunquam tollitur naturarum differentia propter unionem, utraque natura remanet in Christo perfe6la ac sui conscia. Neque etiam admitti valet suspensio divinorum attributorum aut divinae conscienti?e : haec enim mutatio esset in natur^ divina; quod reprobatur a praefato Concilio. Eodem modo argui potest e Concilio Constantinopolitano III (680), cujus decreta retulimus n. 963, praesertim ubi declaratur Christum esse " perfe5lum in deitate et perfe6lum eumdem in humanitate... consubstantialem Patri secundum deitatem^ et consubstantialem nobis secundum humanitatem " ^; non enim perfe6lus in deitate foret vel consubstantialis Patri secundum deitatem qui, etiam ad tempus, qusedam essentialia divinitatis attributa exuisset atque propriae divinitatis conscius non esset. Concludendum est igitur cum Sanfto Gelasio : " Totus Deus homo et totus homo Deus " "^.
(B) ScripturcB pariter hoc systema contradicit : (a) omnibus fere locis quibus Christus suam divinitatem ac cum Patre consubstantialitatem affirmat; non enim declarat se fuisse aut fore^ sed a6lualiter ^^i-^Filium Dei unigenitum Patrique aequalem; atqui aequalis Deo a6lualiter tunc temporis non fuisset, si divina attributa seposuisset ad humanas infirmitates induendas; (b) iis pariter locis ubi exhibetur ut miracula patrans proprid virtute : ciim enim miracula divinam potentiam requirant, nemo potest ea proprid virtute operari nisi a6lu sit Omnipotens; quod jam Epkesinum declaraverat, anathemate ple6lendo eos qui dicebant Christum a Spiritu San6lo, tanquam aliend virtute^ et non per proprium spiritum, divina signa fecisse {supra, n. 758, can. 9). Nec in contrarium allegari possunt duo textus superius citati. Prior siquidem " egenus fa6lus est, cum esset dives ", graece legitur " dives existens "; hinc, juxta Augustinum^ dives esse non desiit, quando pauper fa6lus est (secus diceretur " cum dives fuisset "), sed cum esset
^ " (Filius) nec amisit quod erat, sed coepit esse quod non erat; ita tamen ut perfedlus in suis sit et verus in nostris ". Ex Formula Fides Damasi nuncupata, apud Denz., 16. Cf. Epist. dogm. S. Leonis ad Flavianum, apud Denz., 144 (133); Concil. Later. an. 649, Denz., 257 (205).
682 CAPUT II. GONSECTARIA UNIONIS HYPOSTATIC^ intus dives, quatenus Deus, apparuit in paupertate quatenus homo. Posterior autem " semetipsum exinanivit ", ita exponitur non solum a Patribus ac catholicis exegetis, sed etiam a plerisque Protestantibus : Filius Dei exinanivit semetipsum, id est, inanem ac vacuum se fecit conditione ac majestate divina, non formam Dei deponendo, sed eam occultando sub forma servi, ut sequentibus verbis declaratar ^^ formam servi accipiens "; participium enim aoristum Aa(3wv non indicat a6lionem praeteritam, sed simultaneam, et clarius manifestat modum quo Verbum seipsum exinanivit^.
(C) Ratio ipsa suadet novam hanc theoriam omnino rejiciendam esse. Probatum est enim in Tr. de Deo uno Deum esse omnino ac essentialiter immutabilem (n. 416) " apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio '' =*; eumdem esse summe intelligentem (n. 455). Porro Ens immutabile non potest, etiam per breve tempus, attributa sua deponere; nam ea deponere et iterum assumere est certe mutatio; pariter Ens summe intelligens sui conscientiam nunquam amittere valet. Ergo Christus, ut Deus, suae potentiae aut scientise exercitium suspendere nequibat.
§ III. De DOTIBUS UNIONIS.
Unio Verbi cum humana natura : 1° ex parte temporis, QS, perpetua; 2° ratione ordinis in unione secuti, est immediata; 3° ratione perfe6tionis, est arctissima.
I. Unio hypostatica est perpetua.
Chapter 52 of 81