Skip to the text

Nn. 926–957

  1. Conclusio. Quoad effe6lus peccati originalis aliquis profe6lus igitur admitti debet in expositione do(5lrinae. Vehementer Pelagianos impugnando, »S. Augustinus^ jura Dei vindicare volens et humanae pravitatis profunditatem ostendere, malos effe6lus originalis vividius forsan descripsit. Aliunde tanta au6loritate gaudebat apud Do6lores sequioris aevi, ut hi vix ab ejus sententi^ recedere auderent. Quoad statum puerorum praesertim, cum aegre perciperetur, post judicium, status medius inter ignem ceternum et vitam ceter'^ namy quidam Patres ac Theologi non videbant quomodo infantes ignem inferni vitare possent. Ecclesia tamen nunquam has opiniones suas fecit, sed continuis decretis qu.ae retulimus, ostendit se benignius de divin^ misericordi^ cogitare. Confessarii igitur praefatis benignis opinionibus opportune utantur ad solandos parentes parvulorum qui sine baptismo decedunt.

§ III. De NATURA ORIGINALIS PECCATI2.

  1. Peccatum originale secum trahit privationem justitice originalis, id est, tum gratiae tum donorum gratuitorum. Sed quaestio est in quo reponenda sit natura seu essentia

^ Bossuet, Lettre h Innoc. XII, CEuvres, t. XXVI, p. 523 ed. Vives, 1864. Hac de re cf. Ph. Dunand, V Evolution dodlrinale, in Revue dti Clergi franfais, t. III, 15 juil. et 15 aout 1895, p. 316-326, 516-528. Fatendum est tamen S/ondrati, quem confutabat Bossuet, ansam praebuisse difficultatibus, quia dicebat parvulos non damnari.

=" S. Thom., la 236, q. 82; q. Q. disput., De Malo, q. 4; de Rubeis, op. cit.; Beliarminus, 1. V; Palmieri, th. 71-75; Mazzella, n. 963 sq.; Pesch, n. 248 sq.; Abbe de BrogHe, t. II, 5« Conf.; Bainvel, p. 208 sq. Card L. Biilot, De peccato originali, Romse, 1910.

aut ratio formalis originalis peccati, utrum nempe m privatione solius gratice, an in concupiscentid, an in utroque simul; et quomodo hujusmodi peccatum transmittatur. Ad logice procedendum, exponemus : 1° historicum conspe6lum diversarum opinionitm; 2° praecipuos errores; 3° communem sententiam.

I. Historicus conspectus opinionum de natura peccati originalis.

  1. Tria praesertim stadia distinguere licet : —

1° A S. Paiilo ad S. Ansehiium \ primarium elementum originalis peccati reponi videtur in concupiscentia quatenus aliquem reatunt culpcB importat ex nostrd connexione cum Adamo. Haec autem concupiscentia est quaedam vehemens propensio in malum (praecipue in peccata carnis), quse voluntaria est quatenus nostrae voluntates erant veluti inclusae in Adami voluntate.

Quam theoriam, jam saec. 11° et 111° expositam, fusius expolivit 5. Augustinus ^ Fatetur hujus qusestionis solutionem esse arduam : " Nihil est ad praedicandum notius, nihil ad intelHgendum secretius3". Asserit autem originale peccatum consistere in concupiscentid ^ qua quisque avertitur a divinis vereque manentibus et ad mutabiha atque incerta convertitur, praecipue vero in concupiscentid carnaH, quae sic est peccatum ut simul sit poena peccati; duo enim importat : reatum culpse quia est inordinatio ex culpa proveniens, et reatum poenae cum sit poena peccati Adae. Ita vero solvebat difficultatem ex eo desumptam quod baptismus, qui toUit

^ J. Espenberger, Die Elemente der Erbsunde nach Augustin und der Friikscholastik, Mayence, 1905; Gaillard, Etudes sur Vhistoire de la doctrine de la grdce depuis S. Augustin, Paris, 1897; L. Labauche, p. 1 19-130. — Tuta autem non est historia a J. Turmel delineata, Le dogme du pSchi originel avaitt S, Augustin in Rev. d^Histoire et de Lit. relig., t. V-VI.

^ De cujus dodlrina cfr. Tixeront, II, 436-482; J. Martin, St Augustin, Paris, 1901, 1. II, ch. 4.

^* Describendo concupiscentiam ejusque vim, S. Augustinus quibusdam visus est negare liberum arbitrium. Ad cjuam difficultatem solvendam, sciendum est S. Do(5lorem distinguere inter liberum arbitrium, quod in nobis manet, et libertatem, quse in statu innocentise existebat : *' Quis autem nostrum dicat quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa quse in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justitiam... Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per illud peccent maxime omnes qui cum dele(5latione peccant et amore peccati... Liberi ergo a justitia non sunt nisi arbitrio voluntatis, liberi autem a peccato non fiunt nisi gratii Salvatoris ". Contra duai €p. Pelag, I, 5, P. Z., XLIV, 551, Journel, 18S3. Theol. Dogm. II. — 19 peccatum originale, non removeat concupiscentiam. Baptismus, inquiebat, tollit quidem reatum culpae, ideoque in renatis concupiscentia non est amplius peccatum;sed non tollit concupiscentiam quatenus est poena. — Hoc autem peccatum etiam in parvulis est voluntarium^ quia " a prima hominis mala voluntate contra6tum, fadlum est quodammodo hereditarium '", quatenusy?//-^ seminationis atque germinationis nostrum fit'. Transmittitur Qxgo per generaiionem; hsec enim non fit sine concupiscentia, et in parvulis parit concupiscentiam, quge eis utpote nondum regeneratis imputatur in peccatum ^. Ad explicandum vero quomodo anima inquinetur, in traducianismum propendebat (n. S54) : si enim anima filiorum ab anima parentum traducitur, facilius intelligitur quomodo et ipsa maculetur.

  1. 2° A S. Anselmo ad scec, XVI. S. Anselmus theoriam S. Augustini aliquo modo correxit in libro de conceptu virginali et originali peccato ^. Ibi ostendit originale peccatum non consistere in concupiscentia, quse in baptizatis manet, sed in privatione justitice originalis seu re^itudinis voluntatis. Quid vero nomine originalis justitise intellexerit, inter eruditos controvertitur; putamus autem hic agi non de naturah, sed de supernaturah re^itudine, nempe de dono integritatis^ et forsan de gratia ipsas. Quidquid est, peccatum originale est peccatum naturce. quod ii omnes incurrunt qui naturahter ex Adamo generantur : negari enim nequit infantes in Adamo fuisse velut in semine; peccatum vero e natura transit in personam.

S. ThomaSy Augustini et Anselmi theorias consocians et expo- Hens, docet imprimis peccatum originale esse peccatum naturse, nec ad personam pertinere nisi in quantum natura inficit personam ^ Consistit quidem essentiahter in destitutione justitice originalis; et quia haec duo comple6tebatur, gratiam scihcet et donum integritatisy peccatum duphci constat elemento, formali, nempe privatione gratice, Qtmate^^ialiy nQm^Qconcupiscentid^. Hsec autem

5 J. Toner, St Anselm^s definition of original sin, in The Irish Theolog. Quarterly, 1908, p. 428, putat S. Anselmum loqui de privatione recflitudinis moralis; R. M. Martin, La question du pdchi originel dans St Anselme, in Rev. des Sc. Thiol. et Philos., t. V, 191 1, p. 735-749, cen^et eum loqui de privatione gratise et donorum prseternaturalium.

7 Retinet tamen S. Thomas modum loquendi Augustini, prsesertim quando asserit baptismo peccatum originale transire quidem reatu, sed remanere actu quantum ad fomitem, qui est inordinatio partium inferiorum anima? et etiam corporis. (i" 2*, q. 81, a. 3, ad 2.)

pnvatio voluntaria est in nobis, quia Adamus erat caput totius generis humani, ideoque omnes qui seminaliter ex eo generantur in eo peccant, non quasi aliquem a6lum exercentes, sed in quantum participant naturam ipsius quae per peccatum corrupta est.

  1. 3° Saeculo XVP, Dominicus Soto theoriam Anselmi et Aquinatis perpolire conatus est, ostendendo essentiam originalis peccati \n privatione gratice sannificantis consistere '. Sic enim arguit : peccatum originale consistere debet in privatione illius rei quae per baptismum nobis redditur; atqui id quod in baptismo confertur est gratia sancflificans, non autem donum integritatis; ergo peccatum originale essentiahter consistit in privatione gratije, non autem in concupiscentia. Hoc autem argumentum, quod multis placuerat, hodie a Thomistis rejicitur, n. 936.

II. Errores praeciptii circa naturam originalis peccati.

  1. 10 Exponuntur. Protestantes (exceptis Socinianis, Unitariis et Liberalibus) admittunt quidem existentiam originalis peccati, sed ejus naturam adulterantejusque effe6lus exaggerant. (a) Lutherus et Calvinus, sub praetextu S. Augustini do6lrinam tuendi, contenderunt originale peccatum essentialiter consistere in hcereditarid corruptione quam trahimus ab Adamo, praesertim in vehementi concupiscentid, quae tanta est ut liberum arbitrium exstinguat^ nobisque imputatur in peccatum quamdiu per baptismum non sumus refiati; post baptismum concupiscentiam remanere peccatum, sed non amplius nobis imputari, propter merita Christi^. (b) Quem errorem amph*avit Flaccius Illyricus^ dicens originale peccatum esse ipsam substantiam hominis essentialiter corriiptam. (c) Lutheri haeresim, tantisper temperatam, x^wov2iX\xnt JansenistceyO^i et ipsi docuerunt concupiscentiae inesse reatum culpae, et per eam liberum arbi-

' De naturd et gralid^ I, 5.

^ '* Item docent quod post lapsum Adae omneshomines... nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum, et cum concupiscentia; quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum, damnans et afferens nunc quoque seternam mortem his qui non renascuntur per Baptismum et SpiritumS." {Confessio Augtistana^ art. II, apud Schaff, * Creeds of Christendom^ vol. II, p. 8; cf. pp. 97, 213, 400, 440, 492, 530, 767, 808, 816). Cf. Moehler, Symbolik^ p. I, c. 2. Ab hac sententii non satis recessit Hermes, qui tenuit originale peccatum esse concupiscentiam, quse non est peccatum, aiebat, sed peccaminosa qualitas.

trium ita minui ut dele<?i:atione terren^ necessano trahatur, nisi gratia efficaci juvetur.

  1. 2° Confutantur. (A) Protestantium errorem damnavit Tridentinum ^, declarando per baptismum toUi totum id quod rationem peccati habet, nec tamen tolli concupiscentiam :

" Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quae in Baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat; aut etiam asserit non tolli totum id quod veram et propriam peccati rationem habet : sed illud dicit tantum radi, aut non iinputari^ A. S...

" Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, hsec san<5la Synodus fatetur, et sentit : quse cum ad agonem reH6la sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Christi Jesu gratiam repugnantibus, non valet; quinimo qui legitime certaverit, coronabitur.

"Hanc concupiscentiam, quam aUquando Apostolus peccatum appellat, sandla Synodus declarat Ecclesiam Cathohcam nunquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit; sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat, Si quis autem contrarium senserit, A. S."

  1. (B) Quae do6lrina Co.ncilii cum Scripturd consonat, quae, ex jam di6lis n. 905, non in sola concupiscentia essen- tiam peccati originalis reponit, sed in privatione supernatu- ralis justitiae, cujuS praecipuum elementum erat gratia sanc- tificans ^ Confirmatur ex eo quod, s>^z\xvidi\xm Jacobum, con- cupiscentia ex se non est peccatum, sed solum accedente libero consensu voluntatis : " Unusquisque vero tentatur a concupiscenti^ sua abstradlus et illeclus; deinde concupis- centia,cum conceperit (i. e., quando accedit consensus volun- tatis) parit peccatum 3 ". Jamvero si concupiscentia non est peccatum, essentia peccati originalis in ea reponi nequit.

Respondent quidem Protestantes concupiscentiam esse pec- catum, quia ita vocatur ab Apostolo, et quia omnis motus concupiscentiae a Deo prohibetur, juxta illud : "non concu- pisces " ^. Hoc autem admitti nequit; nam concupiscentia

' Quod et S. Augustinus sentire videtur, quanto tota ejus dodlrina inspicitur, de grati^ scilicet justitia: ab Adamo amiss^ et baptismo restitut^. Cf. Portalie, 5. Augustin, in Dict. de Th^ol. ( Vacant)^ I, 2933, 2395-96 ; Tixeront, II, 463-465. — ^Jac, 14-15. —-♦ Rom., VII, 7.

non vocatur peccatum stridlo sensu, sed tantum causaliter, €o quod sit una ex causis peccati; quo sensu inquirit etiam Apostolus num lex sit peccatum, id est causa peccati ^. Aliunde per verba, " non concupisces ", prohibentur motus deliberati concupiscentiae, non autem ipsa habitualis concupiscentia, qua^ in nobis naturalis est (supra, n. 888), etsimul mera poena peccati. Hinc S. Paulus addit : " Nihil ergonunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu " ^;ex quo sequitur nullum peccatum remanere in eis qui, per baptismum, Christo incorporati sunt; atqui remanet tamen in eis concupiscentia; ergo concupiscentia non est peccatum.

(C) Merito itaque damnatae sunt sequentes propositiones (50, 51) Baii, qui eosdem fere errores tuebatur : " Prava desideria, quibus ratio non consentit, et quae homo invitus patitur, sunt prohibita prascepto : Non concupisces. — Concupiscentia sive lex membrorum et prava ejus desideria, quae invlti sentiunt homines, sunt vera legis inobedientia 3 "

III. Gommunis sententia.

  1. Status quaestionis. (A) Protestantium errores reprobando, Tridentinum non explicavit in quo consistat natura originalis peccati, sed tria definivit ex quibus haec natura inferri possit : (a) peccatum originale inesse unicuique proprium ; (b) esse origine imum, propagationCy non inlitatione, transfusum; (c) totum id quod rationem habet peccati per baptismum tolli.

(B) Paulo ante Tridentinum, A, Catharinus e. A. Pighius^ strenui defensores fidei catholicae contra Protestantes, docuerant peccatum ox^vc-dXe formaliter esse peccatum a6luale Adami ejus posteris extrinsece imputatum, privationem vero gratiae esse tantum pcenam non autem essentiale elementum originalis peccati. Quod quidem vix conciliari potest cum Tridentino. Nam, juxta Concilium : (a)originale peccatum inest unicuique proprium, et per illud homines propriam injustitiam contrahunt; atqui quod extrinsece tantum imputatur, non apte dicitur unicuique proprium; (b) insuper peccatum originale vere deletur per baptismum; atqui, supposi-

t& sententia Catharini, per baptismum peccatum originale non proprie deletur, sed solummodo cessat nobis imputari. (C) Postea quidam theologi, Salmeron^ Toletus, Card, de Lugo, Wirceburgenses declaraverunt peccatum originale esse ipsum a6luale peccatum Adami^ quatenus a posteris ejus moraliter commissum^ et in eis moraliter perseverans, eos Deo odibiles reddit, ita ut privatio gratiae sit tantum effe6lus originalis peccati. Haec sententia a praecedente dififert, quia concedit Adae peccatum fieri ejus posteris vere proprium, et est fidei magis consentanea, cum admittat privationem gratiae pertinere ad peccatum originale ut effe6lum primarium. Attamen, si peccatum originale non consistit primario in privatione gratiae, sed in ipso peccato Adami, non apparet quomodo fiat unicuique proprium, nisi admittatur voluntates nostras inclusas fuisse in voluntate protoparentis : quae hypothesis communiter rejicitur. — Hodie igitur omnes fere theologi docent peccatum originale essentialiter consistere in privatione justiiicB originalis.

  1. 1° Explicatur communis sententia. (A) Ad intelligendum quid sit originale peccatum, quaedam sunt prcenotanda : (a) Peccatum grave in genere est aversio a DeOy ultimofine^. Dividitur in peccatum a^uale et habituale : prius est ipse a^us quo transgredimur legem et a Deo avertimur : posterius autem est status aversionis a Deo, post a6lum peccaminosum perseverans, usquedum scilicet paenitentia agatur. (b) Jamvero peccatum originale non est peccatum a6luale, cum iu pueris existat, qui nullius a6lQs sunt capaces; est igitur peccatum habituale^ seu sta-
  • Vox peccatum multiplicem obtinet sensum in Scriptura : (a) quandoque significat /<r«aw.peccati : *'portabunt 2in\ho peccatum suum : sine liberis morientur " {Levit.., XX, 20); (b) aliquando causam peccati, praesertim concupiscentiam : " jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, pcccaium '' {JRom.f VII, 17); (c) hostiam pro peccatis oblatam : " Eum (i. e. Christum) qui non noverat peccatum, pro nohis peccatum fecit " (// Cor.f V, 21); (d) tandem voluntatis inordinationem, qua legem Dei homo transgreditur : hsec est communis ac propria hujus vocis acceptio. Si hujusmodi transgressio gravis sit, peccatum est mortale, hominemque avertit a Deo, ultimo fine. Saepe peccatum mortale definitur aversio a Deo et conversio ad creaturaSy quia adultus a(5luali. ter peccans non se avertit a Deo nisi sese convertendo ad creaturas; sed in peccato originali, res aliter se habet, ut infra dicemus.

DE HOMIIME. 583 tus quidem peccaminosus, quo remanemus aversi a Deo, ut 6ne supernaturali. (c) Insuper est peccatum naturce^, non personae; non enim committitur a person^, sed inficit dire6le naturam et indire6le personam; quod sic concipi potest : gratia Adae concessa erat, ex ordinatione divina, quasi dos specifica naturce humancs et accidens speciei; semel amissa, non poterat recuperari ut dos specifica, sed solum ut dos personalis. Adamus \.'dJo;}i^Justitid originali privatus, nobis transmittit naturam hdc justitid privatam^ et, cum destinati maneamus ad finem supernaturalem, natura nostra eo sensu vere inficitur peccato quod statim transit in personam. (d) Exinde sequitur hoc peccatum non esse quid positivum, habitum positive inclinantem animam nostram in malum, sed quid negativum, privationem scilicet alicujus quaHtatis.

(B) Peccatum originale potest igitur definiri : privatio justitice originalis, qud avei^timur a Deo ut fine supernaturali^ quatenus nobis est aliquo modo voluntaria ex nostrd cum Adamo connexione^. Dicitur :

{b) privatio justitice originalis, id est, non simplex defectus^ sed carentia qualitatis quae, ex ordinatione nostra ad finem supernaturalem, nobis inesse deberet. Quia vero justitia originalis duo complectebatur, videlicet^r^//^;/^ sanctificantem ut elementum formale, et integritatem (immunitatem a concupiscentia) quasi elementum materiale, peccatum originale duplici constat ^\Qm^x\.o, formali seu gratiae habitualis privatione, et materiali seu concupiscentia, non actuaH quidem, sed habituaH.

(h) qyidi avertimur . . . iHa privatio nos constituit in statu aversionis a Deo, ut fine supernaturali; siquidem grati^ san6lificante, eaque sola, ad Deum convertimur, ut finem supernaturalem; ac proinde qui sine gratia nascitur, non convertitur ad Deum, sed habituaHter ab eo avertitur in ordine supernaturaH, sciHcet non positive in Eum ordinatur.

' Quod lucide declarat Card. Billot in o^nscwXo De peccato originali, Romse, !9io, p. 4-22.

' Quoe definitio ad fidem non spe6lal, quia Ecclesia hucusque non definivit in quo consistat essentia originalis peccati; sed do(5lrina, quam exponimus, eadem est ac ea quae Patribus Vaticanis in schemate proposita fuit, et explicationes nostrae desumuntur ex Annotationibus theologorum, ut videreest in A<fiii C. VuHc.y pp. 517, 549.

(c) quatenus est nobis voluntaria . . . haec enim privatio gratiae non potest esse peccatum nisi sit voluntaria; non est autem voluntaria in se ex a6lu propriae voluntatis, cum incurratur antequam libere agere possimus, sed in caus^ ex a6lu peccaminoso Adae, qui utpote caput non solum physicum sed morale totius generis humani, libere peccavit et amisit sibi et nobis illam gratiam : uno verbo, quatenus est effe6lus in nobis a6lus voluntarii et culpabilis a capite nos- A tro commissi.

  1. 2° Probatur. (A) Peccatum originale essentialiter consistit in privatione justiticB originalis sensu supra exposito. Etenim peccatum originale, quo, juxta Scripturam ^, constituimur filii irce^ inimici Dei, et peccatores, est, juxta Tridentinum ^, privatio acceptae a Deo justitice, quam Adamus non sibi soli, sed etiam nobis amisit; haec autem justitia duo complectebatur, nempe gratiam habitualem et donum integritatis ; ergo peccatum originale consistit in privatione utriusque, formaliter quidem in privatione gratiae, sed consequenter in privatione integritatis eidem annexae.

Ad solvendam vero difficultatem propositam, n. 930, videlicet peccatum originale non consistere in concupiscentia, ciim haec non tollatur per baptismum, cum Card. Billot respondemus : " Ad hoc ut res tolH dicatur, satis est ut tollatur formale ipsius, quo sublato... non remanet materiale sub eddem ratione ac prius... Sic etiam, sublata per baptismum privatione gratiae... toUitur peccatum, tollitur ex consequenti a fomite omnis ratio constitutiva peccati. "

  1. (B) Peccatum originale est illa privatio quatenus voluntaria ex nostrd connexione cum Adamo. (a) Res sic explicari potest. Adamus erat naturaliter caput physicum seu parens totius generis humani, eo sensu quod vitam physicam et naturalem posteris transmittere debebat. Sed insuper, per ordinationem et legem positivam, Deus constituit Adamum captit morale nostrum, seu procuratorem omnium posterorum, eo sensu quod transmittere debebat omnibus a se naturaliter geni^is gratiam et alia dona supernaturalia : ea tamen lege ut, si Adamus amitteret gratiam per peccatum, eam non solum sibi, sed etiam nobis amitteret;

caput enim agit non solum nomine proprio, sed etiam nomine membrorum totius societatis, quam repraesentat^ Jamvero de fa6lo Adamus libere peccavit, et, loco gratiae san6lificantis, transmittit nobis statum supernaturalis aversionis a Deo. Hic autem status peccaminosus ita est voluntarius in nobis, non quidem voluntate propria et personali, sed indire6le et mediate, voluntate capitis nostri, quatenus fuit volitus ab eo qui modo legitimo constitutus fuerat caput nostrum in ordine supernaturali.

938 (b) Quibus positis, s\c probatur assertio nostra : proscriptae fuerunt hae Baii propositiones (46,47) : " Ad rationem et definitionem peccati non pertinet voluntarium . . . Unde peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione ac respe6lu ad voluntatem a qua originem habuit^ "; ex quo sequitur originale peccatum esse aliquo sensu voluntarium, et rationem peccati habere ex relatione nostra cum Adamo. Ad hanc autem relationem explicandam, vel admittenda est explicatio supra tradita; vel dicendum Adamum jure naturali, sine ulla lege positiva, fuisse caput nostrum morale, aut tandem asserendum est Deum positive inclusisse omnes voluntates nostras in Adamo. Atqui duai posteriores hypotheses repugnant. Repugnat prior^ quia, si Adamus jure naturali fuisset caput nostrum in ordine morah*, omnia ejus peccata a6lualia ad posteros

  • Quod sic egregie exponit S. Thomas, de Malo^ q. 4, a. i : " Aliquis homo «ingularis dupliciter potest considerari : uno modo secundum quod est quaedam persona singularis, alio modo secundum quod est pars alicujus coUegii... in quantum est pars collegii, potest ad eum pertinere a(5lus alienus, quem per se ipsum non facit, nec proprio arbitrio, sed qui fit a toto collegio, vel a pluribus de collegio, vel a principe collegii, sicut illud quod princeps civitatis facit, dicitur civitas facere... Sic ergo tota multitudo hominum a primo parente humanam naturam accipientium, quasi unum collegium, vel potius sicut unum corpus unius hominis consideranda est... Est auteni considerandum quod primo homini in sua institutione datum fuerit divinitus quoddam supernaturale donum, scilicet originalis justitia, per quam ratio subdebatur Deo, et inferiores vires rationi, et corpus animse. Hoc autem donum non fuerat datum primo homini ut singulari personae tantum, sed ut cuidam principio totius humanse naturse, ur scilicet ab eo per originem derivaretur in posteros. Hoc autem donum acceptum primus homo per liberum arbitrium peccans amisit eo tenore quo sibi datum fuerat, scilicet pro se et pro tot^ sua posteritate. Defedlus ergo hujus doni totam ejus posteritatem consequitur : et sic iste defedlus eo modo traducitur in posteros quo modo traducitur humana natura".

transiissent, immo peccata omnia parentum jure ad filios etiam nunc transirent : quod a nemine admittitur.

Kepugnsit posteHor, quia voluntas nostra, quae adhuc non existebat, non poterat a(5tualiter includi in voluntate Adami, eo magis quia voluntas nostra immediate venit a Deo, nec continebatur etiam rirtualiter in Adamo. Nec videtur admittendum esse pa6lum explicitum quod Deus cum Adamo pepigerit; nam nullibi tale pa6lum commemoratur; et aliunde consensus Adami, qui ad pa6lum proprie di6lum desideratur, minime necessarius erat, cum de transmissione donorum indebitorum ageretur. Ergo sufficiebat ut Adamus, positiva lege, caput morale totius humani generis constitueretur ad transmittendam gratiam suis posteris usquedum ipse eam retineret Hic enim,gratiam abjiciendo, facultatem amisit filios in statu gratiae gignendi, etiam post suam conversionem; nam gratia ei reddita non fuit amplius gratia capitis, posteris transmittenda, sed sibi personalis.

COROLLARIA.

  1. 1° Peccatum originale simul cum generatione transmittitur,

(A) Etenim, ex di6lis, illi soli incurrunt originale peccatum quorum Adamus caput morale constitutus est ; atqui Adamus non erat caput nisi posteritatis suae, id est eorum quos ipse a6live erat generaturus.

(B) Confirmatur ex Tridentino dicente^ : " Hoc Adae peccatum, quod origine unum est, et propagatione non imitatione transfusum ". Quae quidem verba dupliciter intelligi possunt : (a) eo sensu quod generatio est veluti causa instrumentalis peccati originalis, sicut fuisset vehiculum gratiae in statu innocentiae; (b) vel quatenus est tantummodo con ditio sine gud non. Hoc ultimum sufficit ad salvandam, fidem, prout constat ex his Tridentini verbis* : " Homines, nisi ex semine Adae propagati nascerentur, non nascerentur injusti ".

Hinc anima contrahit peccatum eo instanti quo corpori infunditur : tunc enim homo incipit esse filius Adami. Neque Deus est au6lor maculae quae tunc invenitur in anim^; sed potius dimmdi privationem gratice contrahit quatenus fit pars compositi quod gratia ornari deberet.

  1. 2° Peccatuni originale in nobis est minimnm in ratione voluntarii. Nam, ex di6lis non est voluntarium in nobis voluntate propria, sed voluntate capitis nostri. Hinc ait S. Thomas^ : " Inter omnia peccata minimum est originale, eo quod minimum habet de voluntario. Non enim est voluntarium voluntate istius personae, sed voluntate principii naturae tantum. Peccatum enim a6luale, etiam veniale, est voluntarium voluntate ejus in quo est, et ideo minor poena (positiva) debetur originali quam veniali".

  2. 3° Si Eva sola peccasset, probabiliter posteri non contraxissent originale peccatum. Nam Adamus solus, non autem Eva, constitutus est procurator noster, juxta illud : " Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit "; igitur Adamus solus poterat agere nomine totius generis humani; hinc concupiscentia non sese manifestavit statim post Evse peccatum, sed sokim post Adami lapsum.

4° Si Adamus, ante peccatum, genuisset filios, hi non contraxissent originale peccatum;nam anteageniti in san(5litate, non potuissent amittere gratiam per Adami peccatum; quia gratia, semel habita, non videtur posse amitti nisi propria voluntate.

5° Aha peccata Adami, si quse commiserit, non fuerunt transmissa ejus posteris, quia non jam erat caput morale nostrum, quippe qui jure ac merito dignitatem capitis moralis amiserit statim post primum peccatum.

§ IV. De concordia originalis peccati

CUM RATIONE.

  1. Tria hic statui possunt : (a) Peccatum originale est mysterium divinitus revelatum, quod sola ratione demonstrari nequit. (b) AHunde adversarii probare nequeunt hoc dogma esse contra rationem. (c) Immo ejus existentia semel admissa, melius intelligitur praesens hominis conditio.

Primum jam constat ex di6lis : cum enim status naturae purae sit possibilis (n. 890), et homo creari potuisset substan-

tialiter saltem qualis hodie nascitur (n. 886), non potest ex: praesenti humani generis conditione certo probari existentia originalis peccati ^. De duobus aliis pauca attingemus.

I. Non probatur repugnantia originalis peccati cum ratione.

RationalistcB et Protestantes Liberales asserunt do6lrinam catholicam esse omnino rationi oppositam^, et peccatum originale repugnare tum in se, tum in modo quo transmittitur. (a) Repugnat in se^ quia justitia Dei non potest permittere ut innocentes ob peccatum alienum puniantur et peccatores constituantur ; nec sapientia ejus ut ob levissimam causam, genus humanum in deteriori conditione ponatur ; necejus bonitas, ut per unum peccatum, tota natura humana corrumpatur. (b) Repugnat quoad modum transmissionis^ quia fieri nequit spiritualem maculam per generationem transmitti. Ad solvendas illas difficultates, ostendemus probari non posse originale peccatum repugnare in se, vel quoad modum transmissionis.

  1. T° Non probatur orig-inale peccatum repugnare in se. (A) Non repugnat divince Justitice. Ex di6lis enim peccatum originale non est quid positivum, sed solum privatio gratiae et donorum supernaturalium seu rei indebitce; quae quidem privatio peccatum dicitur tantum per quamdam similitudinem cum peccato personali habituali seu statu.
  • Aliter tamen sentiunt quidam catholici, quales sunt Pascal, Pensies, ed. Havet, art. 8, t. I, p. 115; A. Nicolas, Eindes philosophiques sur le Christianisme, P® p., 1. II, ch. 3; Laforet, Les Dogmes catholiques, 1. IX, c. 5, § 2; Bougaud, Le Christianisme et les temps prisents, t. III, 2^ p., c. 6, Quos confutat Le Bachelet, op. cit., p. 1 13-120. — Sic arguebat Pascal : *' Sans ce mystere, le plus incomprehensible de tous, nous sommes incomprehensibles k nous-memes. Le noeud de notre condition prend ses replis et ses tours dans cet abime, de sorte que rhomme est plus inconcevable sans ce mystere que ce mystere n'est inconcevable a l'homme ".

  • " Nec benignitas Dei concedere potest, ut per unius hominis peccatum universa hominum natura corrumpatur et depravetur; nec sapientia pati ut opus ab initio praestantissimis instrudlum dotibus paulo post, ob causam levissimam, in plane aliam deterioremque conditionem transformetur; necjustitia Dei admittit ut innocentes ob peccatum alienum puniantur " (Wegscheider, Lnst. theoL, § 117). — Similes difficultates proponunt : J. J. Rousseau, Lettre d. M. de Beaumont; Michelet, Bible de f LLumaniti, Paris, 1864, p. 479; StrausS-

Glaubenslehre^ TI, p. 52, etc. ;.quas collegit Le Bachelet, p. 72-80.

peccaminoso, et relative ad statum supernaturalem ad quem eve6li sumus; non igitur nos reddit Deo odibiles positive et in ordine naturali^ sed solum negative et in ordine supernaturali^ quatenus privamur gratia quae nobis inesse deberet, et quidem ex aliqu^ culpa a capite nostro commissa. Jamvero talis privatio non est injusta; si enim esset injusta, id ex eo procederet quod Deus jus non haberet conferendi praefata dona modo conditionato, vel ex eo quod conditio posita de fa6lo irrationabilis fuit; atqui neutrum dici potest; nam :

(a) Deus poterat quidem gratiam et dona praeternaturalia homini tribuere sub conditione : cum enim sint gratuita, Deus poterat, salva justitia,eaconferre vel denegare humanae naturae; ergo a fortiori Deus poterat ea concedere sub aliqua conditione, scilicet sub conditione quod Adamus, caput morale nostrum, non pecc9.ret.

(b) Aliunde conditio a Deo apposita fuit omnino rationi consentanea, attentis legibus hereditatis et solidaritatis^ quae in ordine naturae vigent ^. Hae enim eo tendunt ut ex variis hominibus unam efficiant familiam, sicque in ordine morali quasi insinuent, ipsa rerum constitutione, universalem hominum fraternitatem. Unde, sicut parentes, vi hereditatiSj posteris vitam ac dispositiones corporis et animae, sive cognoscitivas sive morales, transmittunt, ita pariter, in ordine supernaturali, Deus lege positiva decernere poterat

  • Hanc hereditatis legem jam Scholastici agnoverant non solum quoad mor-. bos, sed etiam quoad dispositiones cognoscitivas et morales : "Corporis defectus traducuntur a parente in prolem, sicut leprosus generat leprosum et podagricus podagricum ". (S. Thom., i. 2., q. 81, a. i). " Secundum vero naturam individui, est aliquis habitus cognoscitivus secundum inchoationem naturaleni, in quantum unus homo, ex dispositione organoruvi^ est magis aptus ad bene intelligendum quam alius, in quantum ad operationem intelledtus indigemus virtutibus sensitivis. In appetivis autem potentiis, ex parte corporis, secundum naturam individui, sunt aliqui habitus appetitivi, secundum inchoationes naturales ; sunt enim quidam dispositi, ex propria corporis complexione, ad castitatem vel mansuetudinem, vel aliquid hujusmodi". (l. 2., q. 51, a, l). Hodierni ai*tem philosophi ac biologistse eamdem legem variis modis illustrarunt, ac quandoque exaggeraverunt, libertatis detrimento; sed lex ipsa hereditatis certo constat, licet libertatem minime destruat. (Cf. Ribot, Vhiriditi psychologique^ cujus exaggerationes confutantur a Vallet, Effets et consiquences de Pheriditi, in Co7tg. scientif. internat., 1891, Sc. Philosoph., p. 256 sq. ; Lefebvre, V Hiri' diti, in Cong. scient. internat., 1891, sc. math. et naturelles. p. 170-196).

ut Adamus posteris gratiam transmitteret sub conditione quod ipse eam servaret. Idque eo magis sequitati consentaneum est quod, dum naturalis solidaritas sese extendit ad bona naturalia, quae quodammodo sunt debita^ supernaturalis solidaritas in casu ad gratuita seu indehita sese protendit. Pariter, vi solidaritatis, membra ejusdem familiae vel civitatis aut regni ita conne6tuntur, ut, si unum patiatur alia etiam pati necesse sit ^, prassertim quando caput illius societatis, non solum proprio nomine, sed nomine totius corporis moralis agit. Res illustrari potest exemplo regis, qui patrifamilias et posteris ejus dona quaedam gratuita necnon et familiarem amicitiam contulerit, volueritque haec omnia a patre in filios derivari, dummodo tamen positivam conditionem donationi appositam fideliter servaverit. Jamvero si pater, qui est caput totius familiae, libere hanc conditionem violaverit, regis amicitiam donaque gratuita non solum sibi, sed etiam familiai suae amittit, et ipse cum suis non amplius speciali regis amicitia fruitur, quin justitia laedatur. Porro res ita se habuit relate ad gratiam ceteraque dona gratuita generi humano coUata : Deus Adamo ejusque posteris contulerat dona indebita suamque amicitiam, ea tamen lege ut fideliter divinum mandatum servaretur; hoc igitur violato, Adamus sibi et posteris juste praefata dona amisit.

  1. (B) Neque sapientice. Peccatum originale Dei sapientiae repugnaret, si Deus, sive ante sive post lapsum, homini medium sufficiens ad finem suum supernaturalem attingendum non praebuisset; aut, si ob levissimum delictum, Adamum et posteros gravissima poena punivisset, Atqui neutrum dici nequit : (a) Deus enim, conferendo pro-

' Ipsi Ivaiiojnalistse hanc solidaHtatis legem agnoscunt : " Nostri temporis i;allici.s philo.sophis valde urgere placuit eam quam humani generis solidaritatem appellaiu; e[uibus verbis significare volunt duos homines minime ad invicem esse independentes, sicut duas arbores juxta positas, sed gemmarum {bowgeons, buds) instar ejusdem arboris aut rami. Omnes gemmas succus communis circumit. Cuni arboris vita in radicibus damnum patitur, in ramis vel trunco, ipsse gemmae jadhira afticiuntur. Idem fit de hominibus magnse humani generis arboris insilis. Nemo sibis oli vivit aut moritur, ast cum patitur alter, patiuntur omnes; si hunmni generis vita veneno in sua origine inficitur, in omnia ejus membra ipsumj guiiaii'm cffunditur ". (J. F. Clarke*, Orthod., p. 136).

toparenti potestatem nobis transmittendi gratiam, sufficienter et sapienter nobis providit medium ad finem nostrum supernaturalem attingendum; siquidem Adamus, proptei eximias qualitates quibus ornabatur, facile omnino poterat servare praeceptum a Deo impositum, ac proinde gratiam servare posterisque transmittere. Insuper, postquam Adamus, per suam culpam, inhabilis fa6lus est ad transmittendam gratiam, aliud medium a Deo institutum fuit quo finem nostrum attingere possemus ; quod quidem Deus ab initio praisciebat, ita ut suum consilium proprie et penitus non mutaverit, sed occasione peccati mirabilius complevererit. (b) Nec dicatur, ob levissimam causam, Adamum ejusque posteros fuisse graviter punitos; nam, etsi comestio fru6l\is prohibiti videtur quid levissimum, erat tamen, non quidem ex se, sed ex circumstantiis, gravissimum peccatum, ut supra probavimus, (n. 896), meritoque propter illud peccatum Adamus posterique ejus gratiam amiserunt. Quod manifestius apparet si animadvertitur eam solidaritatis legem eo tendere ut homines melius edoceret peccati gravitatem et intimam hominum inter se connexionem.

  1. (C) Neque bonitati. (a) Peccatum originale Dei bonitati repugnaret, si per illud totaliter corrupta esset natura humana, ut docent Protestantes ; sed res non ita se habet; nam, etiam post originale peccatum, homo integra servat sua naturaha, libere potest inter bonum et malum eligere, nihilque amisit nisi quod ips: indebitum erat. (b) Aliunde in hoc maxime apparet Dei bonitas, quod instituerit remedium, quo macula originalis peccati abstergi possit, nec dubitaverit Fih'um suum mittere in mundum, ut mundus salvaretur per ipsum. Itaque do6lrina originahs peccati non debet seorsim spe6lari, sed quatenus connexa cum dogmate Redemptionis^ et tunc merito cum Ecclesi^ exclamare possumus : " O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem ! "

  2. 2° Peccatum originale non repugnat ex parte modi transmissionis. Peccatum enim originale per generationem propagatur, non quidem eo sensu quod generatio ponat in anim^ maculam, aut habitum malum, sed in eo sensu quod, per generationem producatur homo qui, utpote Adami filius, deberet grati^ ornari, et tamen e^ privatur, ob culpam protoparentis;- atqui hoc non repugnat neque ex parte Dei, neque ex parte parentum.

(A) Non ex parte Dei, quia quando Deus creat animam, nullam maculam, nullum vitiosum habitum in eam ipse infundit, sed illam producit talem qualis fuisset in statu naturae purae ; si autem ei non infundit gratiam san6lificantem, hoc Ada^ soli tribuendum est, qui non servavit conditionem, sub qua talis gratia communicanda erat.

(B) Neque ^yi parte parentum : parentes enim, dum generant pueros, opus ex se bonum faciunt, et si parvuli ab ipsis geniti nascuntur gratia privati, originalique peccato infe6li, id nec intenditur nec efficitur a parentibus ipsis, sed per accidens evenit, non ex ipsorum, sed ex Adami culpa ; atqui, ut constat ex Tra6latu de A6libus humanis, per se licet ponere a6lionem ex se bonam, ad effe6lum bonum producendum, etsi ex ea sequatur per accidens alius efife6tus malus, praesertim quando, ut in praesenti casu, malum non est nisi privatio boni relative et in causd tantum mala. Ergo parentes non peccant generando pueros, nec sunt au6lores originalis peccati.

  1. Ut omnia paucis verbis comprehendamus, haec statuenda sunt circa propagationem originalis peccati :

(a) Causa efficiens moralis unica illius peccati est voluntas deficiens Adae^qui egit ut caput morale totius generis humani.

(b) Causa instrumentalis, vel, juxta alios, conditio sine qud non^Gst naturalis generatio, per quam efficimur vere filii Adae.

(c) Subje5lum igitur sunt omnes et soli homines ex Adamo naturah*ter geniti.

II. Existentia originalis peccati semel admissa, melius explicatur praesens humani generis conditio.

  1. 1° Homo enim, in praesenti vit^, tot tantisque miseriis involvitur ac veluti obruitur, tam facile a Deo avertitur, tam vehementer ad illicita trahitur, tam mollis ad labores, tam pronus ad libidines esse videtur ut, licet hujusmodi defe6lus stri6le loquendo fluere possint ex ipsa hominis constitutione, tamen, divin^ providentia supposita, melius certo explicentur, si ori^inalis culpa admittatur tanquam fons et origo eorumdem. Quod sic agnoscit ^. Thomas ^ .• " Sic igitur hujusmodi defe6lus, quamvis naturales homini videantur absolute, considerando humanam naturam ex parte ejus quod in ea est inferius, tamen considerando divinam providentiam et dignitatem superioris partis humanae naturae, satis probabiliter probari potest hujusmodi defe6lus esse poenales; et sic coHigi potest humanum genus peccato aliquo originaliter esse infe6lum ".

Immo certum est naturam humanam nunc esse moraliter incapacem per se in ordine ad finem etiam naturalem, nisi, gratiae ope, ad ordinem supernaturalem assurgat. Potuisset equidem eadem impotentia existere, etiam sine peccato originali, in statu simpliciter supernaturali superius descripto, n. 866, 3°. Sed id saltem ultimo concludi potest ceconomiam praesentem, comple6lentem scilicet originale peccatum et vocationem ad supernaturale, optime omnino consonare cum hodierna humarii generis conditione, licet alter status supernaturalis concipiatur qui pariter cum ea cohaereat; neque ullam inveniri, inter existentes religiones aut philosophias, quae ita perfe6le cum experienti^ et histori^ generis humani consonet 2.

  1. 2° Quod confirmatur variis populorum traditionibus apud paganos, poetas et philosophos consignatis, in quibus plus minusve explicite existentia lapsus agnoscitur. Sic, inter Gruecos^ Hesiodus^ describit Promethei fatum, qui, postquam ignem e caelo eripuit, nonsolum in se crudeles poenas luit, sed etiam causa fuit cur cujuscumque generis mala totum terrarum orbem pervaserint ^ Inter Lati-

' Ex quibus inferre licet quid sentiendum sit de methodo apologetica qua Pascal usus est multique post eum. Cfr. H. Petitot, Pascal^ sa vie religieuse et son apologie du Christianisnie^ Paris, Beauchesne, 191 1 ; J. Paquier, Le Jans^nisme^ p. 239-290.

  • Quas traditiones sic poetice reddidit Horatius (1. I, Carm. III, 27 sq.) :

Audax Japeti genus Ignem fraude mala gentibus intulit.

Post ignem setheria domo Subdudlum, macies et nova febrium

Terris incuWt cohors; Semotique prius tarda necessitas

Lethi corripuit gradum.

nosy Cicero ' rem sic declarat : " Homo non ut a matre, sed ut a noverca natura editus in vitam, corpore nudo, et fragili, et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines; in quo tamen inesset tanquam obrutus quidam divinus ignis^ ingenii et mentis... Ex quibus humanae vitse erroribus et aerumnis fit ut interdum veteres illi vates, sive in sacris initiisque tradendis divinse mentis interpretes, qui nos ob aliqua scelera suscepta in vita superiore, poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid vidisse videantur, simili nos affe6tos esse suppiicio atque eos, quorum corpora viva cum mortuis, adversa adversis accommodata, quam aptissime colligabantur; ita animos nostros cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis, esse conjundlos". Eaedem traditiones apud Orientales vigent* : qui communis consensus satis evidenter ostendit miseriarum hujus vitae acerbitatem, sine primaeva culpa, non tam facile expHcari posse, quam admisso originali peccato.

Q50. Haec satis sint de miserando protoparentum lapsu, quem pro nostra eruditione Deus permisit. Felix enim quem faciunt aliena pericula cautum! Nos enim, sicut protoparentes, supernaturalibus donis per baptismum au6li sumus, et in Ecclesia sicut in paradiso positi, ubi arbor vitae, Eucharistia videlicet, crescit, fluitque uberrimus gratiarum fluvius quo, per septem sacramentorum canales, animae nostrae hortus irrigatur. Nec desunt tentationum stimuli : serpens antiquus blanditiis et fallaciis concupiscentiam nostram movet et excitat; mundus scandalis ad peccandum nos allicit. Si cum sedu6lore colloqui velimus, vel suaves mundi susurros audiamus, brevi peccatum animam intrabit, et per peccatum mors. Unum ergo timeamus, peccatum, quo primus colonus e paradiso eje6lus fuit. " Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : et ipse est propitiatio pro peccatis nostris " 3, De quo jam dicere debemus in sequenti TracSlatu.

' Hortensius^ sive de Philosophia fragmenta.

  • Cf. Nicolas, Etudes philosophiques^ t. II, c. 4, § I; Lenormant, Les Origines de P Histoire^ c. II; Histoire de VOrient^ 1. I, c. 2, § 2, 3 I foan.^ II, 1-2

De Verbo Incarnato et Hetiemptore.

Tractatus historia breviter delineatur.

  1. Ciim Chrislus sit totius theologiae centrum, de duplici mysterio Incarnationis et Redemptionis in plerisquescriptoribus ecclesiasticis plus minusve expiicite agitur. Praecipua tantum inter opera Fatrmn et Theologorum recensere possumus.

j° Patres quatuor priorum s<eculorum frequentius de persona Christi quam de ejus redemptione disserunt, et praecipue ejus divinitatem humanitatemque propugnant, nonnisi obiter de ipsa unione agentes. Ita S. Clemens, i?t ep. ad Corinthios, do6trinam ep. ad Hebrseos evolvens, asserit Christum, secundum carnem, esse Dei servum, sed secundum divinam naturam esse splendorem divinae majestatis et vere FiUum Dei; S. Ignatius, in suis Epistolis, do(5trinae S. Joannis innixus, docet, contra Docetas, Christum esse vere hominem, natum ex virgine, vere passum et e mortuis suscitatum; sed etiam vere Deum, divinisque attributis prseditum; Pseudo- Barnabas, in Epistola., jam de Christi redemptione pauca attingit; S. Justinus, in Apologiis et Dial. cum Tryphone^ non solum de Christo Deo simul et homine disserit, sed etiam de redemptione hominam quam passione et sanguine suo peregit; quod fusius etiam exponit S. Irenaeus, Adversus hcereses, ubi declarat Verbum ideo incarnatum esse ut, in se recapitulans longam hominum seriem, eos sanguine suo redimeret super lignum.

Tertio saeculo, jam paulo fusius et magis philosophice de Incarnatione et Redemptione agitur. Inter C^^-^r^j-jCleraens Alex.,in Cohort. Pcedagog. et Stromatibus^ duas naturas in Christo distinguens, Christum non tantum ut psedagogum sed etiam, etsi minus diserte, ut redemptorem exhibet; Origenes, Conira Celsum et De. principiis, declarat Verbum unitum esse animae humanae et corpori perfedto, quin tamen ahquid suarum perfedlionum amitteret; duas proinde in Christo naturas esse, quae unum ens constituunt; Christum vero nos redemisse fundendo sanguinem in cruce. — Inter Latinos Tertullianus, Adversus Praxeam, Adversus Marciofiem, De carne Christi, etc, contra Docetas et Gnosticos, probat corpus Christi esse reale, materiale, vere conceptum, natum et mortuum, ejusanimam spiritualem et rationalem simul ac sensibilem; ahunde Chris- tum esse Deum; duas proinde substantias in eo distingui, sed in una persona conjund:as; ita eum pro nobis satisfecisse et passione ac morte nos salvasse; quam do6lrinam repetit Novatianus, De Trinitate.

Quarto sseculo, orta hseresi Apollinaris, Patresdisertius affirmant integritatem humanse naturae, ut ita redemptionem tueantur, hoc innixi principio : Quod non est assumptum, non est sanatum. Inter Grcecos, S. Athanasius, qui jam divinitatem Verbi vindicaverat contra Arianos, veritatem Incarnationis non minus invidte asseruit, Lib. de Incarnatione Verbi, Libri duo de Incarnat. , Sermo major de Fidej idem vero in Epist. ad EpiBetum^ et cum eo Didymus,Z>^ Trinitate, necnon au<5lor; quicumque est, duorum librorum contra Apollinarium, probant Verbum assumpsisse mentem humanam tum ex Scriptura tum ex eo quod secus mentem nostram redimere non potuisset ; S. Gregorius Naz., Orationes quinque de theologid (n. 27-31), idem docet; S. Gregorius Nyss., Antirrheticus adv. Apollinarium, istius errorem dire(5te confutat, et in Orat. catecheticd magnd dogma catholicum lucide exponit; quod et prsestat S. Cyrillus Hierosol., Catecheses 12 et 13; S. Ephrem, Sermones polemici 12, 14, 17-19, 24, 29, 30, 31, 34, 5I) 54, et Hymni et sermones, clare asserit Christo inesse verum corpus veramque humanam animam, ejus matrem virginem fuisse ante partum, in partu et post partum, meritoque dici Dei matrem. — E Latinis, S. Hilarius, De Trinitate, docet Christum esse vere hominem, passibilem, etsi impeccabilem propter unionem cum Verbo; S. Ambrosius, De Incarnationis dominicce sacramento, mentem rationalem et quemdam progressum in scientia Christi admittit; uterque praeclare de redemptione disserit, quam solus Christus perficere poterat pro nobis patiendo et moriendo.

  1. 2° A quinto sceculo ad nonum, dire6le agitatur qusestio de unione hypostaticd ejusque conse^ariis. In Occidente, S. Augustinus, etsi speciales tradtatus de Incarnatione et Redemptione non scripsit, utrumque dogma in variis operibus prseclare exponit, primum quidem unionem utriusque naturae in unitate personce, posteaque redemptionem quam morte sua perfecit, uno vero sacrificio pro nobis oblato culpas nostras exstinguens. Ortis autem Nestorianismo et Eutychianismo, posteaque Monothelismo et Adoptianismo^ necesse fuit istas hsereses confutare, accuratius exponendo quomodo duse naturae in Christo uniantur et integrae manent post unionem. Nestorium impugnavit praesertim S. Cyrillus Alex., Scholia de Incarnatione; Liber quod unus sit Christus-, Lib. de Incarnat. Verbi Dei Filii Patris; Adversus Nestorii blasphemias; Explanatio 12 capitum seu anathematismorum; Apologeticus pro 12 capitibus; Liber de re^d fide in D. N. Jesum Christum; de Incarnat. Dominicd;\i\o'i.^xidSx.y admissis duabus hypostasibus in Christo, redemptionem impossibi- lem evadere, cum a6liones et passiones humanse soli humanae personse tribui debeant ideoque sint finiti valoris; itaque unam esse hypostasim Verbi, ideoque Mariam esse matrem Dei. Contra Eutychetem catholicam fidem profunde simul et lucide proponit S. Leo Magnus, Sermones g6 de Mysteriis Domini; Epistolce dogmaticce^ prsesertim 28 ad Flavianum; eloquenter sed minus theologice idem exponit S. Petrus Chrysologfus, Sermones dogmatici, 80, 99, 141,147, i/[Z\ epistola ad Eutychen.

Ssecuhs sexto et septtmo^ in Oriente^ Leontius Byzantinus scripsit Adversus Nestorianos et Eutychianos libros ires^ ubi discrimen inter naturam et personam accurate exphcat ; S. Sophronius, Hierosolymitanus, Epistola sy?iodicd et Orationibus contra Monotheliias decertavit; eosdem S. Maximus confessor strenue impugnavit in varris opuscuhs theologicis ^X. polemicis , inter qu?e recensetur Spiritualis tomus ac dogmaticus; Anastasius Sinaita, Vice dux adversus Acephalos, ostendit qui via impugnandi sint hseretici, praesertim varige Monophysitarum sedlas. — In Occidente^ S. Fulgentius Rusp., non solum de Trinitate contra Arianos, sed etiam de Verbo incarnato lucide disseruit, praesertim in libro de Incarnatione Filii Dei.

Saec. oHavo et nono^ contra Adoptianismum in Occidentemg^wX^vcL., scripserunt : Alcuinus, Adversus Felicis hceresim^ Adv. Elipandum^ variaque opuscula; S. Paulinus Aquilejensis, Sacrosyllabus, ubi doctrinam cathohcam probat Scriptura; S. Agobardus, Adv. dogma Felicis^ ubi singula ejus asserta refehit. — Paulo ante, in Oriente, S. Joannes Damascenus, Patrum graecorum do6trinam de Verbo Incarnato et Redemptore coUegerat in 1. IIP Defide orthodoxa.

953- 3° Inter theologos Medii Aeviy saec. XI 1° : S. Anselmus, in Whro de fide Trinitatis et de Incarn. Verbi^ contra RosceUinum exponit quomodo Verbum solum (non duae ahae personas SS. Trinitatis) incarnatum fuerit, et in hbro Cur Deus homo^ de Redemptionis necessitate et natura praeclare disserit; Hugo a S. Victore, in Hbro 11° De Sacramentis christiance fidei, de Incarnatione scribit; Abaelardus, Introduclio ad Theologianiy Theologice christiance II, 5, methodo dialecStica de Verbo incarnato disserit, ita tamen ut sapiat Nestorianismum. teste S. Bernardo, qui eum hac de re carpit; P. Lombardus, Libri Sententiarum, hb. \^Mh\methodice ^i scholastice Patrum do^trinam de Verbo Incarnato et Redemptore digerit; Rich. a S. Victore, Liber de Incarnatione; de Enwianuele; De comparatione Christi ad fiorem, Marice ad virgam.

ScRC. XIII : Alex. Halensis, in Siwwid theologica^ amphssime de Christo disserit; S. Thomas, O. P., do(5lrinam exponit de unione hypostatica et mysteriis Christi, quae non minus profunditate quam perspicuitate omnium fere admirationem commovit : Sum. theol.^ 3, q. 1-51, cum commentariis Cajetani; Cont. Gent., hb. IV, c. 27 sq., cum comment. Ferrariensis ; Qucest. disp., de Unione Verbi, dc

598 DE VEPLBO INGARNATO ET REDEMPTORE.

^cientia Christi, de Gratii Christi; S. Bonaventura, O. M., eodem tempore, eximie de hac materia disseruit : Com?nentar. i?i lib. III Sentent., Breviloquium. — Scec. XIV : J- Duns Scotus, Q, M., In lib. III Sententiarum; P. Paludanus, O. P., In lib. III Sentent. — Scec. X F / Joannes Capreolus, princeps Thomistarum, Comment. in lib. III Sentent.

  1. 4° Inter theologos cetatis modernce, scec. X VI : Bartholomaeus a Medina, O. P., Comment. in ^*^ p. S. Thomce; Franciscus a Christo,

Ord. S. A., Prceleftiones sive Enarrationes admirabilis Verbi Incar- nati. — Scec. XVII : Greg-. de Valentia, S. J., de Incarnatione divini

Incarnatione; De Lugo, S. ].,De Mysterio Incarnationis ; Bellarminus,

S. J., De Christo, capite Ecclesia; Didacus Alvarez, O. P., Disp.

theol. de Incarnatione-, Joannes a S. Thoma, O. P., In s^^^p. S. Tho- mce; Gonet, O. P., Clypeus, De Deo Incarnato; Smiglecki, De

Christo vero et ?iaturali Dei Eilio^ ejusque pro peccatis nostris satis- fa^ione; Petavius, S. J., De Incarnatione ; Thomassinus, Orat., De

Incarnatione; Salmanticenses, de Incarnatione ; Berulle, Orat., Dis- cours de Vetat et des Grandeurs de Jesus. — Scec. X VIII : D. Perez,

O. P., De Ineffabili Incarnationis mysterio; Billuart, O. P., De hicar- natione, De Mysteriis Christi; Claudius Frassen, O. M., Scotus Aca- demicus; Legrand, S. S., De Incarnat. Verbi (ap. Migne, TheoL

Cursus, vol. IX); J. Gauthier, S. J., De augusiissimo Verbi Incarnati mysterio; Holtzclau, S. J.^ de Verbo Incarnato (in Theoi. Wircebur- gensi). — Scec. XIX : Liebermann, Instit. theol., de Generis Humani

Redemptione; J.A.Jacquemin, de Incarnat. Verbi divini; T.L.Brittain,

O. P., The Divinity ofJesus-Christ; Perrone, S. J., Prcele^. theoL,

De Incarnat. ; De D. N. Jesu Christi diviniiate; Franzelin, de Verbo

Incarnaio; Stentrup, S. J., de Verbo Incarnaio; Kleutgen, S. J.,

Theologie der Vorzeit^ vol. III; Sehazler, Das Dogma von der

Menschwerdu?tg, Freiburg, 1870; Scheeben, Dogmatik, hb. V,

§ 206 sq.; J. Morris, Jesus, the Son of Mary; Landriot, Le Chrisi de la Tradition; Bougaud, Le Chrisiianis?ne et les Temps presenis.i.ll^

Jesus-Christ; Faber, Bethlehem; The precious Blood; L. Billot, S, J.,

De Verbo Incarnato, ed. 4% 1904; Pesch, S. J., Prcele^. dogmat., vol. IV; Laur. Janssens, Summa theoL, IV et V, Friburgi, 1901-

Messie et Eils de Dieu d^apres les Evangiles Synopiiques, 3® edit.,

1907; J- Riviere, Le dogme de la Redemption., Paris, Lecoffre, 1905;

Van Noort, De Deo Redemptore^, Amstelodami, 1910; L. Labauche,

Dieu, Le Verbe Lncar?U, Le Christ R^dempteur, 191 1.

  1. 5° Inter Protestantes : Dorner, Entwickelungsgeschichte der Lehre von der Person Chrisii..., Berhn, 1846-56, anglice versum^ Llistory of the Development of the DoHrine of the Person of Christ^ 1868-1872 ; G. Thomasius, Christi Person und Werk, Erlangen

1862-64; W. F. Gess, Christi Person und Werk, Basle, 1870, 1879, Archdeacon Wilberforce (postea ad fidem catholicam conversus), The Do^rine of the Incarnation; H. Liddon, The Divinity of Our Lord and Saviour J. C, Bampton Le6lures for 1866; W. B. Pope, The Person of Christ, dogmatically^ scripturally and historically considered, 1878; A. B. Bruce, The Humiliation of Christ in its physical, ethical and official aspehs, 1875; Lichtenberger, Encyclopedie, vol. III, 1878, voce Christologie; J. Bovon, Theologie du N. Testament, Lausanne, 1893-94; C. Gore, The Incarnation of the Son of God, Bampton Le6l. for 1891; C. Hodge, Systematic Theology,vo. II, part. III; P. Schaff, Christ and Christianity; H. C. Powell, The Principle of the Incarnation, London, 1896; Ottley, The Do^rine of the Incarnation, London, 1897; W. Sanday, /esus Christ^ in Hastings Di^. of the Bible, t. II, 603-653; The Life of Christ in recent research, Oxford, 1907; Christologies ancient and modern, 19 10; Hasting-s, DiB. of Christ and the Gospels, Edinburgh, 1906- 1908.

Fontes praecipui.

  1. i*" ExcERPTA EX Symbolo Apostolorum {forma romanct) '.

Credo in Deo Patre omnipotente, et in Christo Jesu, unico Filio ejus, Domino nostro, qui natus est de Spiritu San6lo ex Maria Virgine, crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos,sedet addexteram Patris, inde venturus est judicare vivos et mortuos, et in Spiritu San6lo...

  1. 2°Symbolum NicvENO-Constantinopolitanum' rita"C£uo|JL£v £ic l'va Oeov iraTepa TcavToxpaTopa, TroiTjXTjv oupavou xal Xhc,^ opaxoiv xe TtavTtov xal aopaxwv. Kai eIi; k'va xopiov 'Irjaouv Xpiaxov,

XOV uloV XOU OtOU XOV fJlOVOYEVTJ, xov ix xoi5 7taxp6<; YevvT|8£vxa Trpo Tcavcwv xdiv altoviov, cpai<; ex cpoxdc, ©eov iXT^Sivov Ix Oeou aXTjOtvou, yev- /TjOEvxa ou 7roiT)6£vxa, ojxoouaiov x(|j reaxpi, 81' ou xa Travxa iY£VExo' xov 5i' Tjfj.a^; xou; avBptoTtouf; xal 5ta xtjv i^fj.Exe'pav awxTjpiav xaxEAGdvxa £X cuiv oupavoiv xal aapxwBevxa ex

[Versio Dionysii Exig.P^ Credimus \Credo\ in unum Deum Patrem omnipotentem, fa6torem caeli et terrse, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre \Filium Dei unigenitum. Ei ex Patre natum\ ante omnia saecula. [Deum de Deo^ lumen de lumine] Deum verum de Deo vero. Natum [Genitum], non fa(5lum, consubstantialem Patri, per quem omnia fac^la sunt. Qui propter nos homines et salutem nostram [et propter nostram sa-

^ Denzing-.-BaHn., n. 2. Quse forma apud Rufinum inyenitur. — Cfr. Syn. 7'heol. Fundam., n. 971.

  • Denzing. , n. 86 (47). — Quae uncis inclusa sunt, textum liturgicuw exhibent

(500 DE VERBO INqARNATO ET REDEMPTORE.

luiem] descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sandlo ex Maria Virgine, et humanatus [homo fa^us] est. Et crucifixus est [ Crucifixus etiam] pro nobis sub Pontio Pilato, ^passus] et sepultus est. Et resurrexit tertia die, [secundum Scripturas. Et] ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, \et] iterum venturus \est\ cum gloria iudicare vivos et mortuos : cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sandlum, Dominum et vivificantem, ex Patre procedentem \qui ex Patre Filioque ' procedit, qui] cum Patre et Filio adorandum [simul adoratur] et conglorificandum [-atur\yqm locutus est per san6tos Prophetas [per Prophetas]. Et unam san6lam catholicam et apostohcam Ecclesiam. Confitem ur [ Confiteor] unum baptisma in remissionem peccatorum. Exspedlamus [-£/^^j/^<^^] resurre6lionem mortuorum et vitam futuri [venturi] ssecuh.Amen.

958- 3° DeCRETA SyNODI EPHESINiE CECUMENICiE III (43l)*.

De unione hypostatica Verbi cum humand naturd contra Nestorium.

Can. I. Si quis non confitetur, Deum esse veraciter Emmanuel et propterea Dei Genitricem sancSlam Virginem : peperit enim secundum carnern, carnem facSlum Dei Verbum, secundum quod scriptum est : " Verbum caro facStum est " : A. S.

Can. 2. Si quis non confitetur carni secundum substantiam^ unitum Dei Patris Verbum, unicum esse Christum cum propria carne, eumdem scilicet Deum simul et hominem ; A. S,

TTveufxaxoc k^^lou xat Mapia; x?ic TcapGevou, xal svavdpwTci^cravxajaxaupcoOevxa xe UTiep 7j(jlc5v 6ttI Ilovxiou riiXaxou xat TraOdvxa xai xacpevxa xai avaffxavxa x-^ xptxifi tjfjiepqc xaxa xa< Ypacpa<;, xat aveXddvxa eic; xou<; oupavou;, xal xa6eC6(xevov ex Se^tciiv xou Tcaxpo'(;, xal irfltXtv ep5(6jji.evov fxexa ^6\r\c xplvat ^oivxac; xai vexpouc;* ou X7)<; jBaatXeta; oux eaxat xeXoc;. Kai eic; x6 Trveufjta x6 aytov, x6 xuptov, x6 - ^oaoitotov, x6 ex xou Kaxp6<; exuopeuopLevov, x6 ffuv Tcaxpi xai uitlf» (jufJLTTpOffxuvoufxevov, xai auvSo^a- J^ofJt-evov, x6 XaXT^aav 8ta xoiv icpo- (p-rixaiv. Ei; {Jitav dyiav, xa6oXtXT)v xal (XTcoaxoXtxTjv exxXTjaiav. 'Ojj-oXoyoufJLev 'ev ^aTcxtafxa ei; acpeaiv (X(J.apxt(j5v. IIpoa8ox(Jo[xev dvaaxaaiv vexpdiv, xal ^cotjv xou {xeXXovxo^ aitJiivo;. 'AjXT^v.

. * Additamentum " Filioque " inHispania primumfactum est supra (n. 641).

■Cf. Denzing'., n. 1 13-124 (73-84). Canones hic relati nihil aliud sunt nisi' S. Cyrilli anathtmatismiy quos Synodus Ephesina recepit, Chalcedonensis in a(5la retulit, Constantinop. defendit.

3 *' Versio antiqua Dionysii Exigui hlc, can. 2, 3, vocem uTcoaxaatv per substantiam reddidit. Idem habetur Syn. V, can. 13. Retinuimus quod et Petaviusy de /ncarn,, \ih. VI, c. 17, tuetur. Unio hypostatica substantialis vel essentialis dicitur, inquantum istse voces Nestorianorum accidentali seu morali unioni opponuntur. Est sane unio ista substantiarum, sed per subsistentiana "- (Denzing;., 1. c.)

Can. 3. Si quis in uno Christo dividit substantias post unitionem, sola eas connexione conjungens, quse secundum dignitatem fit, vel etiam auctoritatem et potestatem, ac non potius conventu, qui per unitatem factus est naturalem : A. S.

Can. 4. Si quis in personis duabus vel subsistentiis eas voces, quae in Apostolicis scriptis continentur et Evangelicis, dividit, vel quae de Christo dicuntur a San^tis, vel ab ipso, etaliquas quidem ex his velut hommi, qui prseter Dei Verbum speciaHter intelligatur, aptaverit, illas autem tanquam dignas Deo, soli Dei Patris Verbo deputaverit : A. S.

Can. 5. Si quis audeat dicere, hominem Christum Theophoruni^ id est, Deum ferentem, ac non potius Deum esse veraciter dixerit, tanquam fiHum per naturam secundum quod Verbum fadtum est caro, et communicavit simiHter ut nos carni et sanguini : A. S.

Can. 6. Si quis dicit Deum esse vel Dominum Christi, Dei Patris Verbum, et non magis eumdem ipsum confiteatur Deum simul et hominem, propterea quod Verbum caro fa<5lum est, secundum Scripturas : A. S.

Can. 7. Si quis velut hominemjesum operante Deo Verbo dicit adjutum, et unigeniti gloriam tanquam alteri prseter ipsum existenti tribuit : A. S.

Can. 8. Si quis audet dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo, et conglorificandum et nuncupandum Deum tanquam alterum cum altero (nam con syhaba superadjedla hsec cogit intel- Hgi),ac non potius und supplicationev^n^x2Xm Emmanuel, unamque ei glorificationem dependit, juxta quodVerbum caro fa6tum est : A.S.

Can. 9. Si quis unum Dominum Jesum Christum glorificatum dicit a Spiritu San6lo, tanquam qui aHena virtute per eum usus fuerit, et ab eo acceperit efficaciam contra immundos spiritus, posse et coram hominibus divina signa perficere, ac non potius fatetur ejus proprium Spiritum, per quem divina signa explevit : A. S.

Can, 10. Pontificem et Apostolum confessionis nostrse fa<5lum esse Christum, divina Scriptura commemorat. ObtuHt enim semetipsum pro nobis in odorem suavitatis Deo et Patri. Si quis ergo Pontificem et Apostolum nostrum dicit fa6lum, non ipsum Dei Verbum, quando caro fadlum est et homo juxta nos homines, sed velut alterum, prseter ipsum, speciaHter hominem ex miiHere, aut qui dicit, quod pro se obtuHsset semetipsum oblationem, et non potius pro nobis soHs (non enim eguit oblatione, qui peccatum omnino nescivit) : A. S.

Can. II. Si quis non confitetur, carnem Domini vivificatricem esse,et propriam ipsius Verbi Dei Patris, sed velut alterius praeter ipsum, conjun6ti eidem per dignitatem, aut quasi divinam habentiy habitationem, ac non potius vivificare valentis : A. S.

Can. 12. Si quis non confitetur, Dei Verbum passum carne, et crucifixum carne, et mortem carne gustasse, fa(5tumque primogenitum ex mortuis secundum quod vita est, et vivificator ut Deus : A. S.

959- 4° Epistola S. Leonis PAPiE AD S. Flavianum Ann. 449'. De duplici naturd in Christo^ contra Eutychen.

Cap. 3. Salva igitur proprietate utriusque naturce et substantice et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab ceternitate mortalitas, et ad resolvendum conditionis nostrae debitum natura inviolabilis naturse est unita passibili; ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idemmediator Dei et hominum, homo Jesus Christus, mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfe^aque natura verus natus est Deus^ totus in suis, totus in nostris.

Cap. 4. Ingreditur ergo hsec mundi infima Filius Dei, de cselesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine : quia invisibihs in suis, visibilis facflus est in nostris; incomprehensibiHs voluit comprehendi; ante tempora manens, esse coepit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam, obumbratamajestatis suae immensitate, suscepit; impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passibilis, et immortaHs mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus : quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit; carnis materiam ministravit. Assumpta est de matre Domini natura, non culpa : nec in Domino Jesu Christo, ex utero Virginis genito, quia nativitas est mirabiHs, ideo nostri est natura dissimiHs. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nuHum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt et humiHtas hominis et altitudo Deitatis. Sic enim Deus non mutatur miseratione^ ita homo non consuinitur dignitate. Agit utraque forina cum alterius communione quod proprium est; Ferbo sciHcet operante quod Verbi est, et carne exequente quod carnis est. Unum horum coruscat miracu/is, %liud succumbit injuriis. Et sicut Verbum ab sequaHtate paternae jlorige non recedit, ita caro naturam nostri generis non reHnq^uit.

Chapter 49 of 81