Nn. 645–693
- (c) Tandem, apud 5. Joannein 7, leguntur haec verba Christi de Spiritu S. loquentis : " Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater mea sunt; propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis ". Unde sic : hic clare asseritur Spiritum S. aliquid a Filio accipere; atqui in divinis persona ab altera aliquid accipere nequit, nisi ab ipsa procedat, cum, praeter relationem originis, omnia sint tribus personis .communia.
3 Quod argumentum jam urgebat S. Augustinus, Li/oan.^ tr. 99, nn. 6, 7, iP. Z., XXXV, 1888 : "Habes ipsum Dominum dicentem : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Habes et Apostolum : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Numquid duo sunt, alius Patiis, alius Filii? Absit... Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus S., oum Filii quoque ipse sit Spiritus"? ^ 7 Cor., II, II -12. — s /oajt., XV, 26; XVI, 7. ^ S. August., De Trinit., 1. IV, c. 20, n. 28, P. Z., XLII, 908. J,W., XVI, 14.
Nec dicatur hic agi tantum de communicatione scientiae futuroruvny " et anmmtiadil vodis " ; nam Spiritus nequit a Filio accipere hanc scientiam, nisi simul ab eo accipiat divinam naturam, quas in Deo cum scientia identificatur.
Confirmatur ex verbis sequentibus : " omnia quaecumque habet Pater, mea sunt, etc", quorum hic est sensus : hucusque ex V. Testamento edo6li fuerant discipuli futurorum scientiam soli Deo tribuere; dicendo autem : " omnia qusecumque habet Pater...", Christus sibi hanc scientiam ascribit; et addendo : " propterea dixi : de meo accipiet, et annuntiabit vobis ", reddit rationem cur Spiritus S., qui de Verbo accipit, eamdem divinam scientiam, proindeque eamdem naturam participet ^ Haec est Patrum interpretatio; sic, v. g., Didynius ait ^ : " non enim loquetiir ex semetipso; qui non ex se est,sed exPatre et ex me; hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et a me illi est ":
- 2° Tradit. (A) Ex Patribus; cum adversarii concedant thesim nostram diserte a Patribus latinis edoceri, satis erit Graecorum testimonia referre. Hi autem dogma cathoh'cum tradere incipiunt saec. IVo, tempore sciHcet quo impugnatur divinitas Spiritus San6li.
{sC^lidi S^Athanasius declarat Spiritum SancSlum esse Spiritum Filii, ejus vim san6tificatricem et illuminatricem, a Patre procedentem et a Filio missum et datum^; Spiritum eamdem habere relationem ad FiUum quam Filius habet ad Patrem'» : ''Qualem scimus proprietatem esse FiHi ad Patrem, eamdem ad Filium habere Spiritum S. comperiemus ". Alibi ^ Filium \oq.2X fonteni Spiritus San^i. Pariter S. Gregorius Naz. asserit Spiritum ex duobus, Patre et Filio, esse connexum i\ ajicpofv iruvnjj-jjtevov^ S. Gregorius Nys. rem comparatione explicat : Pater, Filius et Spiritus sunt veluti tria luminaria, quorum secundum accenditur a primo, tertium autem a secundo^.
- Cf. Maldonat., in h. loc; Corluy, Spicil.y t. I, p, 158. Immerito etiam Grseci '■^ qitia de meo accipiet'''' intelligunt de meo Patre; nam grammaticae regulse non patiuntur ut pronomen tou ejj.ou referatur ad nomen in phrasi non expr-essum; aliunde verba sequentia " qucscu/nque habet Fater, mea sunt^^ nostram interpretationem dihicide confirmant.
» De Spiritu S., 1. II, n. 34, P. G., XXXIX, 1063. 3 AdSerap., ep. I, 20, P. G., XXVI, 576.
(b) Magis diserte quidam Patres quarti et quinti saeculi docent Spiritum procedere ex Patre et Filio. Ita Didymics Alex.^ supra, n. 645. Ita etiam S. Epiphanius : " Spiritus vero ab auibobus (Patre et Filio)... Spiritus SancSlus veritatis, lumen tertium, a Patre et Filio *... Spiritus ex Patre et Filio ^ ". Sed rem praesertim multoties declarat S. Cyrillus Alex., Nestorianos impugnando : *' Ciim igitur Spiritus S. in nobis inhabitans conformes nos Deo x^^dii-dX^ procedat vero is ex Patre et Filio^ manifestum est ex divina essentia eum esse essentialiter, in ipsa et ex ipsa procedentem, sicut halitus ex humano ore prodiens, etsi humile et non dignum tanta re sit hoc exemplum " 3.
(c) Plerique tamen Graeci eamdem do6lrinam alio modo exponunt, dicentes Spiritum Sandlum procedere ex Patre per Filium. Qua formula abusi sunt Photiani, quasi nempe diversam dodlrinam exprimeret. Immerito tamen. Nam quandoque et ipsi Latini eadem utuntur formula, et quidem sensu cathoHco**. Insuper Graeci clare explicant hac formula se significare Patrem esse principium non principiatum, Filium vero esse principium principiatum, et ita ordinem originis inter personas spirantes describere ^ Quod et in C. Florentino^ Grsecis approbantibus, declaratum est^ : " Id quod san6ti Dodlores et Patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum S., ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur Filium quoque esse, secundum Grsecos quidem causam, secundum Latinos vero principium subsistentise Spirittis S., sicut et Patrem. Et quoniam omnia quae Patris sunt, Pater ipse unigenito Fiho suo gignendo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus S. procedit ex Filio, ipse FiHus a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternahter genitus est".
- (B) Ex synodis et Conciliis : — (a) Ante schisma Grcecorum habitis. Saec. V^, m fidei professione quam Africani episcopi HunnQxico regi tradiderunt, legebatur7 : " Inge-
' Ancoratus^ nn. 8, 9, 11, 67, 72; P. G., XLIII, 30 sq. — Audtoritas S. Epiphanii h^c in re maxima est, ciim Symbolum Constantinopolitanum ab eo sit mutuatum.
3 Tkesaurus, assert. 34, P. G.y LXXV, 585. — Notandum est tamen graecam vocem TtpoEtji, quae latine redditur procedat, litteraliter significare oriahtr; Graeci siquidem tenent Spiritum principaliter procedere (sxTrop&ueaOat) a Patre, et secundarie oriri (irpoiEvat) a Filio.
^Tertul., Adv. Prax.y c. 4, P. Z., II, 159; Hilarius, De Trinit., 1. XII, n. 57, P. Z.,X, 472.
5 Ita S. Basilius, de Spiritu 5., c. 8, n. 21, /'. 6^., XXXII, 106; S. Chrysost., homil. V injoan., n. 2, P. G., LIX, 56,
nitum Patrem et de Patre genitum Filium, et de Patre et Filio procedejttem Spiritum S. unius credimus esse substantiae ". — Synodus Alexandrina S. Cyrilli epistolam approbavit, in qua dicebatur Spiritum "a Filio atque a Deo Patre procedere"; Synodus Ephesina eamdem approbavit, damnavitque Symbolum Nestorianum in quo docebatur Spiritum " neque Filium esse neque per Filium existentiam habentem " ; item S. Cyrilli epistola laudata fuit a Conc. Chalcedonensi et Constantinop. 11. — C. Toletanum /, circa finem ssec. quarti, fidei professionem edidit, in qua legitur : " Est ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Spiritus Paracletus, sed a Patre Filioque procedens ". Quod confirmatum fuit a variis Conciliis in Lusitania, Gallia, Anglia et Germania habitis ^.
(b) Post schisnia habitis : ex Lateranensi IV (12 15), cui multi Orientales Episcopi et Abbates interfuerunt 2 : " Pater a nullo, Filius autem a solo Patre, ac Spiritus S. pariter ah utroque'' ; Lugdunensi II ]2.m citato; Florentino, ubi, cum Graecorum consensu, definitum est quod : " Spiritus S. ex Patre et Filio asternaliter est, et essentiam suam, suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque ceternaliter tanquam ab uno principio et und spiratiojte procedit " 3.
- Corollaria. i^Jure meritoquepariicula^^ Filioque'^ Symbolo addita fuit. Patet ex declaratione C. Florentini^ a Graecis Latinisque subscripta 4 : " Definimus insuper explicationem verborum illorum Filioque veritatis declarandae grati^, et imminente tunc necessitate, hcite ac rationabiliter symbolo fuisse appositam ".
Frustra Graeci schismatici opponunt decretum C. Ephesini, quo prohibebatur ne altera fides conscribereturs : '' definivit S. Synodus aliaiii fidem nemini licere proferre aut componere prseter definitam a SS. Patribus, qui in Nicsea cum Spiritu S. congregati sunt ". — Respondetur enim hoc decreto prohiberi ne alia, id est contraria fides, non autem magis explicita proponatur; quod coUigitur (a) ex occasione hujus decreti, quod conditum fuit ad condemnandum Theodori Mopsuest. symbolum hseresim nestorianam manifeste con-
» Denzing., nn. 277 (224); 345 (293). — =« Denzing., 428 (355). » Denzing., n. 691 (586). — ^ ibid. — s Ap. Harduinum, I, 1526.
tinens; (b) ex Conciliorum praxi, nam, sicut in Nicceno plura Symbolo Apostolorum addita fuerant, ita C. Constantinopoliiannm novis additamentisiV/^^;2?^wauxit',et ita de aliis Conciiiis, prout se dabat opportunitas novos errores condemnandi; (c) ex ipsa naiura rei^ nam in Tr. de Fide probavimus Ecclesiae infallibili jus inesse dodtrinam catholicam modo magis explicito formulis et symbolis fidei proponendi.
V 649. 2° Spiritus San6lus a Patre Filioqiie procedit per modum volufitatis, Hsec est conclusio theologica quam coinmuniter Patres et Theologi e Scriptur^ deducunt, nempe ex variis nominibus et operationibus quae Spiritui tribuuntur.
(a) Nomen Spiritus, quod ^oxi^M generico tribuspersonis convenit, quando speciftce per oppositionem ad intellectum sumitur, adtum voluntatis designat; et merito : nara, in rebus corporeis^ ijupulstini quemdani et vim motivam designat; vis autem motiva in spiritualibus ad voluntatem spe6lat.
(b) Insuper Spiritus ssepe dicitur SanHus, eique tribuuntur sanctificationis opera. Porro san(5litas, etsi in totaanima residet, magis proprie in voluntate, sicut sapientia in intelle(5tu.
(c) Vocatur etiam donum, et quidem, secundum Patres, non solum quia in tempore datus est (quod verum est etiam de Filio), sedquia ab seterno qx personali proprietate donum est, utpote ex amore procedens. Jamvero amor voluntate proprie elicitur. Quam do6lrinam sic breviter contrahit Catechismus Romanus'' : " Ciim Spiritus San6tus a divina voluntate veluti amore inflammatct procedat, perspici potest eos effedlus, qui proprie ad Spiritum Sandtum referuntur, a summo erga nos Dei amore oriri ".
Quse vero respiciunt discrimen inter processionem Verbi et processionem Spirit^s aliaque ejusmodi, opportunius declarabuntur ubi diQ philosophicd mysterii expositione.
Gorollaria de tribus, personis.
- 1° Admittenda est divinarum personarum ctrcumincessio, Tispr/iyp'/](JLi evuTrap^t;. Circumincessio est mutua divinarum personarum in invicem coexistentia et cohabitatio, ita ut Pater sit in Filio, Filius in Patre, et uterque in Spiritu S., pariterque Spiritus in Patre et Filio. De fide est ex
- Mens Concil. Constanlinop. fuit haereticos damnare exponendo dodtrinam de divinitate Spiritus S., qualis ex Scriptura colligitur, non autem definire utrum necne Spiritus a Patre Filioque procedat : hoec igitur qucestio postea defmiri poterat absque ullo periculo contradicendi Concilio. ^Catech. Rom., p. I, c. 9, n. 7.
Florentino ^ : " Propter hanc unitatem (naturse) Pater est totus in Filio, totus in Spiritu S. ; Filius totus est in Patre, totus in Spiritu S.; Spiritus totus est in Patre, totus in Filio ".
Quae do6lrina direSle asseritur in Scripturd pro Patre et Filio 2 : " Non creditis quia ego in Patre ^et Pater in me est "? Idem implicite docet Paulus quoad Spiritum S., dum tradit Eum in Deo esse,sicut spiritus hominis in homine est 3.
- Haec autem circumincessio ex triplici fonte oritur, nempe ex personarum consubstantialitate^ origine et relationibus : (a) E consubstantialitate ; nam, ut re6te ait S, T/ionias 4, " secundum essentiam Pater est in Filio et Pllius in Patre, quia Pater est sua essentia, et communicat eam Filio, non per aliquam suam transmutationem. Unde sequitur quod, cum essentia Patris sit in Filio, in Fih*o sit Pater. Et similiter, cum Filius sit sua essentia, sequitur quod sitin Patre, in quo est ejus essentia"; (b) e personarum origine : cum enim Filius et Spiritus sint termini operationum immanentium, necessario manent in principio unde procedunt : " Filius est in Patre, ait S. Thomas 5, sicut originatum in originante, et e converso Pater in Filio sicut originans in originato " ; (c) ex earum relationibus : cum enim in correlativis relatio esse nequeat sine suo termino, manifestum est quod " unum oppositorum relative est in altero secundum intelle6tum " ^ (seu logice) : ita Pater concipi nequit ut Pater sm^ Filio et vice versa, idecque VdX^r generans et Filius ab eo genitus in se invicem habitant.
Non sufficit igitur circuminsessionem ultimo explicare per iuimensiiatem divinam^ prout quidam dixerunt cum Suarez et Ruiz; nam, ut re6te ait Peiavius''^ " etsi loci et ubi notio omnis excludatur animo, ac solae per se absoluteque spe(5lentur hypostases divinae, nihilominus tamen TCepi/toprjatc; et mutua in seipsis existentia personarum illic erit. Quippe et una posita poni necesse erit alteram, nec a se invicem separari poterunt, et altera intime conjun6ta erit alteri, in eaque inerit et existet ".
' Denzing., n. 704 {598). — ''Joan., XIV, 10; cfr. X, 30, 38. 3 / Cor.^ II, lo-ii. — 4 Sum. theoL, i, q. 42, a. 5. s In I Sent.y dist. 19, q. 3, a. 2. — ^ Sutn. theol.y i, q. 42, a. 5. 1 De Trinit., 1. IV. 16. c.
- 2° Tres divincB personcB sunt perfe6le cocBquales. De fide est ex Symbol. Athanasiano. " Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus, sed totae tres personae coc^terncB sibi sunt et cocequales... ^qualis gloria^ coceterna majestas ".
Sequitur ex didlis. Nam singulae personae sunt vere Deus, seu totam possident naturam divinam, quae est infinitae perfe6lionis : atqui personae eamdem infinitam naturam integre possidentes sunt eo ipso perfe6le aequales, quia non solum easdem qualitates habent, sed etiam eamdem quantitatem perfe6lionis, ita ut in eis non sit majus et minus.
Immo, teste Augustino^^ unaquaeque persona divina tantam habet perfe6lionem quantam habent omnes simul : " Tantus est solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus S. quantus est simul Pater, Filius et Spiritus San6lus ".
Singulae igitur personae et tota Trinitas sunt aeque adorabiles et eodem cultu prosequendae^.
Quomodo vero perfe6la personarum aequalitas cum distin6lione personarum et relationum quadret, opportunius infra declarabitur, n. 681.
653« 3° I^ Dco U7ta eademque est operatio ad extra, quce tribtis personis communis est, De fide ex Symb. Athanasiano : '* Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus S. : et tamen non tres Omnipotentes^ sed unus Omnipotens ".
(a) Etenim operationes ad extra producuntur ab omnipotentia, ac proinde a natura, in qua omnipotentia residet; atqui ex di6tis, est una natura in Deo; ergo est una operatio ad extra. IUa autem unica operatio ad extra, tribus divinis personis, sicut natura ipsa, communis est.
(b) Confirmatur ex eo quod in sacris Litteris eadem opera nunc Patri, nunc Filio, nunc Spiritui S. ascribuntur; ita v. g. creatio Patri et Filio tribuitur; hinc Christus ait : *' Pater meus usque modo ope-
- Hinc S.Pontifices sollemnia quaedam honori Patris propria postulantibus omnino recusarunt, ne quis forte a distinguendis personis ad divinam essentiam distinguendam prolaberetur. Festa sunt qusedam specialia ad recolenda Verbi incarnati mysteria, non autemad celebrandum Verbum secundum divinam naturam tantum; pariter sollemnia Pentecostes Spiritus S. externam missionem commemorant. Cfr. Leo XIII, Encycl. Divinum iliudmtmus, 9 Mai 1897.
7'atur^ et ego operor^' i. e. eadem opera ac Pater operor; pariter ^rd?pheticB seorsum tribuuntur Patri : " Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in prophetis "y simulque Spiritui S. : " Spiritu S. inspirati locuti sunt san6ti Dei homines ".
(c) Quam veritatem Patres variis illustrant comparationibus : *' Ut lux omnia splendore illuminat, nihilque sine splendore potest illuminari : ita et Pater veluti per manum omnia in Verbo efficit nihilque sine illo facit ". AHi vocant Filium brachium seu manum Patris, et Spiritum Filii digitum^ ut sic meHus significent Patrem per Filium in Spiritu S. omnia operari.
Art. III. De divinis Missionibus'.
- Divinae missiones, etsi ad intrinsecam Trinitatis naturam non spe6lant, ab e^ tamen defluunt eamque manifestant, cum processiones supponant et eas nobis clarius revelent; aliunde, cum ad nostram san6lificationem vitaeque divinae communicationem ordinentur, abs re non erit de eis cathoHcam et communem do6lrinam exponere. Quia vero duae sunt missionum species in Deo, sciHcet missio invisibilis, et missio visibiHs, dicemus : 1° de missionibus in generCy 2° de missione invisibili^ 3° de missione visibili.
I, De Missionibus in genere.
- 1° Notio, (A) Missio in genere (a voce mittere) est motio vel egressio aHcujus entis ab aHo cum destinatione ad aHquem terminum; tria igitur includit : terminum aquo^ terminum ad qiiem et nexum causalem inter utrumque.
Triplex distinguitur : (a) physica, quae fit per physicam impulsionem, v. g., lapis missus a brachio; (b) moralis^ quse fit per impulsionem moralem sive per imperium, sive per consihum; sic, v. g., servus mittitur a domino per imperium; rex mittitur a consiHariis per consiHum; (c) substantialis, quae fit per quamdam originem^ seu emanaiionem ex ipsa substantia mittentis, sic flos emittitur ab arbore, radius a sole.
Missiones divinae sunt missiones substantiales, analogice tamen et sine defe6libus quae in creaturis inveniuntur. In humanis " missio importat minorationem in eo qui mittitur,
- Cf. S. Th., I, q. 43; Suarez, 1. XII; Salmantic, disp. XIX; Petav., 1. VIII; Billuart, diss. VI, a. 4; Franzelin, th. 42-48; Scheeben, n. 1057; Solesm., p. 225 sq., Pesch., n. 649-690.
secundum quod importat processionem a principio mittente aut secundum imperium aut secundum consilium, quia imperans est major, et consilians est sapientior. Sed in divinis non importat nisi processionem originis, quae est secundum aequalitatem I ". In creaturis persona missa aliquam mutationem patitur, quatenus incipit esse ubi non erat, aut saltem eo modo quo nondum ibi erat. Sed in Deo nulla est mutatio; persona divina missa novo quidem modo in creaturis existit, sed mutatio totam se habet ex parte ipsius creaturae.
(B) Itaque missio in divinis ^st processio unius personce ab alid, cum destinatione ad aliquem temporalem effectum, seu cum novo existendi modo. Dicitur : (a) processio unius personcB ab alid, vel a duabus aliis, nam missio importat influxum realem personae mittentis in personam missam; atqui, in Deo, nullus est influxus unius personae in alteram nisi per processionem; ergo missiosupponit proces.sionem. Effe6lus temporalis, utpote tribus personis comiiiunis, /£?r se non sufliceret ad missionem constituendam. (b) Cum destinatione, etc; missio enim supponit destinationem ad aliquem terminum, seu ad aliquid novum faciendum, et cum in Deo nihil novi sit faciendum, destinatio illa est ad aliquem temporalem efle6lum, ad nostram videlicet san6lificationem, ut infra exponetur. (c) Cum novo existendi modo ; temporalis ille efle6lus non potest consistere in mutatione loci, cum divinae personae jam sint ubique, neque in produ6lione alicujus substantiae, nam talis produ6lio communis est tribus personis ut opus naturae divinae; consistit igitur in eo quod persona missa novo inodo existat in creaturis, vel per manifestationem praesentiae, vel per specialem conjun6lionem cum creatura, ita tamen ut mutatio totam se habeat in termino; sic, V. g., missio Filii per Incarnationem consistit in eo quod Verbum Divinum, quod jam antea erat super terram, novo modo inccepit esse in aliqua parte terrae, sese hypostatice uniendo himana naturce, quin ullam in se pateretur mutationem.
2° Thesis : Inter divinas personas, Pater mitti nequit, Filius autem et Spiritus mitti possunt; e contra Pater et Filius mittere possunt, sed S. Spiritus mittere nequit. Certmn est.
(A) Pater mitti nequit. Non enim legitur in Scriptur^ quod mittatur, sed solum quod veniat ad nos : " Ad eum venienius et mansionem apud eum faciemus " ^. Jamvero magnum discrimen est inter venire et mitti : Pater ad nos venire potest et seipsum dare, aliquem effe^lum gratiae producendo; at mitti non intelligitur, ex di6lis, nisi ea persona quae ab altera procedit.
Hinc S. Augustinus^^diit : " Solus Pater non legitur missus ; quia solus non habet au(5lorem, a quo genitus sit, vel a quo procedat ". Cujus rationem sic reddit S. Thomas^ : " In omni missione oportet quod ponatur aliqua au6toritas alicujus ad ipsum missum. In divinis autem personis non est au6toritas nisi secundum originem. Et ideo nulli personse divinae convenit mitti nisi ei quae est (i. e. procedit) ab alio, respe(Stu cujus potest in alio designari au6toritas, et ideo Spiritus S. et Filius dicuntur mitti, et non Pater vel Trinitas ipsa".
(B) Filius et Spiritus S.mitti possunt. (a) De Filio dicitur : " Misit Deus Filium suum fa6lum ex muliere " 4; de Spiritu San6lo : " Spiritus S. quem mittet Pater in nomine meo " s. (b) Illae personae mitti possunt quae ab ali^ procedunt, et ab ea accipiunt tum potestatem, tum impulsum eundi; atqui Filius et Spiritus S. ab ali^ person^ procedunt, et ab ea accipiunt, simul cum natura, omnipotentiam et impulsum seu destinationem ad effe^lum temporalem.
(C) Pater et Eilius mittere possunt. Etenim (a) de Patre dicitur : " Misit Deus Filium suum " ^; de Filio : " Si autem abiero, mittam eum (Spiritum S.) ad vos " 7. (b) Insuper illae personae mittere possunt, ex quibus procedit alia persona; atqui ex Patre Filius procedit, et ex Patre Filioque Spiritus S. procedit; ergo.
^Joa.^ XIV, 23. — ^ Lib. contra Sermoii. Arian.^ c. 4, P. Z., XLII, 686. 3 In I Sent.y dist. 15, q. 2, a. unic. ; cf. I, q. 43, a. 4. *> Galat., IV, 4. — ^Joan., XIV, 26. « Galat., IV, 4. — Tjoan., XVI, 7.
- (D) Spiritus S. mittere neqiiit. (a) Nullibi enim legitur Spiritum S. aliam personam divinam misisse. Dicitur quidem apud Isaiam ^ in loco qui, juxta quosdam, refertur ad Christum : " Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus ejus "; sed hlc, ex contextu, agitur de missione prophetic^ Isaiae. (b) Insuper ille solus mittere potest divinam personam, ex quo procedit alia divina persona; atqui nulla persona procedit a Spiritu San6lo.
II. De Missione invisibili.
Missio invisibilis ea est quae fit interno modo, sine ulla exteriori manifestatione, ut est missio Spiritus San6li ad nos, quando effundit in animas nostras gratiam san6lificantem; missio visibilis ea est quae fit cum ah*qua externi manifestatione personae missae, v. g., Incarnatio Verbi, deseensus Spiritus S. super Apostolos.
Thesis : Tunc fit missio invisibilis divinarum personarum cum infunditur gratia sanctificans in animam. Ita commuiiiter.
Declaratur. Quoties gratia habitualis infunditur, sive prima, in ipso instanti justificationis, sive secunda, quae nihil aliud est nisi primae augmentum, tres divinae personae animae illabuntur, Fih'us quidem et Spiritus S. quatenus missi^ Pater autem ut a seipso veniens et datus; nam in utroque casu personae divinae novo et magis intimo modo in anim^ incipiunt esse. Gratia vero a6lualis ad missionem divinam non sufficit, quia per ipsam Spiritus S. stat quidem ad ostium animae et pulsat^, sed novo modo non habitat in animl Per gratiam san6lificantem tres divinas personae simul in corde nostro habitant; attamen haec inhabitatio, proindeque haec missio speciatim Spiritui S. tribuitur, quia est opus amoris et san6lificationis, quod tertiae personae appropriatur. Nonnulli quidem theologi, post Petavium^, eam esse Spiritui S. propriam dicunt; sed eorum opinio communius ab aliis rejicitur4,
- Probatur. (A) Ex Scripturd enim patet (a) gratiam san6lificantem, seu caritatem essentialiter conne6li cum habitatione Spiritus S. in nobis : diciturenim d^ peccatore : " In malevolam animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis " ^. E contra dejusto : " Si quis diligit me... Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus " 2; et iterum : " Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis"?... " Caritas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum S. qui datus est nobis " 3... " Quem (Spiritum) effudit in nos abunde per Jesum Christum salvatorem nostrum " 4. Ex hoc igitur concludere licet Spiritum S. non esse (speciali modo) in peccatoribus, sed ad nos mitti, quotiescumque gratiam habitualem seu caritatem accipimus; ejus enim adventus vel inhabitatio conne6litur cum dilectione Dei, cum caritate erga Deum, quae, ut probatur in Tr. de Gratid^ a gratia san6tificante non disjungitur.
(b) Ipsa persona Spirittts S., non solum ejus dona, nobis communicatur; nam : i) in praefatis textibus sedulo distinguitur inter caritatem, seu donum creatum, et Spiritum 6*., seu tertiam personam SS. Trinitatis, et declaratur utrumque nobis dari, ita tamen ut caritas ab ipso Spiritu dispensetur, ideoque ab eo distinguatur sicut effe6lus a causd. 2) Praeterea Spiritus S. ab ipso Christo annuntiatus fuerat ut alius Paracletus, in nobis mansurus, ut ejus missionem compleret : " Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum..." S; ergo Spiritus ipse, non solum gratia ejus, nobis datur. 3) Eo modo datur ut in nobis habitet sicut in templo, ibique operetur : " Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis?6" Hic autem Spiritus adjuvat infirmitatem nostram, postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, scrutatur corda 7, etc.
(c) Non solum Spiritus S., sed duce alice personce nobjs per gratiam dantur : " ad eimi veniemus ", ut probatur in 7r. de
Gratid. Hinc 6". Athanasitis ^ scribit : " Profe6lo cum Dominus ait : veniemus ego et Pater^ simul venit Spiritus non alio modo quam ut Filius in nobis habitaturus... Cum vero Filius in nobis est, Pater quoque simul est, dicehte Filio : ego in Patre et Pater in me ".
- (B) Ratione theologicd confirmatur : Ad missionem requiritur ut persona divina, ab alia procedens, novo modo existat in creaturis; atqui, per gratiam san6lificantem, Spiritus S. novo modo habitat in nobis, scilicet ut amicus et specialis prote^or.
Quod sic optime S. Thomas declarat : " Est enim unus communis modus quo Deus est in omnibus rebus per essentiam, potentiam, et prassentiam... Super istum autem modum communem est unus specialis, qui convenit naturse rationali, in qua Deus dicitur esse sicut cognitum in cognoscente, et amatum in amante. Et quia cognoscendo et amando, creatura rationalis sua operatione attingit ad ipsum Deum, secundum istum specialem modum Deus non solum dicitur esse in creatura rationali, sed etiam habitare in ea sicut in templo suo^.. Ad dationem Spirittis S. non sufficit quod sit nova relatio, qualiscumque est, creaturse ad Deum; sed oportet quod referatur in ipsum sicut ad habitum^ quia quod datur alicui, habetur aliquo modo ab illo. Persona autem divina non potest haberi a nobis nisi vel ad fru6lum perfe6tum, et sic habetur per donum glorice^ aut secundum fru6tum imperfe(5lum, et sic habetur per donum gratice. gratum facientis " 3.
- Modus autem specialis quo Spiritus in nobis habitat per gratiam in eo consistit quod veniat : (a) ut amicus apud amicum : " Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum et ccenabo cum illo, et ipse mecum " 4; haec amicitia postulat intimam Dei praesentiam in anima; (b) vX prote6lor specialis : nam de ratione amici est ut super amicum speciali modo vigilet, eumque ab hostibus protegat; quod sane Deus egregie praestat, juxta illud : " Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis'' 5; (c) ut Deus in templo; nam Hcet Spiritus S. veniat ut amicus, suam dignitatem non
' S. Athanas., ep. I ad Serap., 31, P. G.^ t. XXVI, 601. Alia testimonia profert Franzelin, th. 43. — ^ S. Th., I. q. 43, a. 3. 3 In I Sent.^ dist. 14, q. 2, a. 2. * Apoc^ III, 20. — s / Peir., V, 7. .
396 CAPUT I.— MYSTERIUM SS. TRINITATIS.
amittit, et jus habet ut specialiter in anima nostra adoretur : " Membra vestra templum sunt Spiritdis San6li... glorificate et portate Deum in corpore vestro " ^
III. De Missione visibili.
- 1° Notio : Ad missionem visibilem tria requiruntur :
(a) sigr.um aliquod visibile : secus esset missio invisibilis ;
(b) signum novum, id est aut non existens antea, aut saltem non existens eodem modo : nam missio visibilis exigit signum aliquo modo extraordindirium^^c) res/^e^usadsan^ijicationemi quia missio divina non fit nisi ad san6lificationem animarum.
- 2° Species : Duse sunt missionum visibilium species :
(A) Una est visibilis substantialiter, qualis est missio Verbi Divini in mysterio Incarnationis, quia in illa missione Filius Dei non solum reprsesentatus est modo visibili, sed substantialiter unitus fuit humanae naturae, ut explicabitur in 2>. de
Verbo Incarnato.
(B) Altera est visibilis reprcesentativa, qualis fuit missio
Spiritus S. sese manifestantis sub formis sensibilibus, quibus tamen non erat substantialiter unitus.
Quatuor numerantur praecipuae missiones Spirit^s S. : (a) apparitio in Baptismo Christi, sub specie columbce'', ad ostendendam gratise abundantiam ei antea collatam; (b) apparitio in Transfiguratione sub specie lucidcs nubis^, ad declarandam do6lrinae abundantiam, qu^e Christo competit : quae fuerunt mere reprcesentativce, quia non contulerunt gratiam, sed solum gratiam antea Christo datam repraesentabant; (c) collatio Spiritiis S. sub specie y^^/z/i-, quando Christus dixit : " Accipite Spiritum San6lum " ^»; (d) descensus Spiritus S. in die Pentecostes sub specie linguarum ignearum''' : (^w^ {yxQXMnt ^\nwAreprcesentativce et effe^ivcBy quiagratiam internam contulerunt^
- Corollaria : (A) In coUatione Sacramentorum non est missio visibilis Spiritus S., quia signum sensibile adhibitum non est novum nec extraordinarium, sed solum missio invisibiUs, quatenus per ea gratia habitualis confertur.
: (B) Sub antiqua lege non adfuerunt missiones visibiles SpiritAs S. quia conveniebat ut FiHus prius manifestaretur quam Spiritus Fuerunt quidem apparitiones divinae, sed non diredle ad sandlifica tionem significandam aut producendam sed ad ahquid aliud manifes tandum, nempe ad designandamTrinitatem aut aUquid hujusmodi,
Gaput tj.
PHILOSOPHICA EXPOLITIO MYSTERII SS. TRINITATIS.
- Expositis veritatibus quas Scriptura et Traditio de SS. Trinitate docent, quid ratio humana de hoc mysterio cognoscere valeat, inquirendum superest. In triplici articulo dicemus : 1° de cognoscibilitaU mysterii SS. Trinitatis ; 2° de analogiis et philosophicis theoriis quibus explanatur; 3° de regulis ad re6le de eo loquendum servandis.
Art. L De cognoscibilitate mysterii SS. Trinitatis.
- Errores. Non defuerunt theologi,qui ingenio suonimis fidentes,existimarint illud mysterium philosophicis argumentis demonstrari posse; inter quos numerantur:(a)P.^telardus (1142), mente subtilis, sed audax novitatum amator, juxta quem philosophi gentiles, ac prsecipue Platonici propriis viribus invenerunt SS. Trinitatis mysterium quale intelligitur ab Ecclesia catholica ^, et Trinitas est veritas naturaliter ab hominibus credita^; (b) S.AnselmuSy qui frequenter de Trinitate autumat instituere demonstrationes peremptorias ac necessarias : in quo saltem verbis excedit et ejus cogitatio quadam obscuritate involviturS; (c) Richardus a S. Vi^ore {11 y^), qui in opere de Trinitate " non modo probabilia, sed etiam necessaria argumenta " exhibere conatur, licet a quibusdam ejus verba benignius intelligantur ; (d) Rayinundus Lullus (13 14), qui " San6lam Trinitatem " " per veras rationes ", " per rationes necessarias " demons-
- Theologia christiana^ lib. I, cap. 5; cfr. Gonzalez, Historia de la fdosofia,
« Theol. christ., lib. V, P. Z., CLXXVIII, 1123; Introduaioy 1. II et III, P, Z., ibid., 105 1- 1086. Nec mirum est Aboelardum tkm superbe philosophantem, graviter errasse circa Trinitatem. Cf. Capitula Abcelardi a Concilio Senonensi a. ii^i ab Innocentio II dainnata, Denz.-Bann., 368 sq. (310 sq.)
3 J. Bainvel, S. J., in Di<rt. de th^oL, t. I, 1346. Cf. tamen Gonzalez, Historia de la filosofiay II, 135, qui contendit S, Anselmum sobrie de Deo ratio* cinari.
trare I nititur; (e) nostris temporibus Gunther putabat dogma Trinitatis, prout a se expositum, jam non ignominiam, sed decus humanae mentis fore : philosophici systematis ope, quod ad mentem Cartesii, Kantii et Hegelii constituerat, non dubitavit altissima fidei mysteria explicare; speciatim SS. Trinitatem penitus intelligere gloriatus est et demonstrare; sed reapse, Tritheismum sub nova form^ suscitavit^; (f) Rosmini docuit SS. Trinitatis mysteriumi postquam revelatum est, posse demonstrari argumentis mere speculativis, negativis quidem et indire6lis^ hujus tamen modi ut per ipsa veritas illa ad philosophicas disciplinas revocetur atque fiat propositio scientifica sicut ceterae3; (g) novissime Schell ex aseitate studuit probare Trinitatem*.
Ex adverso Rationalistce et Unitarii contendunt hoc mysterium aperte rationi contradicere.
Unde probabimus dogma SS. Trinitatis esse quidem supra^ non autem contra rationeni,
- Thesis z* ; Mysterium SS. Trinitatis non potest sola ratione intelligi vel demonstrari. Certum est 5.
Dicitur : non potest demonstrari^ quatenus ejus existentia nonnisi revelatione innotescit; nec intelligi, cum, etiam revelata mysterii existentia, ejus intima natura maneat fidei velo et obscura caligine obte(5la6. — Probatur :
^ Script. Illud enim per solam rationem cognosci nequit quod est notum soli Deo, aut illi cui Deus illud revelare voluit; atqui ita est de mysterio Trinitatis, ut constat ex
^ De contemplatione Dei^ lib. V, cap. 317. Protestatur tamen LuUus se articulos fidei non probare '* per causas"; unde, juxta Marium Andre, Le Bienheureux Raymond Lulle^ " Lulle voulait surtout affirmer que les articles de la foi ne pouvaient etre detruits par les raisons necessaires ", p. 176. Non est certum damnationis sententiam contra errores Lulli fuisse latam a Gregorio XL Cf. Gonzalez, ibid., p. 293; Vasquez, Comment. in i^*^ part. Sum. th.^ disp. 133, cap. 4.
^ Vorschuie, I, 121. Cf. Vacant, Etudes thiol. sur les Constitutions du Concile du Vatican, I, p. 130.
*• Kathol. Dogmatik, II, raderborn, 1890, 21, 31 sq. Cf. Pesch, op. cit., p. 274.
5 Cf. S. Th., I, q. 32, a. i; Billuart, diss. prooem., a. 4; Knoll, § 114; Pesch, n. 488 sq.
^ Quam explicationem desumimus ex ep. Pii IX, 11 dec. 1862, contra errorea Frohschammer, ap. Denzing., n. 1673 (1527).
his textibus : " Deum nemo vidit unquam : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris ipse enarravit " ... " Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare " ^ Praeterea, ad cognoscendum Trinitatis mysterium, divinitas Verbi nosci debet; atqui, teste Christo, haec notitia supernae revelationi ascribi debet; postquam enim Petrus hanc divinitatem professus fuit, ait illi : " Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est " ^^
- 2° Tradit. (a) Patres idem diserte asserunt; Athanasius dicit ^ : " O stulti, atque ad omnia audaces et praecipites! Quare non potius SS. Trinitatem curiose scrutari desinitis, eamque esse duntaxat creditis, magistrum Apostolorum hac in re imitati, cujus haec sunt verba : credere enim oportet primum Deo quia est....'*" De eodem mysterio aiunt S. Gregorius Nyss. : " Nullo sermone declarari potest ineffabilis profunditas mysterii " 4 ; S. Hilarius : " Extra significantiam sermonis est, extra sensus intentionem, extra intelligentiae conceptionem " 5.
(b) Declaravit Vaticanum quaedam mysteria esse quae per rationem neque intelligi neque demonstrari possunt^ ; atqui, ex omnium confesso, mysterium Trinitatis est omnium difficillimum et altissimum; ergo per rationem neque inveniri neque demonstrari potest. Unde recenter damnata fuit sequens propositio Rosmini : " Revelato mysterio SS. Trinitatis, potest ipsius existentia demonstrari argumentis mere speculativis, negativis quidem et indire6lis, hujusmodi tamen ut per ipsa veritas illa ad philosophicas disciplinas revocetur, atque fiat propositio scientifica sicut ceterae " 7.
- 30 Ratione. (A) Omnis demonstratio fit vel a priori, vel a simultaneo, vel a posteriori ; atqui existentia SS. Tri-
' '*Si quis dixerit in revelatione divina nulla vera et proprie dicla mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari, A. S." ^De Fide et Rat.^ can. i.)
nitatis non potest demonstrari apriori^ seu per causam, quia Deus nullam causam habet; nec a simultaneo, seu ex ipsi notione Dei, quam habemus nimis analogam ut ex e^ eruamus tres esse personas in Deo; neque a posteriori, seu per efife6lus, quia effe^lus a Deo produ6li causantur a Deo, non quatenus trinus sed quatenus unus est : causantur scilicet ab omnipotentia quae ad naturam, non ad personas pertinet. Merito igitur concludit S. Thomas ^ ; " Per rationem igitur naturalem cognosci possunt de Deo ea quae pertinent ad unitatem essentiae, non autem ea quae pertinent ad distinctionem personarum. Qui autem probare nititur Trinitatem personarum naturali ratione, fidei dupliciter derogat. 1° Quidem quantum ad dignitatem ipsius fidei, quae est ut sit de rebus invisibilibus, quae rationem humanam excedunt... 2° Quantum ad utilitatem trahendi alios ad fidem. Cum enim aliquis ad probandam fidem inducit rationes quae non sunt cogentes, cedit in irrisionem iiifidelium, Credunt enim quod hujusmodi rationibus innitamur, et propter eas credamus. Quae igitur fidei sunt, non sunt tentanda probari nisi per au6loritates his qui au6loritates suscipiunt. Apud alios vero sufficit defendere non esse impossibile quod praedicat fides ".
- (B) Confirmatur ex insufficientia rationum quibus prsefati au6lores, n. 670, SS. Trinitatem demonstrare tentarunt : — (a) AbcR' /«?'^2^^,comparatione potiiis et appropriatione quam demonstratione, Deum concipit non ut Trinitatem personarum, sed ut Trinitatem nominalem attributorum : *'Sicut eadem oratio est propositio, assumptio et conclusio, ita eadem essentia est Pater, et Filius et Spiritus San6lus '"" ; " Pater scilicet est potentia, Filius est sapientia, Spiritus San6tus est bonitas "3. immo in arianum subordinatianismum prolabitur, dicendo : " Quod Pater sit plena potentia, Filius qujedam potentia, Spiritus San6lus nuUa potentia " ^.
(b) Lullus sic ratiocinatur : Sicut bonitas finita est ratio bono finito quod producat naturaliter et de se bonum finitum, ita bonitas infinita est ratio bono infinito quod producat naturaliter et de se
' Ita Otto Freising., discipulus et interpres Abalardi. Cf. Gonzalez, op^ cii., p. 127.
3 Abaelardus, Introdudio ad theologiam^ lib. I, P. Z., CLXXVIII, 9895 lib. II, 1086; Theologia christiana, 1. II, F. Z., 1259-1261, 1278.
bonum infinitum; ergo Deus, ciim sit bonum infinitum, producit bonum infinitum et per consequens aequale et idem sibi, cum non possint esse duo vel plura infinita per essentiam differentia; sed intex producens &i produnum oportet esse distindlionem suppositorum, cum idem non possit seipsum producere; in divinis ergo est suppositum producens et suppositum produdum; sequitur ergo personarum pluralitas'. Hsec autem dedu(5lio Lulli est legitima; immo primum principium a quo incipit, scilicet bonitatem divinam esse intrinsece fecundam, verum est et inconcussum; sed illud cognoscimus sold revelatione, non ratione : unde argumentum non demonstrat sold ratione SS. Trinitatem.
- (c) Giinther ita ratiocinatur : Qui sui conscientiam habet, seipsum concipit; qui seipsum concipit intelle(5tuali generatione, aliquid sibi opponit, sed simul cognoscit hoc oppositum esse seipsum. Hsec autem tria; subjedlum, objedlum, identitas, in Deo sunt substantialia. Itaque subjenum est Pater, obje^um substantiale&s.Y\\is,identitassubstantialis est Spiritus Sandlus^ — Ad quse reponimus : i) homo qui intelligit, aliquid sibi opponit seu profert intra se aliquid a se distindlum : concedimus de verbo mentaliy negamus de objeHo ipso cognitionisj 2) ratio quidem nos docet Deum seipsum cognoscere, sed tacet de verbo in cognitione divina produ(5lo : ex eo enim quod intelligendo homo concipit verbum, non sequitur ita esse in Deo, cum in infinitum Deus simplicitate creaturam transcendat. Ergo Giintheri ratiocinium nihil revera concludit de Trinitate christiana; 3) immo concludit contra rationem : ciim enim, juxta Gilntherum, persona etiam in Deo, sit conscientia sui ', sequitur tres esse conscientias in Deo, tres intellecSlus, tres substantias, tres deos : quod est tritheismus. Unde satis constat Giintherum non dogma catholicum explicasse et probasse, sed longe a veris rationis et fidei documentis de Deo aberrasse.
(d) Rosminii ratiocinium consistit in eo quod philosophise KantiancB principia adhibet ad explicationem vel potius ad deformationem mysterii. " Tres supremae formse esse, ait, nempe subjecSlivitas, objedlivitas, sancSlitas; seu realitas, idealitas, moralitas, si transferuntur ad esse absolutum (divinum), non possunt aliter concipi nisi ut personae subsistentes et viventes "'♦. Hsec autem theoria, ut satis apparet, resolvitur in Trinitatem mere nominalem aut in tritheismum.
(e) Schell autem studet probare Trinitatem ex aseitate intelle(5ia modo a ratione et a do(5trina tradit^ alieno. Scilicet aseitas, juxta
^ De articulis Jidei, cap. VII. ' Op. cit., 108, 109, 119. Cf. Pesch, n. 494. 3 Op. cii., II, 296; cf. Pesch, op. cit., n. 495.
^ Propos. 2^ ex damnatis in decreto S. Ojf. 14 dec. 1887; Denz.-Bann., 1916 (1761).
eum, est causalitas qua ens perfedlum seipsum causat, et quidem ex iogica necessitate. In quantum autem hanc necessitatem cogiiando dicit et est principium in divina principiatione sui ipsius, vocatur Pater; in quantiim cogitando hanc Ipgicam necessitatem in seterna existentia principiatur, exsistit ut Fihus; in quantum per necessitatem ethicam et moralem voluntatis a^ionem principiatur^ est Deus Spiritus Sandtus " \ Tantiim valet haec explicatio, satis obscura, quantum notio aseitatis ex qua eruitur^
- Thesis 2* : Demonstrari nequit ullam repugnantiam esse in dogmate SS, Trinitatis recte exposito^.
Probatur :
(A) Au5loritate. Jam enim a novemdecim sseculis illud dogma creditur non solum a rudibus sed a viris prsestantissimis, non solum in Theologia, sed etiam in Philosophi^ et scientiis naturalibus versatis, qui difficultates contra illud allatas perpenderunt et confutarunt; atqui repugnat tot tantosque viros admisisse dogma absurdum, rationi contrarium, prsesertim ciim minime passionibus faveat, sed ipsis opponatur. — Nec dicatur eosdem non semel circa res scientificas erravisse; nam ex eo quod moderna inventa ignoraverint, minime sequitur eos inhabiles fuisse ad judicandum, ex conceptibus et principiis rationis, de repugnantia vel non repugnantia propositionis quae non ad physicas scientias spe6lat, sed ad naturam divinam. Temeritatis certe rei sunt qui in rebus mere religiosis absurdam esse declarant do6lrinam quam animo professi sunt palamque propugnarunt do6lissimi viri quales fuerunt ^S". Justinus^ Origenes^ S. AthanasiuSy S, Augustinus^ sexcentique alii Patres, necnon S. Thornas, aliique Scholastici Do6lores, aut etiam Cartesius^ Leibnitzius^ uno verbo plerique philosophi aut scientiarum cultores qui nomine christiano gloriantur.
- (B) Ratione. Adesset quidem repugnantia in mysterio SS. Trinitatis, si probaretur in ejus enuntiatione contineri terminos inter se incompossibiles et se invicem exclu-
= In textu Do(fi. Schell^ qualis adducitur a Pesch, ibid., p. 274, adumbrantur tamen notiones processionis et relationis, sed extenuatse ac deformes.
3 Cf. S. Th., C. GentiL, cc. 10, 14, 16, 23; Billuart, diss. prooem., a. 3, §3; Perrone, 131 sq. ; Knoll, § 115; Franzelin, th. 20.
dentes; atqui non est ita; nam non dicimus tres esse in Deo naturas et simul unam naturam, aut tres personas et unam personam, sed dicimus Deum esse unum sub respe6lu natnrae, et trinum sub respe6lu personarum; jamvero aliquod ens potest esse unum sub aliquo respe6lu et multiplex sub alio. Sic, V. g., in homine adest duplex substantia, substantia spiritualis seu anima, et substantia materialis seu corpus, et tamen adest unica persona. Ut igitur contradi6lio esset in hoc mysterio, probari deberet nullani esse distin6lionem, ne virtualem quidem^, inter naturam et personam : quod quidem fieri nequit, ex jam di6lis.
- Solvuntur difficultates. (A) Objiciunt Unitarii : Mysterium SS. Trinitatis contradi6lionem involvit; nam, juxta communem loquendi modum, persona est ens aliquod, seu substantia; atqui, juxta docflrinam supra expositam, tres sunt personae in Deo; ergo tria entia, tres substantise; aliundeasseritur in Deo esse unamnaturam, unam substantiam; ergo adest contradi6lio^
Resp. : Illa difficultas manifeste supponit nomen personae de Deo praedicari eodem omnino sensu ac de creaturis : quod quidem falsum est; nam, ut diximus, persona in Deo est relatio ut subsistens, V. g., persona Patris est relatio paternitatis, quas sane in Deo non est accidens inhserens subje^to, sed est divina essentia : unde est subsistens. Igitur ex eo quod in Deo tres sint personae, concludere licet tres esse relationes reales et subsistentes quae sunt sui juris, non vero tres substantias seu res absolutas substantiales. Nec mirum est personse notionem aliquo modo mutari quando de Deo prsedicatur, nam idem fit quoad omnes perfedliones quae a creaturis ad Deum transferuntur, propter infinitam ejus perfe6tionem ; aliunde persona, in quacumque natura, significat id quod est distin6lum et incommunicabile in natura illa : jam vero illa essentialis proprietas servatur in definitione personae prout Deo applicatur; distin6lio enim in divinis non fit nisi per relationes originis.
- (B) Instant: Si talis dicendi modus accipitur, Deus est unum ens, quod tribus modis sese manifestat : porro hoc nihil aliud est nisi Modahsmus seu Unitarianismus, solo nomine mutato.
Resp. : Concedo quidem Deum esse unum, id est unam substantiam, sed nego Trinitatem nostram consistere solum in tribus diversis modis quibus Deus se manifestat, aut quibus operatur; consistit
- Ea autem distinguuntur in Deo virtualiter (seu ratione ratiocinata, seu cum fundamento in re), quae, cum sint una res, tamen sequivalent in nobis pluribus rebus realiter distindlis.
enim in tribus relationibus internis, realibus et subsistentibus, quse plenissime gaudent privilegiis personalitatis; do6lrina igitur nostra non est Unitarianismus, vel Modalismus, quia in Deo tres subsistentes inter se realiter distincStos agnoscimus, seu tria centra specialis et respedlivae attributionis; aliunde a Tritheismo differt, chm unicam substantiam seu naturam in Deo admittamus : dodlrina igitur catholica media stat inter duos istos errores.
- (C) Instant iterum : Tahs loquendi modus prorsus inintelhgibilis est, non solum mysterio sed fallacia plenus.
Resp. Nego suppositum; mysterium non quidem comprehensibile, sed aliquatenus intelligibile est iis omnibus qui sanae philosophise studuerunt, et inter naturam et personam aliquam differentiara percipere valent; potest enim sic exprimi : adest in Deo una natura quae possidetur a tribus personis; seu tria sunt attributionis centra^ quae ad agendum eadem natura utuntur. Jamvero haec propositic est quidem mysterio plena, sed non ininteUigibiHs.
- (D) Instant iterum : Quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se; atqui tres divinae personae sunt quid unum et idem cum essentia; ergo sunt idem inter se.
Resp.: Distinguo majorem : quae sunt eadem uni tertio sub omni respedlu, sunt eadem inter se, concedo; quae sunt eadem sub ahquo respe(5lu et differunt sub aUo, nego. Jamvero personae sunt idem cum natura sub ahquo respedlu, quatenus sciHcet aequahter divinam possident naturam, sed virtualiter differunt ab ea, quia non possident divinam naturam eodem modo, v. g. : Pater a6tive generando dat illam naturam Fiho, Fihus eam accipit; jamvero inter dare et accipere reahs adest distindlio. Illustratur comparatione : A^io et passio distinguuntur virtualiter tantum a motu^ nam adlio est motus datus et passio est motus receptus; attamen adlio et passio realiter distinguuntur ab invicem; ita pariter divinae personae virtuahter distinguuntur a natura, et reahter ab invicem; hcet enim paternitas sit idem secundum rem cum essentia divina, et simihter fih'atio; tamen haec duo important oppositos respedlus; videhcet paternitas est a^iva communicatio vitae, dum fihatio est passiva ejus acceptio; unde distinguuntur ab invicem ^ Rem aUo modo illustrat Perrone (n. 142) : " Sic, ex. gr., longitudo idem est cum spatio quod afficit, altitudo pariter idem est cum spatio, id ipsum dic de magnitudine, quae ex utraque exsurgit, longitudo tamen non est latitudo, nec vicissim; quod aeque valet in magnitudine, quae praecise neque altitudo est, neque longitudo, sed ex utraque coalescit". Ita personae divinae idef7t sunt cum naturd divind^ et sub hoc respedlu sunt pariter idem inter se; at idem non sunt in modo subsistendi^ seu in personahtate, qua inter se relative distinguuntur.
- (E) Instani : Deus est admodum simplex; atqui trium personarum existentia divinae obstat simplicitati, quia tunc fit compositio ex essentia et personis; ergo.
J^esp. Hanc ipsissimam difficultatem jam solverat S. Thomas * : "Dicendum quod in Filio est aliquid commune Patri, sc. essentia, etaliquid per quod a Patre distinguitur, sc. relatio. Non tamen est ibi compositio, quia relatio est secundum rem essentia ". Seu aliis verbis, divina simplicitas excludit quidem omnem compositionem realem, qua personae realiterabessentiadistinguerentur, non autem virtualem differentiam inter essentiam et proprietates sive essentiales sive personales; atqui divinae personae, licet realiter ab invicem distindlae, nonnisi virtualiter seu secundum modum intelligendi et significandi ab essentia distinguuntur : ex eo enim quod relationes translatse ad Deum sunt substantia, optime infertur eas esse ipsam substantiam et essentiam divinam, ita ut sola ratione ab ea distinguantur.
- (F> Sic tandem arguunt Unitarii : Id quo personae realiter ab invicem differunt est vel perfedlio, vel imperfedlio; atqui non est imperfe6tio, cum nuUa imperfedtio in Deo esse possit; aliunde non est perfe6tio, quia tunc duae aliae personae ea privarentur, proindequeimperfedtae essent^
Resp. : Haec difficultas duplici modo solvi potest :
- (a) Juxta multos Thomistas^, proprietates personales non habent perfedlionem distincStam ab ipsi, perfecSlione quae existit in essentia divina : v. g., paternitas et vis generandi jam eminenter continetur in essentia divina tribus personis communi : talis igitur proprietas non facit ut Pater sit perfe(5tior realiter quam Filius et Spiritus S., licet eum sufficienter ab utroque distinguat. Quod sic declaratur a S. Thomd^ : " Paternitas igitur est dignitas Patris, sicut et essentia Patris. Nam dignitas est absoluta, et ad essentiam pertinet. Sicut igitur eadem essentia quae in Patre est paternitas, in Filio est filiatio; ita eadem dignitas quae in Patre est paternitas, in Filio est filiatio. Vere ergo dicitur quod quidquid dignitatis habet Pater, habet Filius. Nec sequitur : paternitatem habet Pater : ergo paternitatem habet Fihus. Mutatur enim quid in ad aliquid. Eadem enini est essentia et dignitas Patris et Filii, sed in Patre est secundum relationem dantis, in Filio secundum relationem accipientis ".
In hoc systemate solvitur ergo difficultas dicendo : id quo personae distinguuntur non est quidem imperfe(5lio, sed perfe6tio quae,
^ De Fotent.j q. 10, a. i, ad 12. — ^Clarke, 1. cit., p. 497. 3 Cf. Gonet, disp. III, a. 2, § 4; Billuart, diss. 3, a. 5; Card. Aguirre, Theol. S. Atzselmiy vol. I, disp. 26, sedt. 3. ^ S. Thom., I, q, 42, a. 4, ad 2.
quatenus perfe(5lio est, jam eminenfer in essenti^, divina invenitur, proindeque in personis ipsis : formaliter tamen invenitur in persona, cui propria est, ut sic ab aliis distinguatur.
- (b) Juxta alios multos, relationes, quibus personse constituuntur, verse sunt perfecSliones ab essentiavirtualiter distindtse, sed sequalis dignitatis, ita ut v. g., non sit major perfecSlio in paternitate quam in filiatione : nam generatio, seu paternitas, est traditio vitae, filiatio est ejusdem vitse receptio; atqui in Deo tam perfecSlum est accipere quam dare, cum utrumque sit infinitum; ergo illae proprietates non obstant perfecSlae persotiarum sequalitati. Quod sic declarat Pesch (n. 630) : " Qugelibet persona in se habet, quidquid quomodocumque est perfecSlionis in aliis personis, et solus ordo et modus habendi hanc perfe6lionem est diversus. Ita Pater habet non solum eamdem essentiam quam Filius, sed etiam relativam perfe6lionem Filii, non tamen habet eam sicut eam habet Filius; nam Pater habet eam ut dans, FiUus ut recipiens. . . " Ceterum hic agitur de mysterio quod perfedle intelligi nequit.
Art. II. Analogiae et explicationes philosophic^e.
- Supposita revelatione, mysterium SS. Trinitatis potest comparationum et analogiarum ope rudibus suaderi: fidelibus autem magis excultis et edo6lis ooe philosophiae fru6luosius et jucundius exponi. Unde duplex paragraphus.
§ I. COMPARATIONES ET ANALOGI.E.
Has analogias invenimus tum in universalitate rerum creatarum quae prae se ferunt vestigla SS. Trinitatis, tum speciatim in homine qui insignitur iniagine illius.
(A) In rerum creatarum universaUtate apparet (a) quoddam vestigium quod in causa producente inveniantur principium verbi, verbum et amor. Etenim harum creaturarum substantia hmitata et finita monet eas a principio quodam (vestigium Patris) procedere; earum species seu typus specificus demonstrat ideam seu verbum facientis (vestigium Filii), sicut forma dom(is demonstrat conceptionem artificis; earum finahtas seu ordo ad finem et bonum demonstrat voluntariam inclinationem seu amorem audloris (vestigium Spiritus sandli), quo effedlus ordinatur ad bonum, sicut usus sedificii demonstrat artificis voluntatem^
(b) Prseter hoc trium Personarum vestigium quod apparet in omnibus creaturis, etiam quam maxime infimis, ut arena maris,
PJHILOSOPHICA EXPOSITIO MYSTERII SS. TRINIT. 407
Deus, quasi ludens in orbe terrarum, ternarii sacri signum diversimode in creatione impressit. Sic mundum visibilem tribus operationibus complevit : produ6lione, distindlione, ornatu; tria suprema genera condidit : substantiam spiritualem seu angelum, substantiam corporalem, et substantiam mixtam ex corpore et spiritu seu hominem. In qualibet creatura sunt esse, potentia, a(^us; unitas, veritas, bonitas. Sunt tres mensurae durationis, tempus, sevum, aeternitas; in tempore distinguuntur praeteritum, praesens et futurum. In quantitate : linea, superficies, corpus; in corpore : longitudo, latitudo, profundum. In musica, tonica, tertia, quinta constituunt perfedlam harmoniam. In terra sunt tria regna : minerale, vegetale, animale. In natura angelica sunt tres hierarchiae, in unaquaque hierarchia tres chori, in unoquoque choro, tres operationes : purificare, illuminare, perficere. In homine sunt tres vitae naturales : vegetativa, sensitiva, rationahs. Una eademque aqua est fons, rivus et lacus'.
In sole tria sunt, subsianiia sohs, kimen et calor; in quohbet radio, lumen, calor et fnoius. — In sacris Scripturis Verbum nobis exhibetur ut charaHer substantiae divinae, ut speculum et ijnago divinje Bonitatis, vapor virtutis Dei, candor lucis aeternae, emanaiio claritatis omnipotentis Dei sincera^
- (B) In homine vero, sicut in Angelo, praeter vestigium, elucescit imago SS. Trinitatis; angelus enim et homo Deo assimilantur non solum in quantum sunt et vivunt, sed etiam in quantum sapiunt vel intelligunt, id est secundum ultimam differentiam : unde similes sunt Deo " secundiim speciem "3, et ita prae se ferunt illius imaginem. Quod fuse explicant, post S. Augustinum^^ S. Thomas^ ac Bossuetius^,
^ Quod vestigium sic explicat S. Anselmus. : " Constat quia una eademque aqua est, quae et fons et rivus et lacus dicitur. Discernamus itaque inter fontem, rivum et lacum, et videamus quid singula haec, cum tria sint, in una intelligantur aqua. In fonte quidem aqua de abysso ascendens ebullit; in rivo de fonte descendens fluit; in lacu colligitur et manet... Videmus autem quia rivus non est de hoc, unde aqua fons dicitur, sed de hoc, quod est, id est de aqua ; nec lacus est de hoc, unde aqua dicitur fons aut rivus, sed de ipsa aqua, quae una et eadem est in fonte et rivo... Sic itaque, ciim dicitur Deus Pater aut Filiu? aut Spiritus sancflus, una in tribus intelligitur essentia et unus Deus... sed in Patre intelligitur gignens, in Filio genitus, et in Spiritu sancto singulari quodam et ineffabili modo procedens ". De process. Spir. Sancti^ c. 17.
^ Quae Bossuetius eloquenter commentatur, Eldvations sur les mystlreSy 2® semaine.
*• De Trinitate, libri IX-XV.
- Elivations sur ies mysteres, 2« semaine, 6^ El^vation.
Tripliciter autem invenitur in homine imago SS. Trinitatis : (a) in quantum ex notitid quam habemus habitualiter in memoria, cogitando interius verhum formamus et ex hoc in amorein prorumpimus ^; (b) in quantum etiam non a6lu, sed habitu tantum intelligimus et volumus : quo sensu imago SS. Trinitatis ad solam memoriam pertinet, ut loquitur S. Augustinus^) (c) praecipue in quantum a6lualiter intelle6lu et voluntate ferimur in Deum : in hoc enim casu attenditur divina imago in homine non secundum verbum et amorem creaturas respicientia, sed secundum verbum conceptum de Dei notiti^, et amorem exinde derivatum : quod est quasi specifice Deo assimilari. Haec autem assimilatio erit in ultimo perfe6lionis gradu quando in caelo videbimus Deum sicuti est facie ad faciem ^,
§ II. EXPLICATIONES PHILOSOPHIC^ SEU ThEOLOGIA DOGMATIS SS. TrINITATIS.
- Has explicationes invenimus apud Patres tum
OrienialeSy inter quos eminent SS. Basilius, Gregorius
Nazianzenus et Gregorius Nyssenus seu Cappadoces; tum
Occidentales quorum princeps est S» Augustinus; — apud
Scholasticos etiam, quibus praesunt SS. Bonaventura et
Thomas,
I. Theoria Cappadocum.
- Do6lores qui Cappadocibus praeiverunt, S. Athanasio non excepto, fidem potius quam theologiam statuerunt, Sacrae Scripturae documenta simul ac Traditionis coordinantes, non vero proprie explicantes ope philosophiae cui diffidebant. Cappadoces ver6 philosophari coeperunt, et
3 *' Alors donc nous serons reduits a la parfaite unite et simplicite. Mais dans cette simplicite nous porterons la parfaite image de la Trinite, puisque Dieu uni au fond de notre etre et se manifestant lui-meme, produira en nous la vision bienheureuse qui sera en un sens Dieu meme, lui seul en etant l'objet comme la cause : et par cette vision bienheureuse il produira un eternel et insatiable amour, qui ne sera encore autre chose en un certain sens que Dieu meme vu et Dossede; et Dieu sera tout en tous. et il sera tout en nous-memes : un seul Dieu uni a notre fond, se produisant en nous par la vision et se consommant en un avec nous par un 6ternel et parfait amour ". Bossuet, EUvation g' de la 2^ semaine.
quidem satis feliciter, apprime distinguentes inter naturam et persona^n qua.rum notionem evolverunt et SS. Trinitati applic^runt.
- Hi (a) primo accurate definiunt voces ouata et uTcoaxaci;. Per vocem ouata .S*. Basilius intelligit quod est commune individuis ejusdem speciei. Hypostasis autem est ad ouaiav sicut proprium (to >ca6' Exaaxov) ad commune. Unde ouaia divina non est de se hypostasis quia, etsi individua, non secundum se et in se existit, sed in personis quibus est communis. Apertius S, Gregorius Nazianzenus nobis exhibet hypostases divinas ut **completas, subsistentes in se, numero distindlas, divinitate autem non distindlas ". (b) Sunt ergo in Deo tres hypostases, tria TrpoaoiKa (ut concedit S. Gregorius), inter se opposita propriis chara(5teribus. Hi autem chara(5leres, juxta S. Gregorium Nazianzenum, sunt ayevvYiaia, Y£vvr]a'!a aut yevvTiat^;, et EXTCopsuoii; aut IxTrefjnj^K;. (c) Hi chara(5leres (Yvwpiaxtxa aTipieta, notiones) personarum divinarum distincSlivi intellecSlu sunt difficiles; immo impossibile est prsecise signare in quo £KTrop£oat(; Spirit^is San6li a Verbi generatione differat. Constat saltem hos characSleres referri ad originem et oppositionem personarum. (d) Cappadoces, respecStu originis, diim ^quahtatem personarum revera profitentur, quamdam praecellentiam videntur Patri attribuere, qui nobis exhibetur ut ifoyTi, apx^ akta xfi? ©soxtixo^, x6 atxtov, xuptwc; Gso?, dum FiUus et Spiritus San(5tus sunt atxiaxa et ad Patrem referuntur. (e) Quoad processionem Spiritus Sandi^ docet S. Gregorius Nyssenus Fihum esse Patris instrumentum, et quidem agens ex virtute a Patre communicata; hanc autem causahtatem communicatam perbelle componi cum causahtate Patris qui remanet primum principium Spirittis San(5li. Haec autem conceptio communis evasit in Ecclesia Grseca.
II. Theorige Patrum Latinorum, imprimis S. Augustini.
Chapter 42 of 81