Skip to the text

Nn. 859–894

  1. (A) Notio naturae. Natura (a voce nascitura, nasci) etyutologice significat creaturam quatenus est nascitura, abstra6lam ab omnibus accidentibus et notis individuantibus quae ante nativitatem ignorantur.

Quoad rem, tria designat : naturam individuam, naturam colle^live sumptam, aufiorem naturae : (a) naturam individuam^ et quidem sub triplici respe6lu : i) creaturam in su^ essentid consideratam, seu quatenus est principium essendi; 2) creaturam quatenus est principium operandi (nam agere sequitur esse, immo esse est quodammodo a6lus), principium autem internum Qt permanens quod sub ipsis operationibus latet; 3) complexum facultatum et operationum quibus extrinsecus manifestatur alicujus entis activitas; (b) collectionem omnium substantiarum creatarum (la nature)^ quatenus efTormant veluti universale operationis principium : sicut enim natura individua habet suum principium essendi et operandi, ita universus mundus seu xda^c; per modum unius concipi potest, singulis naturis utens tanquam facultatibus, ad aliquem communem finem prosequendum ; (c) tandem, sed magis improprie, nomine naturae designatur Deus ipse quatenus est au£lor naturcB. Sensus igitur illius vocis ex contextu determinandus est.

  1. (B) Notio naturalis. Praenotamus naturale et supernaturale hic definiri sub respe5lu morali^ inquirendo nempe quid, attentis Dei sapientia et justitia, vel ejus bonitate et misericordia, debeatur alicui creaturae, vel sit gratuitum. Acatholici, praesertim rationalistae, rem ah'ter considerantes, saepe naturale vocant, sub respe6lu cognitionis^ quod est sensibile, supernaturale autem quidquid experientiam praetergreditur ; sub respe6lu autem metaphysicOy naturale dicunt quidquid finitum est, supernaturale autem quod est infinitum. Ad has confusiones vitandas, prae mente habeatur hlc naturale et supernaturale definiri quoad ea quae aHcui creaturae debentur vel non.

Naturale propine diSlunty quod latius patet quam natura, est id quod, posita creatione, est debitum alicui natu7'CB aut personcBy seu fusius illud quod est secundum essentiam^ vireSy exi^entias et meritum ahcujus naturae creatae. Dicitur :

(a) secundum essentiam^ id est quidquid requiritur ad constituendum aliquod ens in su^ specie; v. g., in homine corpus et anima rationalis sunt quid naturale, quia constituunt ipsam essentiam hominis;

(b) ... vires s^wfacultates^ id est quidquid ab ipsa essentia dimanat, aut requiritur ut ens aliquod possit suam a6livitatem exercere suumque finem obtinere; v. g., in homine; intelle6lus, voluntas, etc, sunt quid naturale, quia dimanant ab essentiahominis;

(c) ... exigentias, videlicet omnia auxilia necessaria ad naturale facultatum exercitium, v. g., concursus divinus, sine quo facultates exerceri non possent. Haec tria vocantur debitum naturce, quia Deus, posito quod velit aliquod ens creare, sibimetipsi debet ei dare quidquid eidem essentiale est ejusque naturam constituit, aut requiritur ad operandum.

(d) . . . et jneritum^ id est quidquid aliquod ens, per modum san6lionis moralis, adipisci potest; v. g., virtutum moralium acquisitio et finis assecutio sunt aliquid naturale^ quia sunt veluti san6lio ordinis moralis divinitus instituti. Quod ita obtinetur vocatur generatim debitum seu meritum personcB quia videlicet debetur personae legitime suas facultates exercenti.

86i. Notandum. Cum vox naturale idem sonet ac originale, seu id quod cum origine connedlitur, aliquando sensu lato et improprio adhibita fuit ad designandum: i) donum vere supernaturale, quod cum origine comie^iturj v. g., san6litas originalis Adamo collata in suacreatione a quibusdam Patribushoc sensu vocataest naturalis'; 2) donum gratuitum quod perficit naturam intra limites suae nativse conditionis, v. g., immunitas a concupiscentia. Hodie vero, ad toUendas aequivocationes, talis dicendi modus sedulo vitari debet.

  1. (C) Notio supernaturalis^ Supernaturale vocatur, ut vox ipsa sonat, quidquid est supra naturam.

Proprie definitur id quod, etiam supposita ejus creatione,^ est prorsus indebitum sive naturce sive personce^ ideoque superat essentiam, vires, exigentias et merituni alicujus naturae.

  • Quo sensu S. Thomas scribit 3, q. 3, a. 12 : *' Dicitur naturalis gratia in Christo, in quantum eam a nativitate habuit ".

"* Cf. Montagne, de Gratid, ap. Migne^ Theol. Curs., vol. X, p. 18 sq., ubi dilucide etiam exponuntur et confutantur nonnuUae falsae definitiones supernaturalis; Palmieri, th. -iy, A. Mercier, Le Stirnaturel, m Rev. Thomiste^ IQOZ p. 125 sq.

Dicitur : (a) quod superat^ non autem quod opponitur, quia supernaturale non est contra naturam, sed solum supra, eamque perficit; (b) essentiam^ vires, exigentias et meritum id est, illud omne quod non solum transcendit constitutionem alicujus entis, sed neque exigi aut ab illo acquiri potest, ut supra explicatum est; proinde supernaturale in genere est illud quod alicui enti conceditur/^^^^r et supra debitum naturce et meritum personcR.

  1. Supernaturale dividitur in duas species, prout superat exigentias unius vel totius naturse, nempe in supernaturale relativum seu secundum quid^ et supernaturale simpliciter seu absolutum, (a) Prius illud est quod alicujus duntaxat^ non totius naturcB vires et exigentias superat; sic cognitio infusa est homini supernaturalis secundum quid, cum sit supra conditionem hominis viatoris, non autem Angeli : quo sensu ah*quid potest esse homini supernaturale et Angelo naturale. — Ad supernaturale relativum refertur prceternaturale, id nempe quod, etsi indebitum, non excedit tamen Hmites perfeftibihtatis naturaHs, sed aliquod ens perficit in sud specie^ : donum immortahtatis corporeae, Adamo collatum, erat in se quid naturale, utpote continuatio vitae naturalis, ideoque eum perficiens in suo ordine, sed ratione subjeSli, cui conferebatur, erat supernaturale, quia immortahtas enti de se corruptibiH minime debetur.

(b) Supernaturale simpliciter seu absolutumy est illud quod superat exigentias et vires totius naturce creatce et creabilis, Quando supernaturale absolutum est tale, non tantum quoad modum ^, sed etiam in se^ in sud entitate, non potest

  • Dantur et gradus in supernaturali relativo; si homini concederetur scientia infusa ceu modus cognoscendi habitualis, haberetur gradus superior supernaturalis relativi, quo homo gratuito elevaretur ad perfedlionem altioris speciei ; si vero homo immunis fit a concupiscentia, habetur gradus inferior supernaturalis relativi, quo quis perficitur in sud specie tantum. — In Tr. de Verd Religione n. 366 sq. egimus de alii forma pra^tematuralis, nempe de miracuio, quatenus est signum divinoe revelationis; etsi miraculum soli Deo ultimo referatur, ssepe -est tantum supernaturale quoad modum, quia effedlus (v. g., curatio segroti) est quid in se naturale, et tantum ratione modi quo fit, superat vires creaturae.

' Concipi enim potest aliquid supernaturale absolutum, v.g., aliquod miraculum, quod superet vires totius naturae, etsi effe(5lus miraculosus sit in se quid .naturale.

esse nisi aliquid divinum, seu participatio quaedam divinitatis, quia omne quod non est divinum, potest naturaliter convenire alicui creaturae perfe6lissimae. De fa6lo, non dantur nisi tres casus supernaturalis absoluti iit se, scilicet unio hypostatica humanae naturae cum Verbo divino (de qua dicemus in Tranatu de Verbo Incarn.), gratia et visio beatifica de quibus fuse suo loco disseremus.

Pro praesenti haec notare sufficiat : visio beatificaest clara tt intuitiva Dei cognitio prout in se est; haec est donum omnino supernaturale, quia nulli creaturae debetur. Gratia in genere est donum supernaturale. creaturae intelle6lualt a Deo concessum in ordine advitam ceternaui seu ad gloriam. Gratia habitualis, seu status gratise, est qualitas supernaturalis, permanenter et intrinsece animae inhaerens, per quam efficimur divince participes naturce^ et exinde immediate apti ad a5lum divimcm visionis beatificcB. Gratia a6lualis est auxilium quoddam supernaturale et transiens, quo Deus illuminat intelle6lum et voluntatem adjuvat ad eliciendos a6lus supernaturales. (Cf. Tr. de Gratici^

2° De statu seu ordine naturali et supernaturali.

  1. Status hlc sumitur pro complexu omnium condftionum quae hominem ordinant ad suum finem. Ordo autem est apta dispositio mediorum ad finem, et hlc quidem ad finem ultimum. Ad talem ordinem quatuor requiruntur : agejis^ scilicet homo, finis ad quem agens tendit, medium per quod agens tendit in finem, lex per quam media re6le ordinantur ad finem. (A) lta.quQ ordo naturalis est apta dispositio mediorum naturalium ad finem naturalem : pro homine ita constituitur : (a) finis est possessio Dei, non per visionem intuitivam, sed per solam rationem modo discursivo Gogniti ; (b) agens est natura humana, cum facultatibus et viribus propriis; (c) medium est exercitium facultatum. praesertim yero intelle6l{!ls et voluntatis, sub influxu concursus Dei naturalis ; (d) lex est lex naturalis, omnium cordibus insita, cum conse6lariis quae ex eA deduci poss^unt.

  2. (B) Ordo supernatura/isy <qul .€st Sipta, dispositio mediorum supernaturalium ad finem supernaturalem, sic constituitur pro homine : (a) finis est cognitio Dei, non imperfe^lo et discursivo, sed perfe6lo et intuitivo modo, facie ad faciem, et amor Dei ejusdem generis, quia amor sequitur cognitionem; (b) agens est natura humana ad altiorem operandi modum elevata per gratiam san6lificantem, virtutes infusas et dona Spiritus san6li; (c) medium est exercitium facultatum, sub influxu supernaturalis Dei concursus, seu gratiae a6lualis ; (d) lex est non solum complexus legum naturalium, sed etiam complexus praeceptorum positivorum, quae Deus legi naturali addere potest.

§ II. De variis statibus humanae natiirac relate ad gratiam etdona praeternaturalia^

  1. Sex sunt status in quibus humana natura concipi potest relate ad gratiam et dona praeternaturalia :

1° Status naturcB purcB, in quo neque gratia neque dona praeternaturaha conferuntur; qui proinde consistit in possessione cuiuslibet boni humanae naturae debiti, et in absentia omnis boni indebiti. Hinc in iilo statu homo habuisset finem naturalem, media naturalia ad hunc finem attingendum, et legem naturalem ; sed fuisset subditus ignorantiae, concupiscentiae, infirmitatibus et morti, nec ullum habuisset jus stri6lum ad auxilium efficax et perseverantiam finalem. De facto ille status etsi possibiHs, n. 890, nunquam exstitit, ut dicemus infra.

2° Status naturcB integrce includit praeter perfectiones naturae purae, amplificationem earum in sua specie, ultra exigentias naturae, nempe : immunitatem a cojicupiscentid^ ab ignorantid^ infirmitatibus et moj^te^ Hcet integritas proprie loquendo speciaHter immunitatem a concupiscentiadesignet.

3° Status simpliciter supernaturalis^ in quo homo ad finem supernaturalem destinaretur, mediisque instrueretur ad hunc finem attingendum, absque privilegiis naturae integrae.

4" Status naturce innocentis^ in quo gratia et dona praeternaturaHa simul conferuntur; supponit igitur destinationern ad finem supernaturalemy et media supernaturaHa, sciHcet,

  • Cf. Suarez, de Graiid, prolegom. 4, de statibus nat. humanse; Mazzella, n. 652 sq. ; Goudin, de Gratid Dei^ q. II.

gratiam san6lificantem, virtutes infusas, etc; et insuper i77tmunitatem a concupiscentid, ab ignorantid^ infirmitatibus et morte. Hic status de fa^lo^xstitit in Adamo : vocatur status naturce innocentis quia non poterat subsistere simul cum peccato; status justiticB seu san6litatis originalis^ quia ab origine homo justus constitutus est.

5° Status naturcB lapsce et reparatce. IUe status, in quo nunc versamur, consistit in eo quod homo remanet destinatus ad finem supernaturalem, sed simul incapax per se hunc finem attingendi, cum nascatur originali peccato infe6lus; capax tamen,/^r Christumy recuperandi gratiam, non autem dona praeternaturalia, saltem in praesenti vita.

6° Status naturcB lapsce non reparatce fuisset idem ac quintus, sed absque ulla redemptione^. Revera ille status non duravit, cum paulo post lapsum Deus promiserit Redemptorem.

III. Errores circa ordinem supernaturalem.

Quo facih*us catholica do6lrina intelligatur, errores huic contrarios breviter recensere oportet.

Duo sunt praecipui sibi invicem oppositi, sed in idem tendentes, nempe negationem supernaturalis : naturalismus ^X. pseudo-supernaturalismus ; quibus addi possunt quaedam systemata plus minusve periculosa, nempe augustinianismus et immanentismus,

  1. 1° Naturalismus modo generaH quidquid supernaturale est rejicit aut valde extenuat. Diversimode advocatur a rationalistis et atheis seu positivistis.

(A) Pelagiani olim neg^runt hominis elevationem ad statum supernaturalem et peccati originaHs transmissionem^. Quos errores renov^runt Unitarii et Liberales^ necnon Modernistce qui docent supernaturale nihil aHud esse nisi emanationem quamdam ex jntimo quodam sensu erumpentems. Rationalistce^ qui omnem revelationem respuunt, contendunt

^ Differt proinde a statu naturce pura in eo quod homo destinatus manet ad finem supernaturalem, ita ut carentia gratiae sit in eo privatio et habeat ratio nem peccati (n. 935).

DK HOMINE. 527 hominem ad statum supernaturalem nunquam evectum fuisse, nec proinde ex hoc statu excidisse.

(B) Athei et positivistce ulterius progredientes, asserunt primos homines, e quodam bruto sponte evolutos, in statu barbariae diu vixisse et nonnisi post longa saecula excultos fuisse, ideoque tanquam fabulam respuunt narrationem biblicam de statu protoparentum.

  1. 2° Pseudo-supernaturalismus admittit quidem hominem fuisse conditum in statu originalis justitiae et integritatis, sed simul asserit hunc fuisse homini naturalem ideoque per ejus amissionem naturam humanam fuisse totaliter corruptam. (a) Secundum Lutherum, gratia et dona per peccatum amissa ad essentiam humanae naturae pertinent : gratia enim consistit in cognitione et amore Dei;-jamvero cognoscere et amare Deum tam naturale est homini quam naturale est oculis videre; (b)juxta Calvinum, gratia etdona ad naturam humanam completam spe6lant '; (c) Baius contendit ea ex justiti^ homini deberi, etsi ejus naturam non constituant 2 ; (d) Jansenius, ejusque discipuli docebant ea deberi non cuique individuo sed naturae integra^ et sanae, ideoque esse debita naturae non personae 3.

In his variis systematibus, gratia habetur ut quid necessarium, aut saltem debitum, proindeque non est quid supernaturale : et ita logice negatur supernaturale.

  1. 30 Systemata plus minusve periculosa. (a) Quidam theologi, praesertim ex ordine S. Augustini, proptereaque Augustiniani di(51:i, inter quos Card. Noris et Berti, docuerunt gratiam et dona protoparentibus concessa, et per peccatum amissa, ex decentid Creatoris deberi; Deus ex potentid absolutd potuisset quidem ea homini denegare, sed ex potentia ordinatd, attentis scilicet ejus sapienti^ et bonitate, nequibat. Hoc systema, Romanis Pontificibus delatum et ab eis sedulo perpensum, nunquam damnatum fuit. Attamen periculis non vacat; quod enim ex qu^dam decenti^
  • A. Baudrillart, Calvinisme^ in Di(^. de Thiol. (Mattgenot) t. II, 1400 sq. ' Le Bachelet, Baius^ in Di<^. de ThJol. (Mangenot), t. II, 67 sq. 3 J. Paquier, Lejansinismey Paris, Bloud, 1909, p. 121 sq. cf. DD. Fuze^ Les Jansinisies du XVII' sihle^ 1876.

debetur, omnino gratuitum non est, et ita extenuatur gratiae supernaturalitas ^.

(b) Recenter quidam catholici, methodum immanentice propugnantes (cfr. Theol. Fundament., n. 85-90), dixerunt gratiam, quamvis supernaturalem, et supra vires et exigentias nostras, postulafi tamen a natur^ humana, non quidem in abstra6lo sumpta, sed in suo statu praesenti, in quo videlicet ad finem supernaturalem destinata manet. Quid de hac methodo sentiendum sit, et quomodo ea uti valeamus ad viam psychologice parandam historicce demonstrationi fa6li Revelationis, jam ibi declaravimus.

§ II. EXISTENTIA GRATI/E IN ADAMO

Ad probandum, contra praefatos errores, gratiam fuisse Adamo collatam, duo ostendemus : 1° protoparentes in statu sanHitatis etjustitice fuisse constitutos, 2° illum statum esse gratuitum seu S7ipernaturalem.

  1. Thesis i^ : Protoparentes in statu sanctitatis et justitise constituti fuerunt^. De fide ex Tridentino^ : " Si quisnon confitetur primum hominem Adam... san6litatem et justitiam, in qua constitutus fuerat, amisisse. . . A.S." Dicitur constitutus,\xt significetur protoparentes aliquo saltem tempore gratia habituali fuisse ornatos,non autem creati,(\y^. non absolute constat eos a primo instanti creationis gratiam accepisse.

Script. (A) In Vet. Test. 3,r gumQnta prodadilia }d.m invenimus, accedente praesertim analogia fidei et Patrum interpretatione. (a) Ex Genesi constat inter Deum et hominem quamdam imss^ familiaritatem ^^ cui successit status miseriae et reprobationis 5 ; ex quo infertur primaevum statum moralem hominis excellentiorem esse statu in quo postea homines versati sunt.

^ E. Portalie, Augustinianisme^ xn Dict. de Thiol. (Mangenoi)^ t. I, 2487; H. Ligeard, La Thiologie scolastique et la transcendance du surnaturely Paris, 1908, p. 60-65.

' Cf. S. Thom., I, q. 95, a. i; QtwdL, I, a. 8; Suarez, de opere sex dierum, 1. III, c. 17; Petavius, de Opificio sex dier., . II, c, 1-4; Mazzella, n. 694 sq.; Palmieri, th. 48; Uilathorne, The Endowments ofmany I. II-III; Scheeben, § 183; Pesch., n. 169 sq.; Bainvel, op. cit., p. 78 sq.

(b) Insuper homo creatus dicitur ad iinaginem et simili' fudinefji Dei ^ : " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ", seu, juxta vim hebraici textus, ad imaginem simillimam nostram. Atqui, ex modo loquendi Scripturae, illa similitudo de grati^ probabih'ter intelligi debet; nam : i) etsi per naturam aliquo modo Dei imaginem in anima nostr^ gerimus, non efficimur tamen ipsi perfe6le similes nisi, juxta generalem sensum Scripturae, per gratiam et gloriam, ut constat ex his et similibus textibus : " Ut per haec (dona gratise) efficiamini divinae consortes naturae^. . . similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est " 3 ; ex quo patet nos fieri similes Deo per visionem beatificam ad quam jus et coaptationem confert gratia habitualis4.

  1. Quod confirmatur communi Patmwi interpretatione ; alii enim, inter imaginem et similitudinem distinguentes, priorem de natur^, posteriorem de gratia intelligunt; alii imaginem simul et similitudinem ad modum unius accipientes, utramque de gratia interpretantur. Inter priores citare sufficiat Anastasium Sinait. s .• '* Id quidem quod est ad imaginem Trinitatis in essentia anim?e nostrae omnes homines habemus similiter; id autem quod est ad similitudinem ii soli habent qui Deum habent in se inhabitantem^ ci gratid quodammodo sunt veluti Christi, in divinitate simul et humanitate ". Ex posterioribus audiatur S Ambrosius ^ : " Illa anima a Deo pingitur, quae habet in se virtutum gratiam renitentem, splendoremque pietatis. Illa anima bene pi6la est, in qua est splendor gloriae, et paternse imago substantise. Secundum hanc imaginera Adam ante peccatum"... Huic praeiverat S. Ire nt^ us, qui de Filio Dei incarnato scribit : " Longam hominum expositionem in seipso recapitulavit, in compendio nobis salutem praestans, ut quod per-

*• Argumentum ex Genesi per se non est certum, quia, cum audlor sacer ibi describat oiiginem mund.i visibilis, forsan nihil aliud significare voluit, per illam imaginem, nisi dominium super creaturas inferiores, de quo agitur in sequenti versu : ** Et praesit piscibus maris " etc. Cf. Hummelauer, in Gems., ibi, p. 1 10. Attamen, si alii textus inspiciuntur. hoc argumentum, quod ex analoarid Jidei sumitur, legitimum est : cum enim idem Spiritus tolam Scripluram tnspiraverit, vagos et obscuros textus recfle intelligimus secundum eos qui, etsi multo posterius, lucidius et explicitius rem exponunt ; Deo siquidem placuit multas veritates nonnisi pedetentim manifestare. Res probabilior forsan evadit si ratio habetur ligni vitce in paradiso {Gen., III, 22), a quo, ob peccatum, homo arcetur, quodque in Apocalypsi (II, 7) vitam aeternam significat.

dideramus in Adam, id est secundum imaginem et similitudmem esse Dei, hoc in Christo Jesu reciperemus ' ".

(c) In libro Ecclesiastici legitur » : " Hoc inveni quod fecerit Deus hominem reSfum''; atqui, licet vox re6lum intelligi possit de re(5i:itudine morali ordinis naturalis, probabiliter tamen, ex usu loquendi biblico satis constante, re6lus dicitur qui grati^ san6lificante ornatur et ad aeternam beatitudinem vocaturs.

(B) Probatur ex A^. Test. : (a) ex tota oeconomia christian^; siquidem Scriptur^ constat genus humanum non esse in eo statu in quo conditum est4; sed per Adamum omnes peccavisse, et per Christum redemptos fuisse; finem vero Redemptionis fuisse genus humanum renovare^ regenerare^ restituere in statum in quo primus homo fuerat^; atqui renovatio illa consistit in \vi{\x%\ox^ graticB san6lificantis,<\w^ peccata remittuntur^ : " Justificati gratis ^qv gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu " ; ergo genus humanum in e^dem grati^ constitutum erat.

(b) S. Paulus, neo-conversos alloquens, hicc habet : " Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est injustitid et sanctitate veritatis^ ". Jamvero quidam interpretes per novum hominem intelligunt Adamum, et tunc evidens est ex textu, illum constitutum fuisse in statu gratiae. Aiii tamen hunc novum hominem Christum esse dicunt; hoc dato, non concesso, vis argumenti non destruitur; nam semper remanet verum neo-conversos renovari (a.mveoiKjBcf.i') per gratiam, in pristino quodam statu in quo humanum genus ab initio fuerat constitutum, et illum statum esse statum justitice^ seu

  • Adv. Hceres., 1. III, c. i8, n. i, P. G., VII, 932. Quod infra, 1. V, c. 6, n. I, /*. G., II 37, declarat, dicens hominem non esse secundum imaginem et similitudinem Dei nisi per effusionem Spiritus S. seu gratise.

3 Ita re(5li sequiparantur justis, qui nempe justitiam supernaturalem colunt [Ps. XXXII, i); generatio rtdlorum benedicetur non solum in tempore, sed in sseculum sseculi {Ps. CXI, 2, 3, 7); cfr. Prov., XIV, 2; XXI, 18; Sap. X, 10, etc. — Ita etiam Patres, v. g. , S. Augustinus, De corrept. et gratid, c. XI, n. 32, P. Z., XLIV, 935, Journel, 1955.

gratice et san6fitatis. — Ad rem 5. Augustinus^ : " Hanc imaginem in spiritu mentis impressam perdidit Adam per peccatum, quam recipimus ^qy gratiamjustitice'\

  1. Tradit. (A) In Ecclesid grcecd. Contra G?tosticos^ qui originem mali eonum theoria explicabant, vS. Irenceus ostendit causam malorum esse amissionem divinae similitudinis ex culpa Adami ortam, et declarat primum hominem Deo similem fuisse per participationem Spiritus San6li seu gratiae 2. ita etiam 6". Athanasius declarat hominem ab initio in divinam similitudinem fuisse creatum, hanc autem per peccatum amissam esse, nobisque restitui per Christum 3; ex quo merito infertur hanc similitudinem nihil aliud esse nisi gratiam, quae per Incarnationem nobis datur.

(B) Inter Latinos^ Tertullianus et 6". Cyprianus asserunt fnalum in mundum introivisse per inobedientiam Adami, et homines ante peccatum, constitutos esse in statu nobiliori qui per gratiam baptismi restituitur ^. — 5. Hieronymus diserte affirmat nos Spiritias SainS,i gratid recipere " imaginem et similitudinem,ad quam in exordio conditi sumus"^. Quod et ait S.Augustinus ^ : " Hoc agit Spiritus gratiae, ut imaginem Dei, in qua naturaliter fa6ti sumus, instauret in nobis ".

Post Augustinum vero, haec do6lrina communis evadit inter Patres; eamque contra Pelagianos definit Conc. Arausicanum II ^ can. 19 : " Natura humana, etiamsi in illa integritate^ in qud est condita, permaneret, nullo modo seipsam, Creatore non adjuvante, servaret. Unde ciim sine gratia Dei salutem non posset custodire^ quam accepit^ quomodo sine Dei grati^ poterit reparare quod perdidit " 7. Vis hujus canonis melius percipitur quando confertur cum can. 2, ubi mors animce seu privatio gratiae san6lificantis tribuitur peccato Adae ^.

  • Tertul., Adv. Marcion.^ I, 22; De animd^ 40; P. Z., II, 270, 719- S. Cyprianus, Ep. LXIV, 5; Ad Donatum^ 3; De opere et eleemos.^ i, Jour* nel, 586, 563.

  • De spiritu et lit., c. 27, P. L., XLIV, 229, Journei, 1732. 7 Denzing., n. 192 (162). — * Denz., n. 175 (145).

  1. Corollaria. (A) De tenipore quo protoparent.es in grati^ constituti sunt dissentiunt theologi. (a) Quidam, cum ^. Bonaventura ^, docuerunt gratiam non fuisse Adamo collatam in primo instanti creationis suae, sed solum post aliquod tempus, ut sic ad gratiam suscipiendam sese prseparare posset : ab initio tamen eum donum integritatis accepisse, seu immunitatis a concupiscenti^.

(b) ^. Thomas vero ^, et cum illo communiter theologi, tenent Adamum in statu gratiae fuisse a Deo creatum; praecipui enim textus supra allati hoc declarare videntur : " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram... qui creatus est in justitia et san6litate "* Aliunde consonat cum iis quae de Angelis Augustinus scribit3 : " Deus simul erat in eis condens naturam et largiens gratiam ". Nec tamen homo sine proprio consensu san6lificatus est, quia, primo instanti' quo conscius fuit, gratiae sibi inditae consensit.

  1. (B) Praeter gratiam san6lificantem, protoparentes habuerunt virtutes infusas, quibus eorum facultates disponebantur ad eliciendos adlus supernaturales fini supernaturali consequendo proportionatos. Nam, ut dicemus in Tr» de Gratid, gratia habitualis est habitus entitativus, non immediate operativus, proindeque nativae facultates virtutibus supernaturalibus ad a6lus ejusdem generis disponi debent.

Virtutes, quse ex se nullam imperfe6lionem important, ut caritas et justitia, erant in Adamo simpliciter, quantum ad habitum et quantum ad a6lum. Virtutes, quse aliquam imperfedlionem mvolvunt, sed statui innocentiae minime contrariam, ut fides et spes^ erant pariter in eo quoad adlum et habitum; nam perfedlio primi stattis non se extendebat ad hoc ut videret Deum per essentiam. Tandem virtutes, quae perfe6lioni primi status repugnabant, ut pgenitentia, quse peccatum supponit, erant in Adamo innocente quoad habitum tantum, quatenus, v. g., erat sic dispositus ut, si peccaret, eum pseniteret de pecCato.

Pariter protoparentes, utpote in statu probationis, mereri pote> rant et in gratia crescere^

*, S. Bonavent., In 2 l. Sent., dist. 29, a. 2, q. i. Ita et Scotus, In 2 t, Seni., dist. 29. — ^ Sum. theol.^ I, q. 95, a. i.

3 De Civit. Dei, XII, c. 9, P. Z., XLI, 357, Journel. 1755. ^ S. Thom., l, q. 95, a. 3-4.

  1. Thesis 2" : Status justitiae originalis protoparentibus coUatus, erat gratuitus et vere supernaturalis». De fide est praesentem gratiae ordinem esse supra exigentias naturae lapsae, contra Pelagianos. Certum est contra Protestantes^ Baium et J ansenistas ordinem gratiae esse supra vires et exigentias naturae humanae etiam innocentis; damnata est enim a vS. Pio F sequens Baii propositio 21 : " Humanae naturae sublimatio et exaltatio va consortium divinae naturas debita fuit integritati primae conditionis, et proinde naturalis dicenda est, non supernaturalis "^; vera est igitur contradi6loria, scilicet : talis elevatio est supernaturalis. Pariter reprobata est propos. 35 Quesnellii : " Gratia Adami est sequela creationis, et erat debita naturae sanae et integrse " 3. Communiter tenetur contra Ripalda paucosque alios4, eumdem esse supra vires et exigentias cujuslibet creaturse etiam possibilis.

  2. (A) Script. Supponimus gratiam Adamo collatam ejusdem esse generis ac eam quae nobis perChristum datur : nuHibi enim Scriptura inter utramque distinguit, sed, inspe6lis textibus supra allatis (n. 870), docet nos per gratiam renovari et instaurari in statu san6litatis antea protoparentibus collato. Atqui gratia nobis collata vere est supernaturalis, (a) De e^ enim dicitur : '* Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus " 5. Unde sic : per gratiam vere efficimur filii Dei adoptivi; atqui nulla creatura jus habet ad talem adoptionem; nam naturaliter homo est Dei servuSy non filius; alp;nde adoptio

  • Plerique theologi hac de re disputant ubi de visione Dei, seu de visione beatific^. Cf. S. Thom., I, q. 12, a. 4; C. Gent.^ . III, c. 52; Suarez, de Divhtd Substantid^ 1. II, c. 9; Salmantic, de Visione Dei^ disp. III; Palmieri, th. 37-39; Mazzella, n. 704 sq., 847 sq. ; Scheeben, Dogmatik, % 162 sq.; Wilhehn and Scannell, Mantial of Cath. theology, § 139; Casini, de Statii piira naturce^ inter opera Petavii, edit. Vives, vol. IV, art. 6-7.

° Denzing., 1021 (901). Quae Baii propositiones damnatse sunt /r<?/r?V7 z^^rboruju sensu ab assertoribus intento, tanquam respe(5live haereticse, erroneee, suspedlae, temerariae, scandalosae, in pias aures offensionem immittentes; nulla igitur tuto sustineri potest. — Constat etiam ex damnatione propos. 16 Syn. Pistoriensis, Denz., 1516 (1379).

^ CS. Ripalda, De Ente Supernaturali, disp. XXIII, ubi invenientur praecipua auiftoritates pro et contra. — s / /oa., III, l.

alicujus extranei est essentialiter libera et indebita; unde 6*. Jacobiis ^ dicit : " voluntarie genuit nos verbo veritatis " ; ergo nulla creatura jus habet ad gratiam. Quo argumento ipsi Patres utuntur; nam re6le animadvertunt creaturas intelle6luales naturaliter esse servos Dei, non filios; ita, v. g., *$". Athanasius ^ : " Verbi enim serva est res omnis creata. "

(b) Insuper per gratiam transformamur, et evehimur ad statum superiorem, nempe ad consortium divincB naturce^ juxta illud : " ut per hsec efficiamini divinae consortes naturae"3; id est, apti efficimur ad videndum et diligendum Deum sicut tres divinae personae se cognoscunt et amant : " Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est " 4. Atqui hoc naturale est soli Deo : " Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare " 5. Nulla igitur creatura jus habet ut elevetur ad ordinem divinum : " Sic enim necesse est, ait S, ThomaSy quod solus Deus deificet, communi-cando consortium divinae naturae per quamdam similitudinis participationem, sicut impossibile est quod aliquid igniat nisi solus ignis ". ^.

(c) De ordine gratiae scribit Apostolus7 : " Sapientiam loquimur inter perfe6los, sapientiam non hujus saeculi... sed sicut scriptum est ^, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenditquaepraeparavit Deus iis qui diligunt illum. Nobis autem Deus revelavit per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quae sunt hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est.'* Ita et quae sunt Dei nemo novit nisi Spiritus Dei ". Jamvero sapientia, de qua hic agitur, est oeconomia fidei, evangelii et gratiae san6lificantis, quae consummatur et perficitur in visione intuitiva Trinitatis; atqui illa sapientia ita excedit hominis vires ut, teste Apostolo, nec oculus viderit, nec auris audierit, nec cor ejus cogitirit, quae Deus iis qui gratia et gloria fruuntur, praeparavit; immo hujusmodi sapientia cujuslibet creaturae vires ita transcendit, ut solus Spiritus eam manifestare potuerit; ergo est absolute supernaturalis.

  1. (B) Tradit. (a) Patres eamdem do6lrinam variis modis docent, praesertim vero aperte declarando neque homines, neque Angelos sua natur^ san6los esse posse, sed potestatem sandificandi, seu gratiam conferendi soli Deo esse propriam, proindeque gratiam esse super exigentias cujuslibet creaturae. Sic S. Basilius affirmat san^ificationem non esse absque Spiritu : " Neque enim Virtutes caelorum sudpte naturd san5lce sunt; alioquin 7iulld ratione differrent a Spiritu san6lo. . . San6lificatio quae est extra substantiam illor«;;/,perfe6lionem illis affert per communicationem Spiritus "^.

(b) Quoad opinionem Ripaldce, nunquam damnata fuit, sed ut ipse fatetur 2, " magna sunt testimonia quae favent sententiae neganti (aliquam creaturam possibilem esse cui gratia deberetur), ideoque merito stando au6toritati affirmans sententia absolute posthabenda ". Cui addi potest, a tempore Ripaldae, nullum fere theologum alicujus nominis ejus opinionem amplexum fuisse; unde sententia nostra vere communis evasit.

  1. (C) Ratione theoiogica confirmatur. Gratia, Adamo collata, fuit ab ipso amissa non solum sibi, sed etiam ejus posteris; ergo ad naturam humanam non pertinebat, seu non erat ipsi debita; non potest enim sine injustitia totum genus humanum,culpa non personali, privari perfe^tione necessaria ad finem suum naturalem attingendum.

§ III. De dono integritatis protoparentibus

CONCESSO.

  1. Quo facilius protoparentes in statu gratiae perseverarent, in eoque feliciores essent, Deus eis concessit dona quaedam gratuita quae statum integritatis constituunt (supra, n. 865, 3°). Quae dona quatuor erant : quoad animam, immunitas ab inordinat^ concupiscenti^ et ab ignoranti^; quoad corpus, immunitas a morte et miseriis hujus vitae; quibus addebatur quoddam domiiiium in animalia viresque naturae. Duo igitur exponemus : 1° horum donorum existentiam ; 2° eorum gratuitatem.

' De Spirit. S., c. i6, P. G., XXXII, 136; Journel, 950. ■ Z)g ente supernaturali, disput. XXIII, n. 58.

  1. Thesis i<* : Protoparentes constituti sunt in statu naturae integrae, id est, immunes a concupiscentia, ignorantia, dolore et morte ^

  2. 1° Immunes fuerunt ab effrenatd concupiscentid, cui hodie subjicimur, id est, a motibus inordinatis quibus appetitus ad sensibilia aut ad honores et alia bona magis spiritualia fertur independenter ab imperio voluntatis, etiam contra rationis ordinem. Certum est.

Probatur : (A) Ex Script.^y in qua tria declarantur : (a) ante lapsum protoparentes de sua nuditate non erubuisse : " Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant " ; (b) eosdem post lapsum suam nuditatem animadvertisse : " Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus "; (c) causam cur hoc animadverterint, ipsorum inobedientiam fuisse : " Quis indicavit tibi, quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo prseceperam tibi ne comederes, comedisti"? Porro haec omnia nihil aliud significare possunt nisi protoparentes ante peccatum stimulos concupiscentiae non expertos fuisse; nam evidenter minime caeci 3 erant, antequam peccarent, neque pudore carentes; sed libidinis stimulos non fuerant experti.

Quod confirmatur iis locis in quibus dicitur Adamum conditum esse in statu re^litudinis^ cum immoderata concupiscentia huic re6litudini sit opposita; necnon ex do6lrina S. Pauli infra exponenda, n. 905, ex qua mors et concupiscentia per peccatum Adami in mundum introierunt.

(B) Ex Tradit, (a) Patres generatim concupiscentiae originem ex peccato desumunt. Ita Tertullianus, post-

^ S. Thom., I, q. 94; Suarez, op. cit, c. 9-16; Petavius, c. 5-8; Palmieri, ih. 49-53; Mazzella, n. 721 sq.; Pesch., n. 187 sq. ; L. Labauche, p. ^9-51; Abbe de Broglie, op. cit., t. II, conf. 2«; J. V. Bainvel, p. 78-86.

3 " Non est credendum, ait S, Thomas post Augustinum^ quod primi paren tes essent produdli clausis oculis; praecipue cuni de muliere dicatur quod vidit lignum quod esset pulchrum, et bonum ad vescendum. Aperti ergo sunt oculi ami^orum ad aliquid intuendum et cogitandum, quod antea nunquam adverte rant, scilicet ad invicem concupiscendum, quod antea non fuerat." (S. August. de Gen. ad lii., 1. XI, c.31, P. Z., XXXIV, 446; S. Th., 2a 2ae, q. 164, a. 2 ad 9).

quam concupiscentiam descripsit, ait : " Malum igitur animae... ex originis vitio antecedit, naturale quodammodo" '. S. Augustinus declarat quomodo concupiscentia carnis malam voluntatem seu peccatum secuta fuerit : " Praecessit mala voluntas, qua serpenti subdolo crcderetur; et secuta est Tiala concupiscentia, qua cibo inhiaretur illicito ' "^.

(b) Conc. Arausicanuni II definivit (can. i) per praevaricationem Adae totum hominem in deterius commutatum esse, et (can. 13) arbitrium voluntatis in primohomine infirmatum 3. Quod confirmatum est a Tridentino declarante liberum arbitrium, per peccatum Adami, non esse quidem amissum et e^s.tmEium^sQdviribus attenuatum et inclinatum^ ; et concupiscentiam ab Apostolo peccatum vocari, " quia ex peccato est et ad peccatum inch*nat " 5 ; jamvero si ex peccato est, ante peccatum non existebat.

(C) Ratio convenientiam hujus immunitatis ostendit : in statu innocentiae voluntas hominis perfe6le Deo subdebatur; atqui decebat ut, quamdiu homo manebat Deo subjectus, rationi vires inferiores obedirent, et animae corpus, ut sic ordo esset perfe6lus; porro immunitas a concupiscenti^ in hac subje6lione inferiorum virium sita est ^.

  1. 2° Immunes fuerunt ab ignorantid, eo sensu quod ab initio acceperint a Deo infusam scientiam tum naturalem, tum supernaturalem> J«d7 statui proportionatam, id est notitiam rerum reh'giosarum ac moralium ad sui filiorumque instru6lionem necessariam; scientiam autem rerum physicarum sufficientem ad operandum in paradiso, eumque custodiendum. (a) Quod inferri potest ex illis textibus in quibus significatur Adamum constitutum fuisse caput morale hu-
  • Sess. VI, can. 5, ap. Denzing-., n. 815 (697). 5 Sess. V, can. 5, supra, p. 431.

  • S. Thom., I, q. 95, a. i. Quoinodo Adam appetitum sensitivum rationi perfedle subditum habuerit declarat Suarez (1. cit., c. 12, n. 17 sq.) : (a) Deus providebat ne obje6la animi pacem et tranquillitatem perturbantia occurrerent; (b) facultates hominis per intrinsecos habitus perficiebat, ita ut ratio ad re<5le judicandum inclinaretur, voluntas ad sequendam rationem, et appetitus ad ntrigue prompte obediendum.

mani generis, sicut Christus caput omnium hominum institutus est^; tantum enim officium inteiiigere et implere non potuit, nisi scienti^ huic muneri proportionata praeditus fuerit saltem in rebus morum et fidei. Aliunde hanc scientiam statim acquirere non poterat propriis viribus; ergo scientiam infusam habuit 2. — Nihil tamen probat eum cognovisse omnes naturales scientias, quae nunc a peritis coluntur; talis enim cognitio ipsi necessaria non fuit ad re6lam vitae institutionem.

(b) Patres multi scientiam protoparentis extollunt. Ita, intet Latinos, S. Atigustifius scribit^ : " Neque secundum christianam cogitatis fidem qualis sit fadlus Adam, qui universis generibus animarum vivarum nomina imposuit : quod excellentissimae fuisse indicium sapientise, in ssecularibus etiamlitteris legimus... Et quis dubitet christianus, eos qui in hoc saeculo erroribus aerumnisque plenissimo ingeniosissimi apparent, quorum tamen corruptibilia corpora aggravant animas, si illius ingenio comparentur, distare longe ampHus quam celeritate a volucribus testitudines distant?" — Inter Graecos, S. Cyrillus Alex. •♦ .• " Primus Pater Adam, non in tempore sicut nos, sapientiam consecutus esse videtur, sed statim a primis ortus sui temporibus perfedlus in intelligentia ostenditur, illuminationem a Deo naturaliter datam illibatam et puram in se ipso servans, et integram habens naturse dignitatem ".

  1. 3° Immunes fuerunt a necessitate rnoriendi, eo sensu quod, expleto probationis tempore, vivi ad vitam immortalem translati fuissent. De fide est ^yl Conciliis, praesertim ex Tride7itinOy 5 definiente primum hominem per peccatum incurrisse " iram et indignationem Dei atque ideo mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus ".

Probatur (A) Script., sive direcle, ubi dicitur : " Deus creavit hominem inexterminabilem... Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum " ^ ; sive indire^le^ ex locis in quibus declaratur mortem esse poenam peccati : " In

^ Rom.^ V, 12-19; I Cor.^ XV, 21-22. — Hodie vero satis communiter admittitur thesim probari non posse ex Gen.^ II, 19-20, ubi refertur Adamum dedisse nomina animantibus (cf. Hummelauer, in h. loc. ); neque ex Eccli.^ XVH, 6, c^m verba " creavit illis scientiam spiritus "... apud Septuaginta non inveniantur, textus autem hebraicus deficiat.

quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris " ^ ; mortem vero de qua agitur, esse mortem corporis colligitur ex contextu, ubi dicitur : " In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qu^ sumptus es; quia pulvis es et in pulverem reverteris " ^.

(B) Tradit, (a) Patres saepe et diserte asserunt hominem, ex natur^ su^ mortalem, privilegio immortalitatis ornatum fuisse, quod tamen per peccatum amisit, rem ita exponentes ut haec immortalitas, etsi de faclo nunquam fuerit in a6lu, tamen in potentid exstiterit, quatenus protoparentes ad immortah*tatem destinati sunt.

Deus, inquit S. Theophilus Antioch, 3, hominem fecit capacem mortalitatis et immortalitatis, " ut, si ad ea ferretur quse ducunt ad immortalitatem, observando Dei mandata, mercedem ab eoacciperet immortalitatem et deus fieret; si vero defled^eret ad ea quae ducunt in mortem, non obediens Deo, ipse sibi mortis au<5lor esset". Ita etiam S. Irenceus ait* : " Non enim poteramus ahter incorruptelam et immortalitatem percipere, nisi adunati fuissemus incorruptelcC et immortalitati ". Nec aliter S. Aihanasius^ : "Secundum naturam corruptibiles, gratuita tamen communione Verbi vitium illud naturae, si boni permansissent, evasuri fuissent ". -^ Patrum autem latinorum do6lrinam recapitulans S. Augustinus expHcat qualis immortalitas protoparenti concessa fuerit* : " Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio Conditoris ". Quod quidem saepe contra Pelagianos defendit.

(b) Pelagianis affirmantibus Adamum mortalem futurum fuisse, etiamsi non peccasset, Synodus generaHs africana habita Carthagine a. 418, decrevit : "Placuit... ut quicumque dixerit Adam primum hominem mortalem fa6lum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturse, A. S."7

Protoparentes non erant natiird a morte immunes; T>am corpus eorum, utpote ex partibus compositum, natura-

V

^ Ad Auiolyc.., 1. II, c. 27,/'. G., VI, 1093; Journel, n. 184. < Adv. hcEres., 1. III, c. 19, P. G., VII, 939.

7 Denzing., n. loi (65). Hic canon falso adscriptus fuerat Conc. Milevi* tano II (416).

540 GAPUT IIL liter corruptioni obnoxium erat, sed privilegio immortales in corpore fa6li sunt; et conveniefiter quidem. Nam decebat ut, quamdiu anima remanebat perfe(5le Deo subdita, corpus pariter animse perfe6le subderetur, et ab ea incorruptibile praeservaretur.

  1. Inquirunt vero theologi quibus mediis corpus protoparentum immortale servari potuisset. Jamvero homo a morte violent^ praeservabatur partim quidem per propriam rationem et prudentiam, qua nociva vitabat, partim per divinam providentiam, quae sic ipsum tuebatur, ut nihil ei occurreret ex improviso, a quo laederetur. Prseservabatur autem a morte naturali, scilicet a morbis et sene6tute, secundum communem theologorum opinionem, per lignum vitcB, ut ex his verbis infertur : *' Ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitce, et comedat et vivat in ceternum^^''. Lignum hujusmodi non solum alebat corpus per modum cibi, sed vires ejus reparabat et confortabat per modum medicinse. Quia vero ejus virtus finita erat, non pr?eservabat a corruptione nisi ad determinatum tempus : quo finito vel homo translatus fuisset ad spiritualem vitam, vel indiguisset iterum de hgno vitae sumere'. Supponi autem potest transitum ad vitam spiritualem non sine aliqua immutatione corporis futurum fuisse ^. — Quidam tamen hodierni lignujn vitce metaphorice intelligunt, et putant hic forsan describi modo/<?/?//^/'/ vitam gratiie protoparentibus concessam^ — Quidquid est, privilegium ipsum corporeae immortahtatis nulktenus in dubium vocari potest.

  2. 40 Immunes fuerunt a dolorey singularique felicitate gauiiebant, Ita communiter. Probatur :

(A) Script, (a) ex descriptione paradisi, in quo tria prsesertim loci amoenitatem exprimunt : arbores fru6liferae, fluvius in quatuor capita divisus, aurum et lapides pretiosi s ;

' Cf. S. Thom., 1. c, a. 4; Suarez, 1. cit., c. 15; Petavius, 1. c, c. 5; Mazzella, n. 762; Liiken, Traditions de fhumaniU, t. I, p. loi; Vigouroux, M. Bibl., I, n. 289; La Bible et les DdcouverteSy 1. I, c. II, 5* ed., t. I, p. 224 sq. Putat tamen Bellarminus lignam vitae semel gustatum causaturum fuisse immortalitatem.

5 Gen.y II, 8-16. De situ Paradisi inter eruditos disputatur, et probabiliter asseritur eum intra Mesopotamiae limites collocatum fuisse, ubi Tigris et Euphratis alvei conjunguntur. Cfr. Petavius, op. cit., c. 5, n. 7; Obry, Du berceau de tesphe humaine... Paris, 1858; Vigouroux, M. Bibl. n. 287; La Bible et les dicouvertes..., 5* ed., t. I, p. 212-223; I^s Livres Saints et la Critique, vol. III, c. 6, a. 4. Aliam tamen opinionem probabilibus argumentis haec enim omnia, juxta communem loquendi modum, locum maxime amoenum reddunt : hinc locus ille vocabatur paradisus voluptatis. (b) Idem coUigitur ex eo quod dolores improbique labores exhibentur ut peccati pcenae ^; ante peccatum igitur non existebant ut existunt post lapsum. (c) Aliunde qua^dam impassibilitas ex immortalitate corporea sequi videtur.

(B) Confirmatur ex variis popalorum traditionibus circa aunam cetate??i^ quas legere est apud profanos audtores ' :

" Aurea prima sata est setas, quae vindice nullo Sponte sua fidens re6tumque colebat " ^.

Protoparentum felicitatem in paradiso sic poetice describit S. Augustimis : " Vivebat itaque homo in paradiso sicut volebat, quam.diu hoc volebat, quod Deus jusserat : vivebat fruens Deo, ex quo homo erat bonus : vivebat sine uUa egestate, ita sem]3er vivere habens in potestate. Cibus aderat, ne esuriret; potus, ne sitiret; lignum vitse, ne illum sene6la dissolveret. Nihil corruptionis in corpore, vel ex corpore ullas molestias uUis ejus sensibusingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus i<5tus metuebatur extrinsecuSj summa in carne sanitas, in anima tota tranquillitas. Sicut in paradiso nuUus sestus aut frigus, ita in ejus habitatore nulla ex cupiditate vel timore accedebat bonae voluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum; gaudium vero perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat caritas de corde puro^ et conscientia bond^ et fide no?iJi^d; atque inter se conjugum fida ex honesto amore societas, concors mentis corporisque vigilia, et mandati sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat invitum " ^ r 885. 5« Quibus privilegiis quintum addi potest, videhcet dotniniu?n in a?ii??iatia^ vi cujus homini non invite subjiciebantur; Deus siquidem, postquam hominem creavit, dixit : '* Proesit piscibus maris et volatihbus cseh, et bestiis universaeque terrae, omnique reptih proposuit Etienne Brosse, in Reviie thomiste^ mars, mai, juillet 1895 • ^^ site de V Eden^ juxta quem paradisus in India locandus est, prope monter, Himalaya. Tandem Lagrange, diversis expositis sententiis, concludit hanc intricalam qusestionem nullatenus solvi posse. {Rev. bibiiqut^ Juil. 1S97).

' llloe tradiiiones legi possunt apud F. Lenormant, Origines de V Histoire^ c. II; Geikie, Hours with the Bible^ c. 8; The Story of Eden, c. 10, Origin of Man; Thein, Christian anthropology, n. 138 sq.; Liiken, Traditions de V Huinaniti^ l. I, p. 94-111.

quod movetur in terra... '* \ Cujus rationem sic reddit S. Thomas "" : decebat siquidem ut, quamdiu homo Deo subdebatur, ea quae naturaliter homini sunt inferiora, ipsi facilius etiam obedirent. Atqui animalia naturaliter sunt homini subje6ta : (a) nam imperfedliora cedunt in usum perfe<5lorum : v. g., plantae utuntur terra ad sui nutrimentum, animalia vero plantis, et homines plantis et animalibus; (b) insuper ordo Providentiae est ut inferiora per superiora gubernet; unde, cum homo sit supra cetera animalia, convenienter ejus gubernationi subduntur; (c) tandem in homine universahs invenitur prudentia, dum in aliis animalibus reperire est solummodo sestimationem naturalem circa adlus particulares; jamvero particularia naturaliter universahbus subduntur.

  1. Thesis 2a .• Dona integritatis, protoparentibus collata, erant gratuita et prseternaturalia^. Certum est.

(A) Argumentum generale. (a) Damnatae fuerunt sequentes Baii propositiones (26,55)4 : ** Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed natura- | lis ejus conditio "; " Deus non potuisset ab initio talem creare hominem qualis nunc nascitur ". Hlc notandum est propositiones Baii reprobatas esse sensu ab assertoribus intento. Jamvero verba qualis nunc nascitur in sensu Baii nihil aliud significant quam sine gratid et dono integritatis. Tuta igitur est contradi(5loria, nempe integritas non fuit humanae naturae debita; sed Deus potuisset hominem creare qualis nunc nascitur, id est, sine grati^ et dono integritatis, proinde, cum quddam ignoranti^ et concupiscenti^, infirmitatibus et morte, sed sine peccato. Dicitur cum quddam ignoranti^, non autem necessario cum illo ignorantiae et concupisccntiae gradu in quo hodie nascimur; sine peccato^ cum carentia gratiae, quae in nobis habet rationem privationis et peccati propter destinationem ad finem supernaturalem, non fuisset peccatum in iis qui ad finem mere naturalem ordinati essent. — Damnata est pariter ut falsa et erronea doctrina synodi Pistoriensis " de statu felicis innocentiae, quaiem eum repraesentat in Adamo ante peccatum, complectentem no^cimodiO integritatem^s>Q6>, et justitiam interiorem...;

3 Casini, de Slatu purce natune (inter opera Pceavu, ed. Vives, vol. IV, p. 509 sq.), ubi egregie fuseque bac Je re disputat; Palmieri, th. 44-46; Mazzella, n. 721 sq.

quatenus complexive accepta innuit, statum illum sequelam fuisse creationis, debitum ex naturali exigenti^ et canditione humanae naturae, non gratuitum Dei beneficium " '.

(b) Experienti^ constat totum genus humanum dona integritatis per peccatum Adami amisisse; atqui aequum non videtur ut, sine propria culpa, homines amittant dona ipsi humanae naturae debita.

  1. (B) Speciatim de imvtU7titate ab ignorantid. Ignorantia, de qu^ agitur, est non solum carentia infusae scientiae, sed etiam quaedam rationis debih*tas,qu^ existente, homo difficulter ad veri cognitionem pervenit, et in errorem facile labitur. Immunitas autem ab ignoranti^ est specialis acies et re6litudo intelle6lus, qu^ fit ut homo facillime scientiam acquirat. Unde sic : Illud solum est stri6le homini debitum quod necessarium est ut possit physice et moraliter finem suum cognoscere,necnon mediaad illum attingendum; atqui, etiam cum praefat^ difficultate verum adipiscendi, homo potest finem suum, scilicet Deum, et media ad finem consequendum cognoscere, videlicet praecipua officia; dummodo enim operetur secundum ea quae novit, nec aliunde negligat nosse quae debet, bonum formaliter operabitur suumque finem attinget. Ergo immunitas ab ignoranti^ ipsi non debebatur.

Revera homo ita natura comparatus est ut pedetentim a rebus sensibilibus ad spiritualia ascendat ratiocinando, inducendo, syllogizando ; quod quidem excludit exigentiam cujuslibet scientiae infusae. Hinc re6le .9. Augustinus"^ contra Pelagianos scribit : " Ad quam miseriam justae damnationis pertinet ignorantia et difficultas (id est concupiscentia) quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suae, nec ab isto malo nisi Dei grati^ quisquam liberatur... Quamvis ignorantia et difficultas, etiamsi essent hominis primordia 7taturaliay nec sic culpandus Deus, sed laudandus esset ". Ex quo duo eruuntur, videlicet ignorantiam et concupiscentiam ex originali peccato quidem oriri, sed potuisse tamen,

2 Retract., lib. I, c. 9, P. Z., XXXII, 598, Journel, 1967. Doctrinam Augustini hac de re fusius exponit Palmieri, th. 44.

aliquo saltem gradu, existere absque peccato, quia, ut alibi exponit, non sunt malum morale, sed defe6lus natnrales^ ex quibus exsurgere possit proficiendi admonitio, ^t perfeflionis exordium.

  1. (C) De immunitate a concupiscentid. Concupiscentia, de qu^ hic agitur, est inclinatio appetitus sensitivi ad bonum sensibile, etiam contra ordinis rationem. His positis, sic argumentari datur : Immunitas a concupiscentia in tantum esset homini debita, in quantum concupiscentia repugnaret vel in se, vel libertati, vel nativce hominis conditioni; atqui nullum ex his dici potest :

(a) Non repugnat in se; nam, quidquid dicunt Protestantes, concupiscentia in se non est peccatum, sed solum tendentia, qua ad peccatum inclinamur; ad peccatum enim requiritur cognitio intelle6lus et liber voluntatis consensus; jamvero, concupiscentia existere potest in nobis quin ei consentiamus; ergo ex se non est peccatum^.

(b) Nec libertati; nam, non obstante concupiscentia, homo potest adhuc redle judicare, et rationis judicium sequi, accedente saltem auxilio divino quod in hoc statu non denegabitur.

(c) Nec nativcB conditioiii hominis; nam e contra, concupiscentia naturaliter defluit ex hominis constitutione; siquidem, facultates sensibiles hominis naturaliter tendunt ad bonum sensibile, dum facultates intelle6luales tendunt ad bonum spirituale; immo in his ipsis ad diversa obje6la oriuntur oppositae tendentiae. Atqui ex illis contrariis propensionibus pugna naturaliter oritur, quae concupiscentiam constituit; ergo concupiscentia ex se homini naturalis est.

(D) De immortalitate. Item immortalitas non est debita homini; nam duobus modis mors naturaliter evenire potest, vel ab extrinsecd causa, v. g., per ignem, aquam, ensem. etc, vel ab intrinsecd causa, scilicet naturali corrup-

  • ** Sed haec (concupiscentia) etiamsi vocetur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato fa(5la est, sic vocatur... Et ideo jam non sit peccatum, sed sic vocetur, sive quod peccato facfla sit, sive quod peccandi dele(5latione moveatur, etsi ei vincente dele(5latione justitise non consentiatur ". (S. Augnst., Contra duas Epist. Pelag. ad Bonifac.^ 1. I, c. 13, P. Z., XLIV» 563; Journel, 1887).

tione corporis; atqui Deus non tenetur hujus duplicis causae impedire effe6lum, cum mors satis convenienter appareat ut transitus a statu via^ ad terminum; ergo homo est naturaliter mortalis.

(E) De impassibilitate. Tandem, impassibih*tas non erat homini debita. Nam natura humana, utpote sensitiva, naturaliter est obnoxia jucundis aut injucundis sensationibus quae per agentia naturah'a causantur; atqui Deus minime tenetur impedire naturalem cursum agentium naturalium; ergo non tenetur hominem reddere impassibilem.

COROLLARIA.

  1. 1° Status naturce purce est possibilis^. Certum est contra Baianos qui absolute tenuerunt non potuisse hominem creari in statu naturae purae,et quosdam Augustinianos'^, qui contendebant id fieri posse quidem absolute, non autem attentis Dei attributis, ejus praesertim sapientiA et bonitate.

Constat non solum ex damnatione propositionis Baii supra allatae, sed etiam ratione theologic^. Etenim status naturae purae consistit in eo quod homo ad finem naturalem destinetur, mediaque sufficientia ad hunc finem attingcndum accipiat; atqui, Deus non tenetur aliquid amplius dare homini, cum ex di6lis, tum gratia, tum bona praeternaturalia sint homini prorsus indebita. Nec in hoc laeditur bonitas divina, quae satis manifestatur per largitionem donorum naturalium, aut sapientia, quae requirit solum ut Deus homini praebeat media ad finem suum attingendum necessaria. Neque dici potest in hoc statu concupiscentiam insuperabi- ' lem fuisse, cum hodie nonnisi grati^ vincatur; nam Deus gratuita auxilia ordinis naturalis praebuisset ad tentationes vincendas, oratione, v. g., obtinenda.

  1. 2° Triplicis generis bona protoparentibus collata sunt. (a) Bona naturalia^ corpus scilicet et anima rationalis, intelle6lu et voluntate praedita, cum concursu naturali, ut explicatum est in Philosophi^.
  • Cf. Casini, op. cit. ; de Rubeis, de Peccato origin.^ c. 38; Palmieri, th. 47; Mazzella, n. 680 sq.; Pesch., n. 224 sq.

  • Berti, Augustinianum systema vindicatumy dis. II., c. I, § 6, n. 8; Nori- Sius, Vindic. August.y c. III, §11.

(b) ^ondi prceternaturalia^ scilicet immunitas ab ignorantia, concupiscentia, dolore et morte, quibus natura in suo ordine perficiebatur.

(c) Bona supernaturalia, scilicet gratia san6lificans cum jure ad visionem beatificam, et cum virtutibus infusis aliisque privilegiis quibus ad ordinem vere supernaiuralem elevabatur.

COROLLARIUM APOLOGETICUM : CONCORDIA PR^FAT^ DOCTRINiE CUM SCIENTIIS ^.

  1. Exponitur difficultas. Secundum ea quae diximus, homo creatus est in quodam statu perfe6lionis, et scientia infus^ ornatus; si vero historicis et praehistoricis credimus, primigenii homines in statu infimae barbariae vivebant, et nonnisi post multa saecula exculti fuerunt : aperta est igitur contradi6lio inter fidem et scientiam !

  2. Respondetur. (A) Si de statu innocentice agitur, nulla est nec esse potest contradi6lio inter fidem et scientiam. Ciim enim hic status brevi tempore duraverit, mirum non est nulla hujus vestigia inventa esse. Scientia igitur nihil novit de statu innocentiae quem supra ex revelatione descripsimus. — Aliunde vero antiquae et universales populorum traditiones de aured cEtate, quas breviter retulimus, mosaicam narrationem potius confirmant, nec ita apte explicantur si homines in statu barbariae creati fuerint.

(B) Si vero agitur de homine lapso, non solum non invenitur contradi6lio inter fidem et scientiam, sed potius concordia quoad fa^ta quaedam maximi momenti.

(a) Non invenitur contradi^io, Nam Scriptura testatur, nedum neget, aliquem fuisse progressum in inventione artium ^\ neque asserit protoparentes in omnibus his artibus

^ De Quatrefagfes, Inirodudlion h Vdtude des races humaines, Paris, Hennuyer, 1889; Hommes fossiles et hommes sauvages^ Paris, Bailli^re, 1884; de Nadaillac, Le problhne de la vie, Paris, Masson, 1893; Hamard, Vdge de la pierre et Phomme primitif Paris, Haton, 1883; J. Dechelette, Manuel (V Archiologie prehistorique^ Paris, Picard, 1908; H. Breuil, Les plus anciennes races humaines connues^ in Rev. des Sc. philos. et theoL^ t. III, 1909, p. 710- 758; Guibert, op. cit., p. 349-438-

^ Ita Jabel memoratur tanquam pater habitantium in tentoriis atque pastorum, Jubal ut pater canentium cithara et organo, Tubalcain ut malleator et faber in cuncta opera seris et ferri (Gen., IV, 20-22).

instru6los esse, sed tantum fundamentum praebet ex quo concludimus eos novisse prsecipuas veritates religiosas et I morales ad redlam vitae ordinationem necessarias. Si longius procedunt non pauci theologi, eorum opiniones hac de re nunquam ab Ecclesia approbatae sunt.

Instant tamen adversarii et dicunt barbaras gentes, quse etiam hodie existunt, reliquias esse priorum hominum et testes prim^evae et infimse eorum conditionis. — i) Hoc autem plane gratuitum est, immo aperte falsum; multse enim ex Gentibus, quae nunc in infimo stata vivunt, antiquitus altiorem civilitatem habuerunt, ut constat tum ex monumentis quse erexerunt, tum ex lingua quae apud ipsos in usu fuit : ita, v. g., y^gyptii, Assyrii, Mexicani, Peruviani, etc. Igitur status ille infimus optime explicari potest per quamdam morum corruptionem, eo magis quia facilius est in deteriorem statum labi quam ab illo in altiorem erigi. Revera historia compertum est I illas nationes rudes fuisse aut hodiedum etiam esse, quse a civilizationis centro depuls^csy illas remotas terrse partes incolere debuerunt, quse propter aeris inclementiam vel fundi sterilitatem, aliasque hujusmodi causas, bonarum artium culturse maxime obstant^ Jamvero, si popuh, qui duobus vel tribus annorum milHbus ante setatem nostram maxime exculti erant, ut ^gyptii et Assyrii, in infimum statum lapsi sunt, quid prohibet quominus protoparentes intellectuahbus donis egregie ornati fuerint, etsi nonnuUi ex eorum posteris, e centro civilizationis discedentes,post aliquod tempus in barbariae statum deciderint?

  1. Dato autem, non concesso, praehistoricos homines fuisse infimae conditionis, notatu dignum est quasdam barbaras gentes, quae hodie in infimo civilitatis statu existunt, habere ahquando, simul cum industria et magicis ritibus praehistoricorum, ideam satis eximiam divinitatis purioresque notiones morales (v. g., Bantous^ Pygmees *)y

^ Quae optime evolvit Argyll, Primeval man.^ p. IV : " Nihil ex historia naturali certius quani hominem moraliter, intellecflualiter et physice descendere posse, et reapse saepe ssepius ex superiori statu ad inferiorem descendere. Hoc de homine in genere et de quolibet in specie, de individuis et de societatibus verum est. Nonnullae in orbe terrarum regiones sunt quoe exstindloe civilitatis reliquiis adhuc teguntur. Nonnullae tribus rudes et barbarse, templorum ruinas quorum destinationem agnoscere nequeunt, et urbium quge belluis refugium fadlse sunt, attonitis oculis aspiciunt... Quaenam igitur rerum vicissitudines prsecipue, juxta consuetum naturoe cursum, efife(5lus adeo humano generi serumnosos gignere potuerunt ?... Ex individuorum multiplicatione hoc fadlum est, unde migrationis necessitas. Equidem debiliores tribus e regione quae incolis abundat, expelluntur, et quoniam regiones ubi se recipiunt, minus hospitales ac minus frugiferse sunt, lu6la pro vitaibi difficilior evadit. Itaque fadlo evenit ut, in ordinario rerum cursu, stirpes longissime e centro depulsoe, rudiores et vitse tantum materialis studio maxirne incumbentes fiant ".

" Quod erudite probat DD.A.Le "RoY.LaReli^ion des primitifs^, Paris, 191 1 unde evidenter patet nil absolute ex rudioribus prim?ev3e civilitatis vestigiis concludi posse contra antiquam existentiam nobilioris statds moralis qualis in Scriptura describitur.

  1. (b) Concordia invenitur inter fidem et scientiam quoad fa6la qucedam maxirni momenti. Scriptura videlicet in eo insistit quod primi homines ratione et religiositate praediti fuerint. Quod quidem non solum historid sed prcehistorid confirmatur.

i) Ad rationem quod spe6lat, inspe6lis craniis quse pro antiquissimis habentur, horum capacitas multo major apparet quam perfe6lissimorum brutorum; multa ex eis ostendunt homines illius temporis haud mediocri ingenio prseditos fuisse^; si ex quibusdam aliis infertur aliquot homines fuisse infimae omnino conditionis, id mirum non est, cum hodie etiam nigritce inveniantur qui ceteris hominibus multo inferiores sint. — Quod confirmant antiquissima vestigia humanae artis, quae recenter inventa sunt, praesertim si attendimus plus ingenii ad primam securim faciendam requiri quam ad res jam inventas expoliendas ^.

  1. Si de religione agitur, recentissimi au6lores qui hac de re disserunt, etiam acatholici, candide fatentur ex antiquissimis monumentis quae primigenii homines reliquerunt, picturis, statuis, sepulchris, evidenter constare religiositatem esse unum ex primis et essentialibus attributis humanae naturae 5.

Nil igitur timendum habet fides nostra a ver^ scientia.

^ Quod candide fatetur Virchow* {Ducours au Congres des Anthropol. de Munichy Sept. 1877) : *' Quoties hominis quaternarii vestigia investigamus, qui certe primsevo homini proximior erat quam nos, semper hominem nostri similem invenimus. Decem fere abhinc annis nonnulla crania in torbicinis {tourbi^res)^ in depositis lacustribus, vel in antiquissimis cavernis inventa sunt. Do<5li viri primum de homine silvestri, imperfedle evoluto, hic agi autumarunt; sed haec opinio cito evanuit. Antiqui troglodytae, antrorum habitatores, torbicmarum incolse tamquam viros magna aestimatione dignos sese offerunt. Ipsis talis dimensionis erat cranium, ut plures nostri temporis simile habere gaudereot. Quod si humana fossilia, quse huc usque reperta sunt, cum prsesentibus exemplaribus comparentur, haud temere affirmari potest nostris temporibus quamplures esse qui minoris capacitatis cranium habent".

3 Ita, inter alios, Roskoff, Riville^ Sal. Reinach^ A. Lang^ quorum opera allegavimus in Tr. de Verd Religioney n. 1 1 1 sq.

Art. III. De Hominis Lapsu.

Post di6la de elevatione hominis ad statum supernaturalem, de ejusdem lapsu disserere oportet : primum quidem de lapsu protoparentuifty qui peccatum originale originans dicitur, quia videlicet peccatum personale Adae origo seu causa fuit illius peccati quod in ejus posteros transiit; postea vero de lapsu totius generis humani^ qui vocatur peccatum originale originatum, eo quod Adae posteri illud in su^ conceptione seu in su^ origine contrahunt. Disputabimus de existentid originalis peccati, de ejus effeBibus, naturd et concordid cum ratione.

§ I. De Existentia lapsus.

Dicemus : i° de existentid, effe^ibus et naturd peccati protoparentum ; 2^ de transmissione peccati in posteros Adae.

I. De peccato protoparentum '.

Chapter 47 of 81