Nn. 248–297
- Status quaestionis. Omnes quidem admittunt motivum fidei esse au6loritatem Dei revelantis, supra, n. 148, et a6lum fidei esse simul rationalem, utpote certis motivis innixum, liberum et supernaturalem, Cum vero au6loritatem Dei et fa6lum revelationis non perspiciamus immediate, sed argumentis demonstremus, videtur fidem ultimo resolvi in argumenta humana. Quaerenti enim cur credam Christum csse Deum, respondeo quidem \ propter au6loritatem Dei qui hanc veritatem revelavit. Sed si iterum quaesieris undenam noverim Deum esse fide dignum eumque revelasse divinitatem Christi, respondeo : id novi ex argumentis credibilitatis. Numquid igitur fides ultimo resolvitur in argumenta humana? Si ita est, non videtur esse a^tus supernaturalis, nec majorem prae se fert certitudinem quam humana argumenta credibilitatis. En difficultas.
Responderi quidem potest motiva credibilitatis esse solum praeambula fidei, et praeviam conditionem, non autem elementum fidei constitutivum. Sed remanet explicandum quomodo fides, quae pendet a motivis credibilitatis ratione notis, possit esse supernaturalis et firmior ipsis motivis.
- Theologi diversimode rem exposuerunt. 1° Suarez, quem multi sequuntur theologi ', pr^esupponit hominem, antequam fidei adtum ehciat, au6Ioritatem Dei et fa6lum revelationis novisse argumentis humanis; asserit vero fidelem, in ipso aHufidei, non attendere ad haec argumenta, sed au6toritatem Dei et fa<5lum revelationis credi propter ipsam revelationem : Deus enim explicite revelandc
aliqijod mysterium, implicite revelat se esse veracem et se revelare; Itaque quando assentimus veritati revelatee, v. g., mysterio Trinitatis, tres adhis fidei elicimus, nempe : credo Deum esse veraceiri». cicdo Deum revelasse Trinitatem, credo Trinitatem. — Ratio pr?ecipua quam affert, h?ec est : virtus fidei est prorsus supernaturalis : atqui virtus supernaturalis inniti debet motivo supernaturali; crgo motivum fidei debet esse supernaturale; porro supernaturale non.^ esset, si cognosceretur solius rationis ope : ergo per fidem sea revelationem cognosci debet.
- 2°y". de Z//^<?.animadvertit hanc Suarezii theoriam circulum vitiosum includere : "Quaeso cur credas Deo dicentiseessesumme veracem? Dicis, quia Deus est summe verax : ecce Deo dicenti credis summam ejus veracitatem, quia ipse summe verax, et rursus hoc totum credis, quia Deus dicit se esse summe veracem; quod, quantumcumque explicetur, totiim est ludere verbh " '.
Quare et ipse aliam viam proponit. Asserit quidem au(5toritatem Dei, in a6lu fidei, neque per fidem, neque per discursum cognosci, sed iminediate^ ex rationibus intestinis^ eo fere modo quo inteHiguntur principia per se nota. Ita audoritas Dei ex ipsa terminorum apprehensione intelligitur, dummodo sic enuntietur : Si Deus loquitur, dicit verum. Pariter faflum revelationis^ v. g., Deus revelavit divinitatem Christi, etsi wow per se evidens ex ipsa apprehensione terminorum, ab Ecclesia tamen proponitur tot et tantis miraculis confirmatum, ut intelle6lus sine discursu percipiat Deum revelasse hanc divinitatem. Hsec autem cognitio, quamvis immediata, estobscura; aliunde et supernaturalis, cum perficiatur ab intelle(5lu per gratiam elevato et adjuto.
Hoec theoria tamen admitti nequit. Etenim : (a) cognitio quam habemus divinae aucfloritatis fadlique revelationis non est immediata, sed mediata; Dei veracitas pr?esupponit ejus existentiam, infinitamque perfe(5lionem,cujusscientifica probatio difficul tatibus non caret; pariter fadluin revelationis, etiam miraculis firmatum, non agnoscitur nisi attente expensis queestionibus criticis et historicis valde implexis. (b) Etiamsi utrumque immediate notum esset, adhsesio utrique data esset cognitio mere naturalis, non autem a(5lus fidei; si vero non est a(5lus fidei, redit difficultas, nempe quomodaassensus motivis innixus 7'atione cognitis sit vere supernaiuralis.
- 30 ThomistcB'' felicius difficultatem solvunt, distinguendo inter Dcum auclorem naturcc et Deum nuctorem or-
' Cajetanus, in Sum. theoL^ i^ 2^2, q. i, a. i ; Gonet, Defide^ disp. i, a. 2^ n. 55; Salmant., disp. I, dub. 5 : Garrigou-Lagrange ia Rcvue lyiomiste,, mai 1912, p. 380; mai 1913, p. 319-327«
DE FIDEl AGTU. 139 dinis supernaturalis. Ratione possumus quidem cognoscere auctoritatem Dei au6loris naturce simulque historiaim re%}elationis factum^ quatenus nempe divinus intervcntus miraculis probatur; et ita fides nostra est rationabilis^ quia innititur signis credibilitatis ratione cognoscibilibus. Fuie autem credimus au6loritatem Dei revelantis quatenus est au6lor ordinis supernaturalis; et hoc est proprie motivum fidei^ et quidem omnino supernaturale^ cum nonnisi revelatione innotescat. Hoc igitur motivum est simul id quo et quod creditur : id nempe quo creduntur ceterae veritates revclatae, ct id quod creditur seu potius concreditur, cum eodcm instanti assentiri possimus au6loritati Dei revelantis et veritati particulari (v. g., divinitati Christi) quam revelat.
Itaque, secundum Thomistas, ultima resolutioy^?;';;/<^//j et intrinseca a6lus fidei fit in aucloritatem Dei revelantis prout est id quo et quod creditur. Attamen, ut fidei assensus prudentcr detur, requiritur tanquam prcevia conditio jiidicium crcdibilitatiSy quo pronuntiamus hanc aut illam veritatcm csse certo credibilem, utpote certo divinitus revelatam.
40 Paulo aliter rem declarant recentes quidam auclores, quales sunt Card. Billoty Pesch^ Bainvely Van Noort ^.
Motivum fidei est ipsa au6loritas Dei reveiantis^ ante fidei a6lum ratione vel humand au6loritate cognita; non autem cognitio hujus au6loritatis. Porro au6loritas Dci revclantis, quocumque modo nobis innotuerit, est modus cognosccndi nobis indebitus, proindeque supernaturalisy — et mcrctur assensum super omnia firmum. Cum enim fides nostra sit fides simplicis au^oritatis (n. 162), mensura firmitatis adhiesionis cst aufloritas Dei ipsa^ non autem ejus cognitio : ha:c enim cognitio est tantum pi'cevia conditio ad asscnsum, ;;//nime vero motivum ipsius assensCis.
A6lus igitur fidei prreceditur duplici judicio '.judiciocredihititatis^ quo pronuntiatur aliquam do6trinam, statim ac constat eam divinitus esse revclatam, prudenter credi posse seu certo esse credibilcui; et judicio credentitatis quo pronuntiatur eamdem do6lrinam firmiter csse credcndam propter nostram a Deo dependentiam. Sed ipse a6lus fidei fit unice propteraunoritatem Dei revelantis. Si qu.ijris cwi
- Billot, Devirt. iufttsis^ th. 16; Lahousse, De virt. theologicts^x^ 132 sq.; Pesch, n. 31S-354; Bainvel, op. cit., p. 178 sq.; Van Noort, n. 291-304.
rrinitatem credam, respondeo : quia Deus, qui Trinitatem revelavit> dignus est fide super omnia. Responsio est adcequata, nec possibile est ulterius inquirere in eadem linea seu quoad motivum credendi. Nam si quaeris undenam noverim Deum revelasse Trinitatem et esse fide dignum, respondeo hic non amplius agi de motivo fidei, sed tantum de motivis credibilitatis quse sunt prseambula ad fidem seu conditio sine qua non.
Utrumque systema probabile est; sed Thomistarum theoria fidei supernaturalitatem felicius servare nobis videtur.
- 5° Recenter nova theoria a P, Rousselot^ proposita est. Juxta eum, adtum fidei non praecedit judicium credibiHtatis aut credentitatis; sed judicium hujusmodi si^tiul cum ipso fidei adlu uno eodemque a6lu fit, et quidem modo supernaturah, sub influxu gratiae. Et sane dari nequit actus fidei naturahs, nec judicium naturale credibiHtatis cum sine gratia divinum interventum agnoscere non possimus. Sed statim ac, Dei juvante gratia, percipimus aliquod factum esse miraculosum seu prgeternaturale, eo ipso credimus Deum per hoc factum sese manifestasse, ideoque elicimus actum fidei supernaturalis.
Concedimus aliquid veri in hoc systemate esse, nempe aliquanda actum fidei immediate elici, sub influxu gratiae, absque praevio et distincto judicio credibihtatis; sed negamus impossibile esse ut res ahter se habeat. (a) Imprimis fieri potest ut homo recte dispositus et naturali Dei auxilio adjutus, naturahter perspiciat vim motivo^ rum credibilitatis, quse, ut ait Vaticanum^ signa sunt certissima divinae revelationis; illatio enim, qua, v. g., e miraculis Christi divinum interventum agnoscimus, proprias vires hominisrecte dispositi superare non videtur; immo si negatur id fieri posse naturaliter,. nonne eo ipso negatur vis demonstrativa miraculorum ? Si miracula ^\m\ per se ^\gw2L revelationis certissima, omnium ingenio accommodata, cur ea percipere naturaliter nequimus? Si nequimus, quomodorationabihtatem fidei nostrse demonstrare valemus?
(b) Insuper nil prohibet quominus homo, supernaturali grati^ adjutus, vim demonstrativam talis vel talis miraculi agnoscat, ideoque pronuntiet revelationem christianam esse credibilem, quin tamen ei adhaereat, ob praejudicia intellectuaha aut passiones morales quibus irretitus ab actu fidei retardatur : ahud est enimjudicare aUquid esse credendum, et ahud id credere,
Art. III. De Proprietatibus actus fidei^
- Ex di6lis de obje6lo et produ(5lione a6lus fidei inferri possunt ejus proprietates, nempe certitudo^ obscuritaSy libertas et supernaturalitas. Cum de his ultimis jam
- Les yeux de la Foi, in periodico Recherches de sc. religieuse^ mai-juin 19 lO»p. 253-258. Cf. Harent, in Dict. de ThioL^ VI, 260-275.
= S. Thom., 2* 2 , q. I, a. 3, q. 4, a. 8; Suarez, disp. VI, sedt. 5; Lugo^ disp. IV; Salmantic, disp. II; Kilber, p. 570 sq. ed. Migne; Mazzella^ n. 594 sq.; Pesch, n. 355-425.
satis di6lum fuerit, nn. 215, 219, de duobus prioribus dicendum manet.
I. De certitudine fidei.
- Fidei certitudo, de qu^ hic agitur, est status mentis sine formidine adhaerentis veritati revelatae propter infallibilem Dei au6loritatem. Excludit proinde omne dubium de veritate fidei nostrse, omnem timorem ne quod credimus falsum sit; non autem investigationem probationum et difficultatum, nec timorem ne propria culpa fidem amittamus. Fidem nostram omnino certam esse constat ex eo quod ipsi Dei au6loritati nitatur, qui nec falli nec fallere potest
Sed qusestio est insuper num fides sit certior scientia naturali. Quse ut re6le solvatur, quatuor in certitudine distingui possunt : claritas, seu splendor, quem certitudo intelle6lui praebet; exclusio dubii; infallibilitas seu necessaria connexio cum veritate obje6liva; et tandem finnitas adhcesionis.
1° Jamvero sub respe6lu claritatis^ fides est scienti^ inferior; nam quaedam principia naturalis scientiae, v. g., " totum est majus sua parte " ita sunt intrinsece evidentia ut statim omnium mentibus affulgeant; dum mysteria fidei, etsi evidenter credibilia, nobis peregrinantibus obscura manent, ut infra dicemus de fidei obscuritate.
2° Sub respe6lu exclusionis dubii seu indubitabilitatisy fides non est certior omni cognitione naturali. Sunt enim qusedam veritates tam certae ut de his naturaHter dubitare non possimus, v. g., bonum est amandum. Veritates autem fidei, quamvis omnino certae, possibilitatem dubii non excludunt, quatenus motus dubitationis in credente oriri possunt, etiam contra ejus voluntatem ^, ut experientici constat. Ratio est quia intelle6lus, non videns intrinsecam rationem veritatis revelatae, non plene quietatur. Attamen fidelis, gratia adjutus, voluntate dubitationes repellit, et exinde non minuitur fidei certitudo.
3° Sub respe6lu vifallibilitatis^ fides est certior omni naturali cognitione. Haec aliquando errori obnoxia
est, dum fidei niinquam subesse potest falsuin. Etenim si quid falsum fidei subessc posset, illud esset vel quia Deus potest falsum revelare, vel quia homo fide veracredere valet quod existimat revelatum, cum revelatum non sit. Atqui neutrum dici potest; (a) non prius, quia, quidquid dixerunt pauci antiqui theologi, Deus nec mentiri nec falsum diccre potest, cum sit ipsa veritas : " Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur"^; (b) non/^.ftcrius : fatemur equidcm ah'quid posse credi ab ahquo simpUci quod nullomodo revelatum fuit, v. g., posset quis per ignorantiam credere aquam benedi6lam esse sacramentum; tahs autem assensus non esset a6lus fidei, sed assensus mere naturaUs. Nam ad genuinum fidei a6lum, rcquiriturassensus veritati non putative sed vere revelatae datus, ideoque au6loritate Dei innixus; atqui in casu de quo agitur, assensus errori datus, certe au6toritate Dei non innititur^ qui talem errorem nunquam revelavit; ergo est assensus mera existimatione fundatus, non autem a6tus fidei ^.
- Corollaria : (a) Qui per ignorantiam propositioni falsae assentit, quam revelatam putat, non peccat, sed, juxta communem sententiam, opus pra^miodignum facit, ob piam suam dispositionem : Deus enim intuetur cor.
(b) Qui negaret propositionem quam revelatam esse existimat, hcet revelata non sit, esset haereticus affe^ive et in foro interno, quia eo ipso au6loritatem Dei quem putat revelasse negaret.
- 4° Ratione adhcBsionis^ fides est firma super omnia^ ideoque certior omni naturali cognitione, si forsan excipias veritates metaphysice evidentes.
Declaratur. Fides est assensus cestimative seu appretiative summus, quatenus au6toritatem Dei pluris facimus quam omne ahud motivum assensus. Dicitur super omnia firma, eo sensu quod veritas certo revelata et ab Ecclesi^
- Ita fides differt a virtutibus moralibus, quarum obje(5lum non est verura, sed bonum; adlus voluntatis eiiani falso supposito innixus, v. g., eleemosyna data ei qui falso censetur indigens, esi vere acftus virtuti.s, et quidem, in casu, caritatisj virtus autem fidei, cujus objeclum primarium est verum^ non potest proprie exerceri cxxca. falsum.
certo proposita est certior omni propositione, imprimis sibi adversante. Unde nulla certitudo certitudini fidei vere adversari potest; nam pugna inter verum et verum accidere nequit; sed, ut ait Vaticanum *, "inanis hujus contradi6lionis species inde potissimum oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclcsiae intelle6la et exposita non fuerint, vel opinionum commenta pro rationis effatis habeantur." — Nunquam igitur in necessitatem adducimur negandi principla naturaliter ccrta.
Animadvertit Kilber'^ assensum fidei non esse firmiorem, etiam ex parte adhaesionis, assensu veritatibus metaphysicis evidentibus dato; nam in vero metaphysice evidenti immobiliter ac indubitabiliter sistit ac quiescit intelleflus. Qiiod quidem verum est si agitur de adhaesione mere intelleBuaU; sed, ciim fidei assensus sit totius aniince adhcesio^ et quidem sub influxu gratiai datus (n. 239), ex hoc capite firmior esse potest : multi animam suam dant pro fide, sed pauci admodum pro veritate metaphysic^.
- Script. probatur. (a) Exigitur enim in credentibus firma adhaesio ex his et similibus textibus : " Certissime sciat ergo omnis domus Israel quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum, quem vos crucifixistis"^; " si credis ex toto corde, licet" 4; credere enim ex toto corde est firmissime credere. (b) Insuper omnis haesitatio et dubitatio reprobatur : " Et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis qui viderant eum resurrexisse non crediderunt " s. (c) Tandem ratio cur haec firma adhaesio requiratur, his verbis declaratur : " Si testimonium hominum accipimus, testimoniuni Dei majus est"^; ex quo colligitur fidem, quae testimonio Dei innititur, majorem certitudinem praebere quam testimonium humanum.
Tradit. Conc. Vaticanum ait : " Plenum revelanti Deo intellc6lus et voluntatis obsequium praestare tenemur"; et Siddit ''/irmissimo niti f unda.mQnto Jidem quam profitentur" [catholici]; (supra, nn. 112, 117).
- Ratione ostenditur fidei assensum esse firmum^ immo assensu scientifico firmiorern, (A) Fidei assensum esse omnino firmum constat ex consideratione divincs ProvidenticB^ quae per modum principii refiexi, majorem certitudinem confert quam ipsa motiva credibilitatis, ut sequenti argumento patet. Impossibile est ut Deus^ verus et sapiens^ permittat falsam religionem hominum fidei proponi cum credibilitatis motivis, quae moralem certitudinem gignere possint; si enim id permitteret, eo ipso nos deciperet in» re ad salutem pertinente; atqui mysteria fidei nostrae, v. g., Incarnatio et Redemptio, nobis credenda proponuntur cum motivis credibilitatis, quae talem certitudinem causare valent. Ergo, attenta Dei providentia, impossibile est ea mysteria esse falsa.
(B) Praeterea fidei assensum firmiorem esse generatim assensu scientifico ex duplici capite constat : (a) ex ipso motivo fidei ; nam tale motivum est au6loritas Dei revelantis ; atqui magis repugnat falsum esse quod sub testimonio Dei cadit quam quod ratione nostr^ cognoscitur ; (b) ex imperio voluntatis et viribus gratice; voluntas enim per gratiam elevata et adjuta, imperare potest adhaesionem veritatibus revelatis super omnia firmam : gratia enim novas vires facultatibus nostris praebet, quarum ope suo obje6lo firmius adhaerere valent.
II. De obscuritate fidei.
- 10 Status qucBstionis. (a) Omnes theologi fatentur fidem esse obscuram, ratione motivi ; nam fidei motivum non est intrinseca rei evidentia, sed Dei au6loritas; atqui au6loritas Dei rei existentiam quidem manifestat, sed ejus intrinsecam rationem non explicat, nec proinde menti nostrae eam claram efficit.
(b) Insuper fides non potest cum visione beatifica existere. Beatus enim clare videt Deum et res divinas, dum credens non videt ea quae credit ; nemo autem potest videre simul et non videre aliquid sub eodem respe6lu et eodem momento.
(c) Probabilius obscuritas fidei non postulat absentiam perfe6lae evidentiae de fa6lo revelationis. Perfe6la enim evidentia, qualem, v. g., habuit B. Virgo, de mysterio Incarnationis, non manifestat internam mysterii veritatem, v. g., intrinsecam rationem unionis hypostaticae, ideoque non tollit obscuritatem ei essentialem.
(d) Iterum fatentur omnes fidem esse generatim obscuram ratione obje6li, quia prcecipuce veritates revelatae sunt mysteria quae rationis captum omnino superant.
Quibus praenotatis, magno aestu inter theologos disputatur num fidei obje6luin sit necessario obscuruin^ seu aliis verbis, num veritates naturali evidentia cognitae, v. g., Dei existentia, spiritualitas et immortalitas animae, etc. possint esse simul fidei obje6lum.
' 262. 2° VaricB opiniones. (A) 5. Thomas^ ejusque discipuli, immo praecipui Scotistce, docentfidei a6lum dari non posse in eodem subje6lo simul cum a6lu scienticBy circa veritatem naturaliter evidenter cognitam ^, v. g., Dei existentiam. Contingere quidem potest ut quod est ab uno naturaliter cognitum, sit ab alio creditum; immo ut quis primum per fidem credat aliquod obje6lum cujus postea scientiam acquiret; aut veritatem sciat sub aliquo respe6lu et credat sub alio, V. g., sciat Deum esse unum et credat eum esse trinum. Sed non potest existentia Dei ab eodem simul a6lu sciri et credi; possumus, inquiunt, hanc admittere veritatem, tum propter evidentiam, tum propter Dei au6loritatem; sed talis a6tus non est a6lus fidei. Nam, (a) juxta S, Paulum^ circa res non apparentes fides essentialiter versatur : " Fides est sperandarum substantia rerum; argumentum non apparentium " ^ \ atqui res naturali evidentid demonstratae, sunt res apparentes; ergo fides circa res evidentes versari nequit; (b) insuper a6lus fidei debet esse
- Thomistarum sententiam egregie propugnarunt inter alios, praeter S. ThCMn., 2* 2^5, q. I, a. 4-5, De veritate^ q. 14, a. 9; Gonet, Clypeus^ de Fide, disp. I, art. 5-6; Salmanticenses, de Fide, disp. III. dub. 2.; Berthier, de Locis theolog., n. 504 sq. ; Billot, th. XL. Oppositam autem sententiam advoca. runt : Suarez, de Fide, disp. III, sedl. 8; Mazzella, 638 sq.; R. F. Clarke, Onthe obscurity of Faiih^ in American Cath. Quart. Rev., july 1893, p. 481 sq. — Concedunt tamen plerique Thomistae circa idem habitum scientia in homine mortali cum habitu Jidei consistere posse, pariter habitum fidei cum actu scienticB, aut actumfidei cum habitu scientiae consistere posse.
essentialiter liber; atqui a6lus, quo assentimus veritati intrinsece evidenti, non est liber, quia intelledlum nostrum ad assentiendum evidentia cogit; (c) aliunde veritates de quibus agitur, nempe existentia Dei ejusque providentia, non sunt ita evidentes ut non possint negari; reapse a nonnullis etiam do6lissimis hodie rejiciuntur.
- (B) Suarez autem, cum multis Theologis, praesertim modernis, docet fidei a6lum dari posse simul cum aclflu scientiae circa veritatem naturaHter evidentem, dummodo assensus detur, non propter rei evidentiam, sed propter Dei au6loritatem. Nam, (a) ex .S. Paulo^, credere debemus Dei existentiam ejusque providentiam : " Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit " ; atqui illae duae veritates sunt naturaliter evidentes. Confirmatur ex eo quod in Symbolis et in Concilio Vaticano hujusmodi veritates credendae proponuntur eodem modo ac eae quae sunt supra rationem =. Thomistae vero respondent hic agi de Deo, prout est au6lor ordinis supernaturalis; quae quidem veritas naturali ratione non percipitur.
(b) Non repugnat ut idem homo veritati evidenti assentiat tum propter ejus intrinsecam eyidentiam, tum propter au6loritatem Dei; atqui prior a6lus erit a6lus scientiae, posterior autem fidei a6lus; ergo. Thomistae vero secundam minoris partem negant; nam assensus scientificus et fidei assensus sunt contradi6lorie oppositi, cum prior sit clarus, posterior vero necessario obscurus ; ergo assensus veritati evidenter cognitae non erit a6lus fidei.
- Utraque opinio probabilis est3. In praxi autem veritates hujusmodi accipi possunt, tum propter earum evi-
- ** Romana Ecclesia credit et confitetur unum esse Deum verum... " {Vatic^ sess. III, cap. i).
3 Nonnulli contendunt post Conc. Vaticanum opinionem thomisticara vix propugnari posse, ciim ibi fidei nostrae propositze fuerint veritates de Dei existenlia et attribulis, quae naturali rationis lumine cognosci valeant. Sed immerito; nam ex hoc solummodo sequitur has veritates ab omnibus accipi debere^ minime vero eos, qui jam harum veritalum scientiam acquisierunt, tencri de eisdem specialem fidei a(5lum elicere distindlum ab a<5lu scientificae adhaesionis. Cf. Vacant, op. cit, n. 758.
dentiam, tum propter Dei au6loritatem ; postea autem divino judicio relinquenda est quaestio utrum talis assensus sit an non a6lus fidei.
Art. IV. De subjefto fidei'.
Per subje6lum fidei intelligimus eos qui aclum fidei elicere possunt, aut quibus inest fidei Jiabitus. Fidei habitum, quem jam definivimus (supra n. 137) infundi in animam simul cum justificatione probatur i'n Tr. de Gratid. Sed quaestio est in quibus fidei habitus maneat, sive inter vivosy sive inter defunSlos.
I. De hominibus viatoribus.
Homines in terra degentes sunt vel justi, vel peccatores, vel haeretici, vel infideles. Nulli dubium est justis fidei habitum inesse, eosque a6lus fidei elicere posse, cum sine fide impossibile sit placere Deo; pariter extra controversiam est infideles habitu fidei carere, ut ipsa vox indicat. Quaestio igitur solum agitari potest quoad peccatores et hcereticos.
1° Fidei habitus in peccatoribus remanere potest, seu, aliis verbis, fides non amittitur per ipsam amissionem caritatis et gratiae sanctificantis. Defi^de ex Tridentino"^ : " Si quis dixerit amissa per peccatum. gratia simul et fidem semper amitti, aut fidem quae rcmanet, non esse veram fidem, licet non sit viva, A. S."; quod contra Protestantes dirigitur; dicunt enim solam fidem justificare, proindeque fidem cum justificatione essentialiter connedli, ita ut caritate scu justificationc amissa, eo ipso amittatur fides vera et san6lificans.
Prob. (a) S. Paulus, de caritate disserens, haec habet : *' Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum "3; atqui haec verba manifeste supponunt fidem sine caritate existere posse. Item S.Jacobus^ dicit : '' Quid proderit, fratres mei, si fidem
' Suarez, disp. VII, sea. 3-5; Lugo, disp. XVII; Salmantic, disp. VIII ^ Sess. VI, can. 28. — 3/ Cor., Xill, 2. — *>Jac., II, 14.
quis dicat se habere, opera autem non habeat?" Ibi enim supponitur fidem sine operibus, ac proinde sine caritate et gratia existere posse. Nec dicatur fidem sine operibus mortuam esse, juxta eumdem (26), nec proinde veram esse fidem; nam fides a Jacobo mortua dicitur eoquod acaritate non informatur, quae est animae vita; hoc autem non impedit quin fides, a caritate separata, sit vera fides, licet imperfe6la; nam caritas non est forma intrinseca fidei, sed solum extrinseca, ita ut fides vere existere possit quin caritati uniatur (supra, n. 139)^.
(b) Ratio assertionis nostrae in Dei voluntate reponenda est, qui, propter suam misericordiam, voluit per peccatum mortale totum spirituale aedificium non destrui, ut, virtute fidei remanente, peccatores facilius converti possint. Attamen addi potest argumentum valde probabile : peccatum mortale, ex se quidem contrarium caritati est, non autem fidei, cum au6loritatem Dei revelantis non neget, quae est obje6lum formale fidei. Habitus enim non destruuntur nisi per a6lus sibi contrarios, forfnale eorum obje6lum tollentes; v. g., virtus castitatis non tollitur per a6lus irae, sed solum per a6lus luxuriae.
- 2° Fidei habitus destruitur peccato hcereseos formaliy non autem peccato hcareseos materiali. Certum est. Haeresis Qst forinalis quando quis scienter veritatem revelatam negat aut in dubium vertit; est materialisy si bond fide aut ignoranter rejicitur veritas revelata, ab eo scilicet qui nescit eam esse revelatam. ^
Prima pars constat (a) ex S. Paulo^ dicente : " Quani (fidem) quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt : ex quibus est Hymenaeus et Alexander "«. Unde sic : haeretici de quibus agitur unum fidei articulum negabant, nempe resurre6lionem carnis; atqui tamen dicuntur omnino amisisse fidem : " circa fidem naufragaverunt ".
(b) Idem e Tridentino^ constat, ubi declaratur per infidelitatem amitti fidem : vox enim infidelitaSy ut apparet tum ex usu loquendi tempore Concilii, tum ex contextu, indicat
modo generali omne peccatum dire6le contra fidem, sive sit haeresis, sive apostasia.
(c) Ratio idem probat; id enim fidem e medio tollit quod ipsius obje6lum formale seu motivum destruit; atqui ita est de haeresi : nam qui negat unam veritatem quam scit de fide, eo ipso negat au6loritatem Dei revelantis, quae est motivum fidei, ideoque ipsum fidei fundamentum evellit ^.
- Secunda pars probatur contra quosdam au6lores catholicos qui contendunt fidem amitti etiam per materialem haeresim ^.
(a) Unanimi consensu theologorum, qui, sine ulla distin6lione scholarum, uno ore id docent; unus audiatur Suarez : " Infidelitas positiva subdistinguenda est in materialem, seu excusabilem a culpa, et formalem, seu culpabilem; prior est in eo qui, cum receperit aliquando habitum fidei, per ignorantiam invincibilem in erroribus fidei contrariis versatur; nam ille quidem potest hac ratione dici infidelis materialiter, nihilominus tamen ille numquam poterii privari fide jam habitd,per illam solam infidelitatem (sc. materialem) "; et addit : " haec certa sunt et extra controversiam " 3.
(b) Rat. theol, Status gratiae et a fortiori fides amitti nequit nisi per peccatum mortale; immo.fides non destruitur per quamhbet culpam contra fidem, sed solum per deliberatam Qt pertinacem culpam, vi cujus ipsum motivum fidei destruatur; atqui haeresis materialis non est peccatum mortale, cum incurratur sine cognitione ex parte intelledllis et idcirco sine hbero voluntatis consensu ; nec per eam negatur au6loritas Dei revelantis; ergo. Revera Deus injuste ageret, si fidei habitu privaret eos qui conscientiae di6lamen sequuntur, et parati sunt ea omnia credere quae ut revelata sibi constabunt.
Hinc pariter rejiciendum est quod dicit Brownson^ scihcet fidei habitum destrui posse sola omissione^ a^ils fidei^j tahs enim omissio fidem non toUit, nisi quando ex positivo et culpabili oritur dubio contra fidem; si oriatur solum ex negligentia, vel humano respe6tu, vel etiam ne quis christiane vivere cogatur, potest esse peccatum plus minusve grave secundum varias circumstantias, sed non est peccatum dire6le contra fidem, nec virtutem fidei destruit.
Controvertitur autem num catholici in religiosis rebus nonnisi imperfe6le instru6li, et inter haereticos ver-
- Cf. Miiller, The Catholic dogma : Extra Ecclesiam^ p. 180 et alibi passimy Browcson, JVorhs, vol. V, p. 572 et seq.
santes, ab EcclesiA catholica secedcre valeant si7te formali peccato contra fidem^ Quin proinde habiturn fidei amittant.
Quidam negant^ quia, ex un^ parte, nulla est justa causa fidem in dubium vocandi, et, exaltera, Deus ncminem deserit nisi prius dcseratur, ideoque catholicos grati^ sua juvat ne in h.a^resim labantur. Alii affinnant; nam dantur juniores cathoh'ci qui, insufficienter in fide instru6li et roborati, ab haereticis aut rationaHstis multa contra cathohcam reHgionem audiunt, quae solvere non valent; ita sensim et sine sensu aliquot dubia concipiunt, et mox fidem in Ecclesiae au6loritatem amittunt, quin ta.men grave peccsitum /onnaliter contra fidem commiserint, quia neminem inveniunt qui propositas difficultates sufficienter solvat.
- Si mentem in re tam difficiH aperire Hceat, putamus quidem nuHum a ver^ fide jam susceptd sine ahqua culpa, saltem iniprudentice^y secedere posse; sed haec culpa non est semper mortaHs, neque contra fidem, ideoque non necessario habitum fidei expeUit.
Hanc esse mentem Vaticani censemus; ait enim Vaticanuin .•* * Etenim benignissimus Dominus et errantes gratia sua excitat atque adjuvat, ut ad agnitionem veritatis venire possint; et eos, qiws dt tenebris iranstutit in adniirabiie lumen suum^ in hoc eodem lumine ut perseverent graiid sud confirmat^ non deserens nisi deseraiur Quocirca minime par est conditio eorum, qui per creleste fidei donum catholicce veritati adhaeserunt, atque eorum, qui, dudli opinionibus humanis, falsam religionem sedtantur; ilH enim, qui fidem sub Ecclesiaj magisterio susceperunt, nullam unquam habere possunt justam causam mutandi, aut in dubium fidem eamdem revocandi". Ex quibus duo coUigere fas est : (a) Deum gratia sud nos juvare ut in fide perseveremus, ita ut, si divino auxiho fidehter cooperemur, eam retinere valeamus; (b) nuUam exstare causam objedivejusiani fidem in dubium revocandi vel negandi.
Unde animadvertimus, post Granderaih 3, a Concilio non definitum fuisse, nunquam fieri posse, ut homo cathoHcus €\ne peccato formali contra fidem divinitatem Ecclesiae in dubium vocet vel ab
' Imprtidentia reus est, v. g., qui, in religione parura instrucflus, acatholicos frequenlare eosque audire non dubitat, qui epheuierides et iibros legit fidera impugnanies, nec ad do(5lum sacerdotem recurrit, quando occurrunt dubia conira fidera.
3 Granderath, Conslitut. C. Vaticani expiicaicey 1892, p. 6i;cfr. Vacant, op. cit., t. II, n. 731-737.
ei deficiat. Siquidem Vaiicanum hic solum condemnare volult JJermesii Qvrox^m, qui causam objecSlive justam dubitandi adesse docuit, immo dodis dubium commendavit, ut aperte declaratur ab ipsis scriptoribus schematis Patribus Concilii propositi : '* Neque etiam in propositd declaratione dodlrinse et condemnatione erroris illud attingitur, quod aliqui veteres theologi concedere non dubitant, \ios^Q per accidens, et in certis quibusdam adjuncflis, conscientiam rudis cujusdam hominis catholici ita induci in errorem invincibilem, ut se6lam aliquam heterodoxam amplecSlatur sine peccato formali contra fidem, qua in hypothesi fidem non amitteret, nec formalis, sed materialis hoereticus foret {Tanner^ de fide, q. 2, dub. 5, n. 139; Platelius, de fide, n. 61). Haec quidem nisi cautissime explicentur, periculose disputantur; sed ab hseresi, quae sacro Concilio examinanda proponitur, sunt alienissima ".
II. De ils qui sunt in termino.
- ^ Angeli et Beati non eliciunt a6lnin fidei proprie diflum; saltem circa ea quce in Verbo clare vident Certum est.
(a) Ait enim 5. Pauhis : " Ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfe6lum est (i. e. visio beatifica), evacuabitur quod ex parte est " ^ Quibus verbis intelligitur fidem esse quid imperfe6lum relate ad visionem beatificam et per ipsam evacuandam esse; quod ex sequentibus confirmatur : " Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem " =,
(b) Ratione. Fides est assensus testimonio Dei fundatus; atqui angeli et beati in caelo non amplius indigent credere propter au6loritatem Dei, cum jam clare videantquae antea credebant; ergo fides jam non amplius existit in caelo, sed ejus vices tenet visio beatifica.
- 2° AnimcB in Purgatorio detentce habitum fidei retinent, et fidei a6lus^ licet non meritorios^ exercere possunt, (a) Illae animae sunt capaces fidei, ciim ex un^ parte sint in statu gratiae, et ex alter^ non videant Deum facie ad faciem; ergo nil impedit quin eliciant a6lus fidei. (b) Attamen illa fides non est meritoria, quia merendi facultas in ipso mortis instanti finem accipit, ut declaratur in 2>. de Gratidy n. 186.
275- 3° Dcemones et damnati a6lum fidei proprie di5lum seu supernaturalem elicere non possunt. Nam a6lus fidei supernaturalis elici nequit nisi sub influxu gratiae a6lualis et ex pia motione voluntatis; atqui dsemones et damnati gratiam non amplius recipiunt, nec piarum affe6lionum sunt capaces; ergo, etsi mente veritatibus revelatis assentiant, non possunt amplius supernaturaliter credere. nec proinde facultatem seu habitum fidei retinent; unde credunt et contremiscunt, ait vS. Jacobus ^, seu credunt evidentia credibilitatis quasi coadti.
Gaput t).
Praenotanda.
- 10 Variae acceptiones vocabuli dogmatis^. Dogma (gr. ^oyiJLa.^ a verbo (Jozeco) quinque praecipue significat : (a) opinionem cui firma praebetur adhaesioS; (b) decretum seu legem cui sedulo parendum est 4 : quo sensu leges ab Apostolis latae in concilio Hierosolymitano vocantur ^oy^ara 5 ; (c) omnes veritates christianas sive speculativas sive pra6licas6; (d) veritates formaliter revelatas ideoque ab omnibus firmiter credendas; (e) veritates non solum revelatas, sed etiam ab Ecclesia infallibiliter definitaSy seu veritates fidei divino-catholicae.
Hlc vocabulo dogmatis utimur ad designandas veritates fidei divinae et praesertim fidei catholicae. Formulce autem dogmaticce seu formulce fidei sunt propositiones definitae quibus dogmata modo humano exprimuntur.
■ Dublanchy, in Didl. de Thiol.-Vac. {Mangenot) voce Dogmey 1574; H. Pinard, Dia. Apolog4t. (d'Ales) t. I, 1122. 3 Epictetus, Dissert. III, c. IX, n. 12.
Esthevy III, 9, Septuagint. vers. — s Act.y XVI, 4.
S. Justinus, I Apol.y n. 26, F. G., VI, 369; Clem. Alex., Strom., 1. VII, P. G., IX, 544.
DK DOGMATIBUS ET FORMULIS FIDEI. 153
- 2° Hodierni errores de natura et evolutione dogmatum. Modernistce^ vestigiis Liberalium inhaerentes, naturam et stabilitatem dogmatis penitus evertere conati sunt In eo concordant quod, intelle6tualem agnosticismum plus minusve profitentes, valorem intelledlualem dogmatum negant, simulque eorum indefinitam evolutionem propugnant, aliter tamen et aliter.
(A) Symbolismum, post A. Sabatier^, profitentur praecipui Modernistae, A. Loisy, G. Tyrrell et au6lores libelli // programma dei Modernisti ^.
(a) Fides, juxta eos, in sensu quodam intimo collocari debet, qui ex indigentia divini oriatur. Quia vero homo fidem suam cogitare debet, id prsestat dupliciter : primum quidem, naturali a6lu et spontaneo, fidem exprimendo sententia quadam simplici ac vulgari; secundo, reflexe ac penitius, cogitationem elaborando et cogitationes enuntiando secundariis sententiis, a prima simplici derivatis, sed distindlioribus. Quse secundarise sententiae, cum a magisterio publico sancitae fuerint utpote communi conscientiae respondentes, dicuntur dogma. Tria igitur elementa in dogmate inveniuntur : elementum religiosum^ a sensu intimo ortum; — elementum intelle^uale et philosophicum, procedens ex intelledltis attent^ cogitatione; — elementum au^oritativum, quod ex Ecclesise definitione provenit. Ex his, primum et quidem solum est obje<5lum fidei; duo autem alia, formulse scilicet dogmaticae, non sunt nisi symbola credenti quidem utilia, ut suae fidei rationem reddere valeat, sed quae, utpote imperfedlse imagines realitatis, veritatem absolute non continent; possunt dici etiam, relate ad credentem, instrumenta seu vehicula veritatis, quibus uti potest ad sensum religiosum fovendum.
(b) Exinde ^^^\mx formulas dogmaticaSy etiam ab Ecclesia definitas, vicissitudini esse obnoxias : hse enim, cum vitales sint, vitse evolutionem sequuntur, novisque credentium aspirationibus et cogitationibus indesinenter accommodari debent. Unum est quidem elementum immutabile, nempe sensus religiosus vitaque religiosa; formulae autem dogmaticse necessarise sunt quidem ut societatis ecclesiasticae membra professione ejusdem fidei coadunentur; sed, cum veritatem absolute non exprimant, immutabiles esse nequeunt, sed perpetua evolutione immutantur : ut novae formulae verae sint, sufficit ut religioso sensui indesinenter in anima manenti respondeant. Quapropter cum reverentia accipi debent formulae quas
- Esqutsse ctune Philosophie de la Rtligion. Cujus systema exposuimus in Syti. Theol. Fundam.y p. 702-704. ' Quorum errores declaravimus ibidem, p. 705-715.
publicum magisterium aptas ad communem conscientiam exprimendam judicaverit; sed a credente adhibendae sunt quatenus ipsum juverint ad sensum religiosum fovendum : ad commodum enim datre sunt, non ad impedimentum. — Ad fadlum autem quod spec^at, hujusmodi formuloe non solum accidentaliter, sed substantialiter immutatoe sunt, et dantur alise aliis contradicflorise.
- (B) Pragmatismitm, seu philosophicum systema eorum qui intelle6luales notiones interpretantur in ordine ad a^iottemfidQ.\ catholicae accommodare ttnidiwit E.Le Roy^^ eo fine ut efficacius solverentur hodiernorum difficultates contra dogmata nostra.
(a) Animadvertit imprimis hujusmodi difficultates insolubiles essQy si admittitur conceptus intelledtualis dogmatum, qualis communiter traditur : dogmata enim inteile^ualiter sunt tncogitabilia^ quia exprimuntur terminis philosophicis jam obsoletis et repudiatis, qui, si litteraliter intelliguntur, anthropomorphismo favent, si vero symbolice, in agnosticismum tendunt*. Quapropter in dogmaticis formulis duplex sensus distingui debet : prior negativtiSj quodamnantur errores ideoque praecluduntur falsae viae do6trinam catholicam exponendi; posterior positivus^ qui non intelle<5lualiter est intelligendus, sed in ordine ad adlionem, quatenus nobis imponit inodum sentiendi^ cogitandi et agendi. Ita dogma praesentise realis Christi in Eucharistia negat hanc praesentiam esse mere symbolicam aut figurativam et insuper affirmat fidelem relate ad hostiam consecratam se habere debere sicut ad Christum ipsum visibilem fadtum^. Hic autem dicendi modus, inquit, nec symbolismo nec agnosticismo favet : ideo enim praescribitur talis agendi modus quia sub formulis dogmaticis latent objedlivae realitates huic agendi modo respondentes. Cum autem hae realitates non definiantur, anthropomorphismus vitatur.
(b) Exinde intelligi datur quo sensu evolvantur dogmata : immutabilis est quidem pra^ica direflio quam tradunt, sed mutabiles omnino sunt conceptus intelledtuales quibus exprimuntiir *.
- De quo jam egimus in Syn. Theol. Fund.y p. 709-712. ' Dogiiie et critique^ p. 6-12.
3 Op. cit., p. 26 : " De meme encore le dogme de la presence reelle veut dire qu'il faut avoir en face de rhostie consacree une attitude identique a celle qu'on aurait en face de Jesus devenu visible."
4 ** On voit en outre comment les dogmes sont immuables et comment neanmoins il ya une evolution des dogmes. Ce qui est invariant dans un dogme, c'est rorientation qu'il donne a noire a(5livife pratique, c'e5t la dire(5lion suivant laquelle il inflechit notre conduite. Mais les theories exj^licatives, les representations intelledluelles changent incessamment au cours dcs ages selon les individus et les epoques, livrees a toutes les fludluations et ci toutes les relativites que manifeste Thistoire de Tesprit bumain." \Dogme et Critique^ p. 33-34)
- 3° Divisio. Quantum hujusmodi theoriae a veritate distent, intelligetur ex expositione doclrinae catholicae 1° de naturd, 2° de incremenio dogmatum, 3° de habitu inter dogmata et sacram scientiam seu theologiam.
Art. I. De natura dogmatum^
Tria praestabimus : 1° thesim catholicam exponemus; 2° principia trademus quibus difficultates solvi valcant; 30 adversariorum systemata confutabimus.
- I. Thesis : Dogmata catholica sunt veritates objectivse credendae, ideoque non mera veritatis symbola, sed primario norma credendi. Certum est.
Dicitur : non mera symhola, ut ita excludatur symbolismus sive LiberaHum sive Modernistarum; /^2;//^^/^ norma credendi^ contra Pragmatismum : non negarnus quidem praecipuas veritates fidei ultimo revelari ut incitemur ad vitam honeste et san6le agendam; id vero minime prohibet quin dogmata sint veritates ordinis intellcflualis quibus primum assentiri debeamus, antequam ex fide vivamus. Ultro tamen concedimus formulas dogmaticas, etsi revelatas, imbecilH nostro ingenio accommodari, nec ideo adaequate exprimere res divinas quae conceptus nostros transcendunt, sed analogice tantum, ut infra declarabimus, n. 287.
- Scriptura hac de re duo docet : Christum manifestclsse veritates nobis ignotas, et nobis officium incumbere eisdem firmum assensum praebendi.
(A) Christus, seu Filius Dci incarnatus vcre revelavit veritates nobis ignotas de Deo rebusque divinis : " Nemo novit Filium nisi Pater; neque Patrem quis novit nisi Filius, et.cui voluerit Filius revelare*... Deum nemo vidit
' Th. de Regnon, S. J., E/udes de thiol. positive, Paris, 1892, t. I, p. 1-49; J. Lebreton, Dognu et Crilique in Kev. prat. d^AfoL, t. IV, 1907, p. 193- 221, 527-535; Wehrle, De la nature du dogme, in Rro. bibiic/ue, Juil. 1905, p. 323 sq,; L. de Grandmaison, in Etudes, 1898, t. 76, p. 341 sq., .;78 sq., et in Bulletin de litt. ecclh. (Toulouse), Janv. 1906; Portalie, S. J., in EtudeSy 1905, t. 104, p. 145 sq. ; R. Garrigou-Lagrangfe, Le sens commun, la philosophie de Tetre et les fortnuUs do^maliijues^ Paris, Beauchesne, 1909, p. 117-207; A. Gardeil, Le Donni rMle et la Thdoiogie, Paris, Gabalda, 1910, p. 77-150.
unquam : unigenitus Filius (aliter Deus) qui est in sinu Patris, ipse enarravit K. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem "^. Nos igitur audivimus et didicimus ab Eo qui res divinas videbat, Deus igitur vere nobis locutus est non solum in prophetis, sed in dile6lo Fih*o suo3; dantur itaque veritates e caelo delapsae quas ex auditu discere valemus.
- (B) Praefatis veritatibus assensum intelleSlualem praebere debemus. Christus enim sub pcen^ damnationis id praecipit : " Euntes in mundum universum, praedicate EvangeUum omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur"'^. — Evangelium autem quod Apostoli praedicant, non est quid vagum et symboHcum, aut solum norma agendi directiva, sed comple6litur praecipua fa6la vitae Christi, praesertim ejus resurre6lionem, et do{^rinam qu3.m ipse proposuit sive speculativam sive pra6licam; Apostoli sese exhibent tanquam testes fa6torum quae viderunt et relatores seu expositores do6lrinae quam ab ipso Magistro acceperunt ; docentque neminem salvari posse nisi prius credat veritates a Christo revelatas : " Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus nos testes sumus ...5. Non enim do6las fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam, sed speculatores fa6li illius magnitudinis ..A Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis ..."7. — Quam vero fidem necessariam esse ad salutem, ex his aut similibus verbis constat : " Nolite omni spiritui credere... omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est... Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo"^. Teste igitur Joanne, non sufficit diligere Deum, sed necesse est credere^ contra Gnosticos et Judaizantes, Jesum esse simul hominem et Filium Dei.
Inter Apostolos, Paulus maxime hujus fidei necessitatem
DE POGMATIBUS ET FORMULIS FIDEl. 157 praedicat. Aperte declarat se nihil tradere nisi quod accepit a Christo ^. Jamvero, in plerisque epistolis, do6lrinam tradit non solum pra6licam, sed etiam speculativam; speculativos Gnosticorum errores confutat eisque opponit christianam christologiam; vanas quidem et subtiles quaestiones rejicit, sed do6lrinam de necessitate fidei et caritatis, de gratia Dei per Christum concessa, de divinitate Christi ejusque sacerdotio et opere satisfa6lorio lucide exponit, non symbolice, sed intelle6lualiter. Quare fidem exhibet ut obsequium intelle6l{lSy cognitionem imperfe6lam, per speculum et in aenigmate, sed quae augeri potest et fieri sapientia, id est, cognitio vere et plene intelle6lualis ^.
Huc etiam afferri possunt textus superius relati, n. 235, in quibus asseritur fidem esse assensum intelle6lus.
Traditione idem constat : — (A) Ex Patrum doctrindy qui aperte docent tanquam haereticos ab Ecclesia ejiciendos esse eos qui a do6lrina Christi et Apostolorum dissentiunt; fideles teneri, sub poena damnationis, firmiter et immutabiliter adhaerere dogmatibus Christi et Apostolorum, qualia ab Episcopis et praesertim ab Ecclesi^ Romana tradita fuerunts.
(B) Ex praxi Ecclesice : (a) ex modo instruendi catechumenos ante baptismi susceptionem, qualis in catechesibus servatus fuit ; ex traditione et redditione symboli, quae ideo fiebat ut catechumeni praecipuorum fidei articulorum claram expositionem cognoscerent, eisque explicite adhaererent 4.
(b) Ex damnatione hcBreticorum^qui ab Ecclesia ejiciuntur, plerumque saltem, non propter eorum agendi rationem, sed quia sensum traditionalem dogmatum rejiciebant, v. g., negando veram et integram humanitatem Christi, divinitatem
^ Rom., VI, iT^ICor., II, 6; III, 2; XIII, 12-, II Cor.,X, S', Ephes., II, 2\ V, 6; Coloss.y I, 10; II, 4; VI, 16, etc.
3 Ita, inter alios, S. Ignatius, Phil.y VII, VIII, p. 305, 307 ed. Funk; ad Magn., XIII, p. 240; ad Ephes., XVI, p. 227; S. Irenaeus, Cont. hceres.y I. I, c 10; 1. III, cc. I, 24; P. G. VII, 549, 843, 966; Tertul., De prcescript.y cc. 21, 25, 28, 31, yi", P. L, II, 33, 37, 40, 44, 50; Clem. Alex., Strom., VII, p a, IX, 532.
Verbi, ejus consubstantialitatem, aut existentiam duarum naturarum et duarum voluntatum in Christo : ad quos errores confutandos, Ecclesia verbis intelle6lualem sensum exhibentibus utebatur, v. g. 6ijloov(jlo<;, QzoToy.ozy ev dijo cp-jo-tv, et e sinu suo ejiciebat eos qui eadem accipere nolebant in sensu definito. — Nec satis erat ea accipere tanquam pra6licam normam agcndi. Nestoriani siquidem fatebantur Christum esse adorandum,sed quia vocem 9iOro/.o; et veram unitatem person<Te in Christo rejiciebant, anathemate perculsi sunt, ut constat tum ex a6lis C. EpJiesini, tum e canonibus C. Constantinopolitani II ^ in quibus damnantur ** Nestoriani Deum Verbum Filium et Christum vocantes, et hominem separatim Christum et Filium nominantes, et duas personas evidenter dicentes, per solam nominationem, et honorem, et dignitatem, et adorationem, unam personam, unum Filium, et unum Christum confingunt dicere : sed non confitentur unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationali et intellefluali, secundum compositionem (auvQ&ctv) sive secundum subsistentiam fa6lam esse, sicut san6li Patres docuerunt." £x quibus simiiibusque decretis constat Ecclesiam a nobis postulare non solum certam agendi rationem, sed assensum datum propositionibus et verbis quorum sensus clare definitus est.
- (c) Ex modo quo prceparantur et enuntiantur formulae dogmaticae. Quando Ecclesia novas condit fidei formulas, non vacua symbola aut vocabula proponit, sed divinas realitates humanis verbis exprimit, quc-e, post longam maturamque investigationem, aptiora judicet ad veritatem revelatam exponendam.
Ita V. g., ad perfe^lam sequalitatem Filii et Patris exprimendam, vocabQlum queerit quo res absque sequivocatione declaretur : plura proponuntur et expenduntur, sed unum eligitur quod prae ceteris hanc eequalitatem enuntiet, nempe ojjLoouaiov; jamvero ex discussionibus quee definitionem pra^cesserunt, ex contextu (Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, etc), ex disputationibus multis quae definitionem subsecutoe sunt, sensushujus vocabuli clarius determinatur, non solum negativus, sed etiam positivus, nec ut norma tantum agendi, sed tanquam regula cogitandietcredendi. Porro idem fere dici potest de ceteris dogmatibus, ut ex infra dicendis de quolibet dogmate melius intelligetur.
- (C) Ex recentioribus S, Sedis declarationibus, (a) Symbolicam Liberalium et Modernistarum hypothesim damnavit S. Officium, decret. Lamentabili : "Dogmataquae Ecclesia perhibet tanquam revelata, non sunt veritates e caelo delapsae, sed sunt interpretatio quaedam fa6lorum reli- D^iosorum, quam humana mens laborioso conatu sibi comparavit " (n. 22).
(b) Pragmatica vero dogmatum interpretatio ita reprobatur, n. 26 : " Dogmata fidei retinenda sunt tantummodo juxta sensum pra6licum, id est tanquam norma praeceptiva agendi, non vero tanquam norma credendi." Insuper, in pro* fessione fidei jussu Pii X emittenda, profiteri debemus ut ab Ecclesi^ definitum fidem esse " verum asserzsum intelle6lils veriiati exti-insecus acceptce ex anditu^ quo nempe, quae a Deo personah', Creatore ac Domino nostro di6la, testata et revelata sunt, vera esse credimus, propter Dei au6loritatem summe veracis. "
- II. Principia ad solvendas difficultates. (A) Inter dnos excessus anthropomorphismi et agnosticismi media stat do6lrina catholica, secundum quam formulae dogmaticae divinas realitates exprimunt non univoce^ nec cequivocey sed analogice. Quod coHigitur ex Vaticano dicente ^ : " Ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, aliquam Deo dante mysteriorum intelHgentiam eamque fruc-
' tuosissimam assequitur tum ex eorum qiice naturaliter cognoscit analogid.., "
Praenotamus tamen inter veritates credendas quaedam esse fa^a historica, quae univoce et sensu obvio accipi debent, qualia sunt, v. g., Christus natus est ex Maria vfrgine, passus, crucifixus, mortuus et sepultus, S. Pontifex est infaUibilis, etc.
- Sed, quando agitur de mysteriis divinis^ formulae dogmaticae analogice inteUigi debent.
Id jam notaverant, post S. Thomam', scholastici theologi de divinis nominibus et attributis agentes, etiam naturali ratione notis. Cum Deus non sit in eodem genere ac creatura, nihil univoce de utroque praedicari potest.
Aliunde quse prsedicantur de Deo et creaturis non dicuntur mere cequivoce^ quia non sunt prorsus diversa; sed analogice, id est secundum quamdam proportionem : ita Deus dicitur sapiens, quia in eo invenitur quidquid perfecSlionis est in humana sapientia, altiori modo, et quidem demptis hujus limitibus et imperfe<5lionibus. Dici autem nequit Deum esse sapientem tantum sensu negativo^ aut sensu mere causativo^ quatenus est fons sapientiae, sed sensu positivo '.
- Jamvero idem fere dici potest de iis quae circa divina mysteria per revelationem novimus. Deus enim non potest ea manifestare in hac vita nisi per conceptus humanos, nostro ingenio accommodatos ; hi autem conceptus, e rebus creatis desumpti, non univoce, nec aequivoce, sed analogice Deum repraesentant : — non univoce, quia Deus, utpote omnino transcendens,non est in eodem genere ac res creatae; non cequivoce^ quia revelatio tunc esset tantum flatus vocis, nihil nobis manifestans ; sed analogice^ id est secundum quamdam proportionem. Ita, v. g., quando revelatur Christum esse vere Filium Dei unigenitum, etsi inter humanam divinamque generationem sint maxima discrimina, adsunt tamen quaedam analogiae, v. g., transmissio ejusdem vitae ab uno in alium.
Ita vitatur anthropomorphismus, quia a Deo removentur imperfectiones humanae generationis ; et agnosticismus, quia hoc conceptu generationis aliquam notionem, etsi inadaequatam, accipimus relationis inter Patrem et Filium existentis. Non sufficit igitur se gerere erga Filium sicut et erga Patrem, sed credere oportet Deo competere vere paternitatem, etsi altiori modo quam in creaturis.
- (B) Quando formulae dogmaticae verbis philosophicis enuntiantur (v. g., natura, persona, consubstantialis), sufficit haec verba intelligere secundum sensum communem /idelii^m, qualis ex omnibus historicis adjunctis constat, quin amplectamur integrum systema philosophicum ex quo vocabulum desumptum est. Ita, v. g., voxpersona, ex omnibus
^ ** Cum igitur dicitur, Dgus est honus^ non est sensus, Deus est causa bonitatis; vel Deus non est malus. Sed est sensus, id quod bonitatem dicimus in creaturis, prseexistit in Deo; et hoc quidem secundum modum altiorem. Unde ex hoc non sequitur quod Deo competat esse bonum, in quantum causat bonitatem; sed potius, e converso, quia est bonus, bonitatem rebus diffundit. ** (j, q. 13, a. 2). Quod fusius declaratur in 7>. de Deo Uno, n. 385.
DE DOGMATIBUS ET FORMULIS FIDEI. Ifil adjun6lis quae definitionem praecesserunt, designat ens intellectu praeditum, sui juris, quod sibi agere valeat : et hoc quidem ab omnibus accipi debet. Sed, etsi haec notio ex aristotelica philosophia aliquatenus mutuata fuerit, necesse non est hanc philosophiam integre accipere; a fortioriy quando inter varias scholas quaestio agitatur in quo praecise reponatur essentia personaHtatis, minime necesse est unum systema prae aliis ampledli,
- III. Confutantur errores de natura dogmatum.
1° Impugnattir symbolismus. (A) SymboHcam dogmatum interpretationem cum fide catholicd consistere non posse non solum ex thesi ipsa jam constat, sed etiam ex iis quae diximus de potestate docendi in Tr. de Ecclesid^ n. 607 sq. et de Traditione in Tr, de Fontibiis Revelationis^ n. 947 sq. Ibi enim probatum est a Christo institutam fufsse au6loritatem infaUibilem ad do6lrinam christianam fideHter custodiendam tanquam sacrum depositum, eamque authentice interpretandam ac tuendam contra falsas adversariorum interpretationes. Revera per novemdecim saecula, Ecclesia hoc munus strenue implevit, usque ad sanguinem haereticis resistendo pro tuendo genuino dogmatum sensu, schismata potius tolerando quam dogmaticarum formularum adulterationem. Jamvero si ddgmata sunt mera symbola ad pietatem fovendam inventa,insulsum est saneeorum Htteralem sensum hoc modo propugnare.
(B) Neque hujusmodi theoria sibi constat. Vult siquidem praecipua ethicae christianae principia integra servare, simulque eruit fundamenta quibus haec innituntur. Caritas erga Deum et proximum, aequitas et justitia, modestia, temperantia et castitas, ceteraeque virtutes christianae tanquam fundamenta praesupponunt fidem in Deum omnium hominum Fatrem, et in Christum Deum-Hominem,qui pro nobis omnibus passus et mortuus est, necnon in vitam aeternam quae tanquam praemium bene agentibus promittitur. Jamvero si haec omnia sunt vacua symbola, quae nihil aHud exprimunt nisi aspirationes nostras versus aHquid divinum, cur necesse est seipsum abnegare ad diHgendum, non obstantibus passionibus pravisque tendentiis, ens aHquod plus minusve vagum et proximum frequenter nobis infensum? Ad bo-
TliliOL. DOGM. II. — 6 num arduum assidue agendum, nonne requiritur au6loritas suprema clare et imperative suam voluntatem manifestans, exemplar virtutis perfe6lum, san6lio efficax, ut jam pi;obavimus in Tr. de Verd Religione^ n. 154 sq.
- 2° Confutatur pragmatismus. Pragmatismus ab E. Le Roy excogitatus difficultatem propositam minime solvit. Contendit siquidem dogmata nobis non innotescere nisi in ordine ad a6lionem et sub specie adlionis. A6lio autem dupliciter intelligi potest : (a) si intelligitur tantum ut praxis quaedam, v. g., cultus, adoratio, oratio, tunc habetur agnosticismus : siquidem adoramus Deum Trinum, Filium Dei, Eucharistiam, quin tamen sciamus utrum necne Deus sit vera persona, Filius sit proprie a Deo genitus, Christus realiter et substantialiter praesens in Eucharistia; et ita ratio agendi nostra irrationalis est; utquid enim adoramus Eucharistiam si dubitamus num Christus realiter in ea sit praesens? Irrationalis pariter modus agendi Ecclesiae e sinu suo ejicientis Nestorianos qui adorabant Christum, etsi vocabulum ^iOToy.oc, rejiciebant. (b) Si, nomine a6lionis, intelligitur etiam a6i;io cogitandi, ex hoc sequitur nobis praecipi non solum normam agendi, sed normam cogitandi intelleciualitery et ita incurritur periculum anthropomorphismi, nisi recurratur ad analogiam, sicut supra exposuimus. Neque in hoc casu ratio manet autonoma : suam enim normam cogitandi non ab intrinseco, sed ab extrinseco principio accipit, nempe ab Ecclesia et a Deo.
Art. 11. De incremento dogmatum'.
- Status quaestionis. 1° Quo melius do6lrinam catholicam statuamus, quaedam distin6tiones sunt necessariae. (A) Dogmata dupliciter crescere possunt : (a) per novam
^ Moehler, La Symboliguey tradudlion fran^., Paris, 1852, t. II, p. 53 sq. ; J. H. Newman, An essay on the Development of Christian dodlrine, ed. 1890; Oxenham, The Catholic dodrine of the Atonement, ed. 1881, Introducflion; Franzelin, de Traditione, th. XXII-XXVI; Scheeben, vol. I, n. 597 sq.; Vacant, op. cit. , n. 838 sq. ; Abbe de Broglie, Religion et Critigue, Paris, 1896, p. 293 sq.; P. de la Barre, De la vie du dogme catholique, Paris, 1898, p. 145-257; M. Prunier, Evolution et immutabilit4 de la doctrine religieuse de i'EgIise{co\L Bloud); Bainveh De Magisterio vivo, 1905, p. 117-146; L. Billot, reve/atione^n, qua.ndo scilicet illud quod antea non erat revclatum, postea a Deo revelatur : tunc adest pro^-ressus siinpliciter, V. g., talis est institutio septem Sacramentorum, qu?e in A. Lege abscondita, postea a Christo revelata est ; {h)per explicitam propositionem alicujus veritatis antea obscure et implicite revelatae, et tunc d.d^?X progresstis secundum quid, ut in casu infallibilitatis S. Pontificis, quae jam a Christo fuerat revelata, sed nonnisi in C. Vaticano clare et explicite ut dogma fidei proposita fuit.
(B) Duo tempora distinguere oportet : (a) unum quod ab Adamo usque ad Christi et Apostolorum tempora inclusive se protendit; (b) alterum ab Apostolis, id est, a morte 6*. Joannis, ultimi Apostolorum, usque ad nos.
- 2° Jamvero omnes concedunt in primd epochd, ab Adamo nempe ad Christum, fidei articulos crevisse simpliciter, seu, aliis verbis, revelationem fuisse successivam ^tprogressivam, Deo benigne hominum ingenio ac necessitatibus sese accommodante, eorumque mentes pedetentim praeparante ad altiorum mysteriorum manifestationem. Nostri non est propositi hic revelationis historiam texere^praecipua stadia breviter recolere satis erit ^.
(A) Prima revelatio facta est Adamo innocenti, cui saltem revelata sunt ea omnia quse necessaria sunt ad salutem, nempe existentia Dei supernaturaliter providi et remuneratoris, et insuper quaedam praecepta positiva, ut infra exponetur {De Deo Creante). Quantum vero patuerit haec revelatio et quid ex ea posteiis transmissum fuerit, nescimus.
(B) Patriarchalis revelatio, ab Adamo ad Moysen variis patriarchis fa61:a, prseter fidem in Deum remuneratorem, compledtebatur confusam alicujus redemptoris promissionem, praecepta ritusque, praesertim circumcisionem,ad servandum monotheismum, tuendam notionem specialis Providentice erga familiam Abrahae, et prsefiguranda qusedam ex mysteriis postea revelandis.
- J., De sacrd traditione contra novam hceresim evohUionismi, RomcE, 1907; L. de Grandmaison, Le d^velop. dii dogj?ie chi-^tien, in Rev. prat. d^ApoL^ IC/08, t. VI, pp. 5, 81, 401, 881; H. Pinard, in Dict. d'Apol. (d'Alh), voce Dogme, p. 1 121-84; E. Dublanchy, in Dict. de ThM., voce Dogme, t. IVi 1599 sq.; A. Gardeil, Le donn^ rev^le, p. 151 -184; A. Palmieri, II progresso dommatico nel concetto cattolico, Firenze, 19 10.
- Quam historiam breviter sed accurate delineavit J. Touzard in Rev. du Clergifr., t. LXVII, 1911, i et 15 Juin, i et 15 Juillet.
295- (C) Mosaica revelatio patriarchalem comple6litur et ampliat, distindtius divina attributa manifestando, multaque prsecepta moralia,ceremonialia et judiciaria promulgando, quibus populus Israeliticus efficacius ab idololatria et polytheismo removeatur {De Verd Religione^ n. 499). — Ad hanc revelationem integre servandam, authentice explanandam et successive ampliandam missi %\m.ProphetcB, qui invi6te monotheismum, adversus contrarias Israelitarum tendentias pravaque finitimarum gentium exempla, integrum servaverunt, immo magis ac magis perspicue praedicaverunt. Itaque, decursu temporum, per revelationes Prophetis successive datas, notiones clariores praevaluerunt inter Judaeos, praecipue circa Deum ejusque attributa, Providentiam specialem erga populum Israel, Redemptionem et promissi Messi?e regnum. Ita via parabatur christianae revelationi.
(D) Christiana.2.xidi^m revelatio mosaicam accipit, sublatis tamen ceremonialibus et judiciariis, et mirifice perficit, atque ad omnes populos extendit. Ibi Deus manifestatur non solum ut Dcminus ac Creator. sed etiam et pr?esertim ut Pater^ qui ex infinita bonitate nos in filios adoptavit, et a servitute peccati redemit per Filium suum unigenitum qui lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, atque nos indesinenter sandtificat per Spiritum San^um, qui datus est nobis. Tota lex in duobus praeceptis contrahitur : Deiwi videlicet amare debemus ut Patrem, homines vero nifratres et cohceredes ejusdem regni caelestis quod paratum est iis omnibus qui Deum et proximum diligunt. — Haec autem revelatio fuit primum dominica^ per Christum scilicet fadla, deinceps apostolicay nempe per Apostolos divino afflatu inspiratos '.
- Itaque ab Adamo ad Christum et Apostolos dogmatum incrementum factum est non solum guantitativumy quatenus novae veritates revelatae sunt, sed etiam qualitativuMy in quantum novae revelationes veteribus perfectiores apparent.
Dici tamen potest omnia dogmata aliquo modo et rernote contineri in duabus veritatibus ab initio revelatis, existenti^ Dei au6loris ordinis supernaturalis, et speciali ejus Providentia circa hominum salutem : in esse enim divino includuntur omnia quse in Deo cBternaliter existunt, et in divin^
^ Ceiisent quidam, cum Palmieri, novarum veritatum revelationes non amplius fadlas fuisse post Pentecosten. Communius tamen ac verius alii docent novas veritates manifestatas esse Apostolis usque ad eorum mortem : ita propheliae in Epistolis et Apocalypsi contentse, inspiratio librorum apostolicorum, aliaque hujusmodi nonnisi post Pentecosten manifestata sunt. Cfr. Bainvel, De Ma^isterio^ n. \i^.
ac supernaturali Providentid omnia quae temporaliter a Deo dispensantur circa hominum salutem.
- 30 Exponendum igitur manet quodnam incrementum admitti possit in secundd epochd, id est, a completd cetate apostolicd usque ad finem temporum. Ad quod lucidius declarandum, dicemus quo sensu dogmata sint immutabilia^ et quo sensu progredi valeant.
§ I. De stabilitate seu immutabilitate
DOGMATUM.
Chapter 33 of 81